Immagini della pagina
PDF
ePub

quæstiones graves habitæ sunt. Post C. Gracchi, et M. Fulvii cædem, item ordinis vestri multi mortales in carcere necati sunt. Utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio, plebi sua restituere. Quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, jure factum sit. Superioribus annis taciti indignabamini ærarium expilari; reges, et populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere; penes eosdem et summam gloriam, et maximas divitias esse; tamen hæc talia facinora impune suscepisse, parum habuere. Itaque postremo leges, majestas vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos, qui ea fecere, pudet aut pœnitet: sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia, et consulatus, pars triumphos suos ostentantes: perinde quasi ea honori, non prædæ, habeant. Servi ære parati injusta imperia dominorum non perferunt: vos, Quirites, imperio nati, æquo animo servitutem toleratis? At qui sunt hi, qui Rempub. occupavere? homines sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi, iidemque superbissimi, quibus fides, decus, pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia quæstui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quæstiones injustas, plerique cædem in vos fecisse, pro munimento habent. Ita, quam quisque pessime fecit, tam maxime tutus est: metum a scelere suo ad ignaviam vestram transtulere: quos omnes eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. Sed hæc inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt; profecto neque Respub. sicuti nunc, vastaretur, et beneficia vestra penes optimos, non audacissimos, forent. Majores vestri parandi juris, et majestatis constituendæ gratia, bis per secessionem armati Aventinum montem occupavere: vos pro libertate, quam ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo vehementius, quo majus dedecus

est, parta amittere, quam omnino non paravisse? Dicet aliquis, Quid igitur censes? Vindicandum in eos, qui hosti prodidere Rempub. non manu, neque vi; quod magis, vos fecisse, quam illis accidisse, indignum est; verum quæstionibus, et indicio ipsius Jugurthæ; qui si dediticius est, profecto jussis vestris obediens erit: sin ea contemnit, scilicet æstimabitis, qualis illa pax, aut deditio sit, ex qua ad Jugurtham scelerum impunitas, ad paucos potentes maximæ divitiæ, ad Rempub. damna, atque dedecora pervenerint. Nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet: et illa, quam hæc tempora, magis placent, cum regna, provinciæ, leges, jura, judicia, bella, atque paces; postremo divina, et humana omnia penes paucos erant: vos autem, hoc est, pop. Rom, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis habebatis animam retinere. Nam servitutem quidem quis vestrum audebat recusare? Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune injuriam accepisse; tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, æquo animo paterer, nisi misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur: et vobis æterna solicitudo remanebit, cum intelligetis aut serviendum esse, aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem, aut concordiæ quæ spes est? Dominari illi volunt, vos liberi esse: facere illi injurias, vos prohibere postremo sociis vestris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis mentibus pax, aut amicitia esse ? Quare moneo, hortorque vos, ne tantum scelus impunitum dimittatis. Non peculatus ærarii factus est, neque per vim sociis ereptæ pecuniæ, quæ quanquam gravia sunt, tamen consuetudine jam pro nihilo habentur. Hosti acerrimo prodita Senatus auctoritas, proditum imperium vestrum: domi, militiæque Resp. venalis

fuit. Quæ nisi quæsita erunt, nisi vindicatum in noxios, quid erit reliquum, nisi ut illis, qui ea fecere, obedientes vivamus? NAM impune quælibet facere, id est regem esse. Neque ego vos, Quirites, hortor, uti jam malitis cives vestros perperam, quam recte fecisse: sed ne ignoscendo malis, bonos perditum eatis. Ad hoc, in Repub. multo præstat, beneficii, quam maleficii, immemorem esse. Bonus tantummodo segnior fit, ubi negligas: at malus improbior. Ad hoc, si injuriæ non sint, haud sæpe auxilii egeas.

ORATIO

MARII AD QUIRITES, de se, et de ea quam parabat in Africam expeditione.

SALLUST. IN BELLO JUgurth.

Nam Marius, postquam omnibus quæ postulaverat decretis, milites scribere vult, hortandi causa, simul et nobilitatem, ut consueverat, exagitandi, concionem populi advocavit : deinde hoc modo disseruit.

SCIO ego, Quirites, plerosque non iisdem artibus imperium a vobis petere, et postquam adepti sunt, gerere: primo industrios, supplices, modicos esse; deinde per ignaviam et superbiam ætatem agere: sed mihi contra videtur. Nam quo universa Resp. pluris. est quam consulatus aut Prætura, eo majore cura illam administrari, quam hæc peti debere. Neque me fallit, quantum cum maximo beneficio vestro negotii sustineam. Bellum parare, simul et ærario. parcere; cogere ad militiam eos, quos nolis offendere; domi forisque omnia curare; et ea agere inter invidos, occursantes, factiosos; opinione, Quirites, asperius est. Ad hoc, alii si deliquere, vetus nobilitas, majorum fortia facta, cognatorum et affinium opes,

multæ clientela, omnia hæc præsidio adsunt: mihi spes omnes in memet sitæ; quas necesse est et virtute et innocentia tutari: nam alia infirma sunt. Et illud intelligo, Quirites, omnium ora in me conversa esse; æquos, bonosque favere; quippe benefacta mea Reip. procedunt: nobilitatem locum invadendi quærere. Quo mihi acrius adnitendum est, ut neque vos capiamini, et illi frustra sint. Ita ad hoc ætatis a pueritia fui, ut omnes labores et pericula consueta habeam. Quæ ante vestra beneficia gratuito faciebam, ea uti accepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem ætatem in optimis artibus egi, bene facere jam ex consuetudine in naturam vertit. Bellum me gerere cum Jugurtha jussistis: quam rem nobilitas ægerrime tulit. Quæso, reputate cum animis vestris, num id mutari melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc, aut illud tale negotium mittatis, hominem veteris prosapiæ, ac multarum imaginum, et nullius stipendii scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem officii sui. Ita plerunque evenit, ut, quem vos imperare jussistis, is sibi imperatorem alium quærat. At ego scio, Quirites, qui, postquam Consules facti sunt, acta majorum, et Græcorum militaria præcepta legere cœperint: homines præposteri! nam gerere, quam fieri, tempore posterius, re, atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbia me hominem novum. Quæ illi audire, et legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi; quæ illi literis,' ea ego militando didici. Nunc vos existimate, facta, an dicta pluris sint. Contemnunt, novitatem meam; ego illorum ignaviam. Mihi fortuna, illis probra ob❤ jectantur. Quanquam ego naturam unam et communem omnium existimo, sed fortissimum quemque gene-. rosissimum esse. Ac si jam ex patribus Albini, aut Bestiæ quæri posset, mene, an illos ex se gigni ma

luerint: quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quam optimos voluisse? Quod si jure me despiciunt, faciant idem majoribus suis; quibus, uti mihi, er virtute nobilitas cœpit. Invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiæ, periculis etiam meis: quoniam per hæc illum cepi. Verum homines corrupti superbia, ita ætatem agunt, quasi honores vestros contemnant: ita hos petunt, quasi honeste vixerint. Næ illi falsi sunt, qui diversissimas res pariter expectant, ignaviæ voluptatem, et præmia virtutis. Atque etiam cum apud vos, aut in Senatu verba faciunt, pleraque oratione majores suos extollunt; eorum fortia facta memorando clariores sese putant: quod contra est: nam, quanto vita illorum præclarior, tanto horum socordia flagitiosior. Et profecto ita se res habet: MAJORUM gloria posteris quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in occulto patitur. Hujusce rei ego inopiam patior, Quirites. Verum id, quod multo præclarius est, meamet facta mihi dicere licet. Nunc videte, quam iniqui sint. Quod ex aliena virtute sibi arrogant, id mihi ex mea non concedunt: scilicet quia imagines non habeo, et quia mihi nova nobilitas est: quam certe peperisse melius est, quam acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abunde illis facundam et compositam orationem fore. Sed in maximo vestro beneficio, cum omnibus locis me vosque maledictis lacerent, non placuit reticere: ne quis modestiam in conscientiam duceret. Nam me quidem ex animi mei sententia lædere nulla oratio potest: quippe vera necesse est bene prædicet; falsam vita moresque mei superant. Sed quoniam vestra consilia accusantur, qui mihi summum honorem, et maximum negotium imposuistis: etiam atque etiam reputate, num id pœnitendum sit. Non possum, fidei causa, imagines, neque triumphos, aut consulatus majorum meorum ostentare: at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia dona militaria, præterea cicatrices adverso corpore.

« IndietroContinua »