Immagini della pagina
PDF
ePub

etiamsi accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem Adherbal et Hiempsal, colite et observate talem hunc virum: imitamint virtutem : et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar, quam genuisse.

ORATIO

ADHERBALIS AD SENATUM ROM. qua se a Jugurtha regno fortunisque omnibus expulsum queritur.

SALLUST. IN BELLO JUGURTH.

Igitur ubi legati a Jugurtha cum argento et auro multo Romam missi satis confidunt, die constituto Senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo loquutum accepimus.

PATRES conscripti, Micipsa pater meus moriens mibi præcepit, uti regni Numidiæ tantummodo procurationem existimarem meam, cæterum jus et imperium ejus penes vos esse: simul eniterer domi, militiæque quam maximo usui esse populo Romano: vos mihi cognatorum, vos in locum affinium ducerem si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum, divitias, munimenta regni me habiturum. Quæ præcepta patris mei cum agitarem, Jugurtha, homo omnium, quos terra sustinet, sceleratissimus, contempto imperio vestro, Masinissæ me nepotem, etiam a stirpe socium atque amicum pop. Rom. regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, P. C. quoniam eo miseriarum venturus eram, vellem, potius ob mea, quam ob majorum meorum beneficia, posse me a vobis auxilium petere, ac maxime deberi mihi beneficia a pop. Rom. quibus non egerem; secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est; ne

que mibi in manu fuit, Jugurtha qualis foret, ad vosS confagi, P. C. quibus, quod muri miserrimum est, c gor prius meri, quam unui esse. Cateri reges, aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt, aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt. Famila nostra cum pop. Rom. bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides ejus, quam fortuna pendenda erat. Quorum progeniem vos, P. C. noite pati me nepotem Masinissæ frustra a vobis auxiliam petere. Si ad impetrandum nihil cause haberem, præter miserandam fortunam ; quod paulo ante rex genere, fama atque copus potens, nunc deformatus ærumnis, inops, alienas opes exspecto: tamen erat majestatis populi Romani prohibere injuriam; neque pati cujusquam regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus ejectus sum, quos majoribus meis pop. Rom. dedit: unde pater et avus meus una vobiscum expulere Syphacem, et Carthaginienses. Vestra beneficia mihi erepta sunt, P. C. vos in mea injuria despecti estis. Ėheu me miserum! buccine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, uti quem tu parem cum liberis tuis, regnique participem fecisti, is potissimum stirpis tuæ extinctor sit? Nunquamne ergo familia nostra quieta erit ? semperne in sanguine, ferro, fuga versabimur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, jure omnia sæva patiebamur: hostes ab latere; vos amici procul: spes omnis in armis erat. Postquam illa pestis ex Africa ejecta est, læti pacem agitabamus; quippe queis hostis nullus erat, nisi forte quem vos jussissetis. Ecce autem ex improviso Jugurtha, intoleranda audacia, scelere, atque superbia sese efferens, fratre meo, atque eodem propinquo suo interfecto, primum, regnum ejus sceleris sui prædam fecit : post, ubi me iisdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, (sicuti videtis) extorrem patria, domo, inopem, et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius, quam in

meo regno essem. Ego sic existimabam, P. C. uti prædicantem audiveram patrem meum; qui vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, cæterum ex omnibus maxime tutos esse. Quod in familia nostra fuit, præstitit, ut in omnibus bellis adesset vobis: nos uti per otium tuti simus, in manu vestra est, P. C. Pater nos duos fratres reliquit tertium Jugurtham beneficiis suis ratus est nobis conjunctum fore. Alter eorum necatus, alter ipse ego manus impias vix effugi. Quid agam? aut quo potissimum infelix accedam? generis præsidia omnia extincta sunt: pater, uti necesse erat, naturæ concessit fratri, quem minime decuit, propinquus per scelus vitam eripuit: affines, amicos, propinquos cæteros meos, alium alia clades oppressit: capti ab Jugurtha, pars in crucem acti, pars bestiis objecti sunt: pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum moerore et luctu, morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quæ aut amisi, aut ex necessariis adversa facta sunt, incolumia manerent: tamen, si quid ex improviso mali accidisset, vos implorarem, P. C. quibus pro magnitudine imperii, jus et injurias omnes curæ esse decet. Nunc vero exul patria, domo, solus, atque omnium honestarum rerum egens, quo accedam aut quos appellem? nationesne, an reges, qui omnes familiæ nostræ ob vestram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non majorum meorum hostilia monimenta plurima sint? an quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo, Masinissa nos ita instituit, P. C. ne quem coleremus, nisi pop. Rom. ne societates, ne fœdera nova acciperemus: abunde magna præsidia nobis in vestra amicitia fore si huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse. Virtute, ac diis volentibus magni estis et opulenti: omnia secunda, et obedientia sunt: quo facilius sociorum injurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia

Jugurthæ, parum cognita, transversos agat: quos ego audio summa ope niti, ambire, fatigare vos singulos, ne quid de absente, incognita causa, statuatis : fingere me verba, et fugam simulare, cui licuerit in regno manere. Quod utinam illum, cujus impio facinore in has miserias projectus sum, eadem hæc simulantem videam: et aliquando aut apud vos, aut apud Deos immortales rerum humanarum cura oriatur: ut ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque præclarus est, omnibus malis excruciatus, impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis, mearumque miseriarum graves pœnas reddat. Jamjam, frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo, et, unde minime decuit, vita erepta est, tamen lætandum magis, quam dolendum puto casum tuum: non enim regnum, sed fugam, exilium, egestatem, et has omnes, quæ me premunt, ærumnas cum anima simul amisisti. At ego infelix in tanta mala præcipitatus, pulsus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum præbeo: incertus quid agam, tuasne injurias persequar, ipse auxilii egens, an regno consulam, cujus vitæ, necisque potestas ex opibus alienis pendet. Utinam, emori, fortunis meis honestus exitus esset: ne vivere contemptus viderer, si defessus malis injuriæ concessissem. Nunc quoniam neque vivere lubet, neque mori licet sine dedecore, P. C. per vos, per liberos, atque parentes vestros, per majestatem populi Romani, subvenite misero mihi, ite obviam injuriæ, nolite pati regnum Numidiæ, quod vestrum est, per scelus, et sanguinem familiæ nostræ tabescere.

ORATIO

C. MEMMII AD QUIRITES, qua eos ad vindicandum in Jugurtham, qui Adherbalem necaverat, et in socios ejus sceleris, hortatur.

SALLUST. IN BELLO JUGUrth.

At C. Memmius, inter dubitationem et moras Senatus, concionibus populum ad vindicandum hortari: monere, ne Remp. ne libertatem suam desererent: multa superba et crudelia facinora nobilitatis ostendere: prorsus intentus, omni modo plebis animum accendebat. Sed quoniam ea tempestate Roma Memmii facundia clara pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem ejus perscribere. Ac potissimum ea dicam, quæ in concione post reditum Bestia hujuscemodi verbis disseruit.

MULTA me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium Reip. omnia superet; opes factionis, vestra patientia, jus nullum; ac maxime quod innocentia plus periculi, quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim, quam ludibrio fueritis superbiæ paucorum; quam fœde, quamque inulti perierint vestri defensores; ut vobis animus ab ignavia, atque socordia corruptus sit: qui ne nunc quidem obnoxii inimicis exsurgitis, atque etiam nunc timetis eos, quibus vos decet terrori esse. Sed quanquam hæc talia sunt, tamen obviam ire factionis potentiæ animus subigit. Certe ego libertatem, quæ mihi a parente meo tradita est, experiar: verum id frustra, an ob rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod sæpe majores vestri fecere, uti contra injurias armati eatis. Nihil vi, nihil secessione opus est: necesse est, suomet ipsi more præcipites eant. Occiso Tib. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem Romanam

« IndietroContinua »