Immagini della pagina
PDF
ePub

Hæ sunt meæ imagines, hæc nobilitas, non hæreditate relicta, ut illa illis, sed quæ ego plurimis meis laboribus et periculis quæsivi. Non sunt composita verba mea. Parum id facio. Ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Græcas didici: parum placebat eas discere, quippe quæ ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. At illa multo optima Reip. doctus sum ; hostes ferire, præsidia agitare, nihil metuere, nisi turpem famam; hyemem et æstatem juxta pati; humi requiescere; eodem tempore inopiam, et laborem tolerare. His ego præceptis milites hortabor: neque illos arcte colam, me opulenter: neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium. Namque cum tute per mollitiem agas, exercitum supplicio cogere, hoc est dominum, non imperatorem esse. Hæc atque alia majores vestri faciendo, seque, remque pub. celebravere. Queis nobilitas

freta, ipsa dissimilis moribus, nos illorum æmulos contemnit : et omnes honores, non ex merito, sed quasi debitos, a vobis repetit. Cæterum homines superbissimi procul errant. Majores eorum omnia, quæ licebat, illis reliquere, divitias, imagines, memoriam sui præclaram: virtutem non reliquere, neque poterant. Ea sola neque datur dono, neque accipitur. Sordidum me, et incultis moribus aiunt: quia parum scite convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris pretii coquum, quam villicum, habeo : quæ mihi libet confiteri, Quirites. Nam et ex parente meo, et ex aliis sanctis viris ita accepi, MUNDITIAS mulieribus, viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriæ, quam divitiarum esse: arma, non supellectilem, decori esse. Quin ergo, quod juvat, quod carum æstimant, id semper faciant: ament, potent: ubi adolescentiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti ventri, et turpissimæ parti corporis sudorem, pulverem, et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis jucundiora sunt. Verum

non ita est. Nam ubi se flagitiis dedecoravere turpissimi viri, bonorum præmia ereptum eunt. Ita injustissime luxuria, et ignavia, pessimæ artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, Reip. innoxiæ cladi sunt. Nunc, quoniam illis, quantum mores mei, non illorum flagitia poscebant, respondi; pauca de Repub. loquar. Primum omnium de Numidia bonum habetote animum, Quirites. Nam quæ ad hoc tempus Jugurtham tutata sunt, omnia removistis, avaritiam, imperitiam, superbiam. Deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed mehercule magis strenuus, quam felix. Nam magna pars ejus avaritia, aut temeritate ducum attrita est. Quamobrem vos, quibus militaris ætas est, adnitimini mecum, et capessite Rempub. neque quenquam ex calamitate aliorum, aut imperatorum superbia metus ceperit. Egomet in agmine, in prælio consultor idem, et socius periculi vobiscum adero: meque, vosque in omnibus rebus juxta geram. Et profecto, diis juvantibus, omnia matura sunt, victoria, præda, laus: quæ si dubia, aut procul essent, tamen omnes bonos Reipub. subvenire decet. Etenim nemo ignavia immortalis factus: neque quisquam parens liberis, ut æterni forent, optavit; magis, uti boni, honestique vitam exigerent. Plura dicerem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent: nam strenuis abunde dictum puto.

ORATIO

SYLLÆ AD BOCCHUM REGEM.

SALLUST. IN BELLO JUGurth.

Legati a Boccho veniunt, qui regis verbis a Mario petivere, duos quam fidissimos ad eum mitteret velle de suo, et de populi Rom. commodo cum iis disserere. Ille statim L. Syllam et A, Manlium ire jubet.

Qui quanquam acciti ibant, tamen placuit verba apud regem facere: uti ingenium aut aversum flecterent, aut cupidum pacis vehementius accenderent. Itaque Sylla, cujus facundiæ, non ætati, a Manlio concessum est, pauca verba hujuscemodi loquutus.

REX Bocche, magna lætitia nobis est, cum te ta

lem virum dii monuere, ut aliquando pacem, quam bellum, malles; neu te optimum cum pessimo omnium Jugurtha miscendo commaculares; simul nobis demeres acerbam necessitudinem, pariter te errantem, et illum sceleratissimum persequi. Ad hoc pop. Romano, jam a principio inopi, melius visum, amicos, quam servos, quærere; tutiusque rati volentibus, quam coactis, imperitare. Tibi vero nulla opportunior amicitia nostra: primum quod procul absumus; in quo offensæ minimum, gratia par, ac si prope adessemus: dein, quod parentes abunde habemus, AMICORUM neque nobis, neque cuiquam omnium satis fuit. Atque hoc utinam a principio tibi placuisset! profecto ex pop. Rom. ad hoc tempus multo plura bona accepisses, quam mala perpessus es. Sed quoniam humanarum rerum fortuna pleraque regit; cui scilicet placuit et vim, et gratiam nostram experiri: nunc, quando per illam licet, festina; atque, uti cœpisti, perge. Multa, atque opportuna habes: quo facilius errata officiis superes. Postremo hoc in pectus tuum demitte, nunquam populum Rom. beneficiis victum esse. Nam, bello quid valeat,

tute scis.

ORATIO

BOCCHI ad SYLLAM, qua suum erga illum studium exponit, et se bellum populo Rom. facere voluisse negat.

SALLUST. IN BELLO JUGUrth.

NUNQUAM ego ratus sum fore, ut rex maximus

in hac terra, et omnium, quos novi, opulentissimus, privato homini gratiam deberem. Et hercule, Sylla, ante te cognitum, multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigui. Id imminutum, quod cæteri dolere solent, ego lætor. Fuerit mihi pretium, eguisse aliquando tuæ amicitiæ; qua apud animum meum nihil carius habeo. Id adeo experiri licet arma, viros, pecuniam, postremo quicquid animo libet, sume, utere: et, quoad vives, nunquam tibi redditam gratiam putaveris; semper apud me integra erit: denique nihil me sciente frustra voles. Nam, ut ego existimo, Regem armis, quam munificentia, vinci, minus flagitiosum. Cæterum de Repub. vestra, cujus curator huc missus es, paucis accipe. Bellum ego pop. Rom. neque feci, neque factum unquam volui: fines meos adversum armatos armis tutatus sum. Id omitto: quando vobis ita placet ; gerite, uti vultis, cum Jugurtha bellum. Ego flumen Mulucham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar, neque id intrare Jugurtham sinam. Præterea, si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.

ORATIO

LEPIDI CONS. ad Popul. Rom.

EX LIBRIS HIST. SALLUST.

CLEMENTIA et probitas vestra, Quirites, quibus per cæteras gentes maximi et clari estis, plurimum timoris mihi faciunt, adversus tyrannidem L. Syllæ : ne aut ipsi, nefanda quæ æstimatis, ea parum credendo de aliis, circumveniamini: præsertim cum illi spes omnis in scelere atque perfidia sit; neque se aliter tutum putet, quam si pejor, atque intestabilior metu vestro fuerit, quo captivis libertatis curam miseria eximat: aut, si provideritis, in tutandis periculis magis, quam in ulciscendo teneamini. Satellites quidem ejus, homines maximi nominis, non minus optimis majorum exemplis, nequeo satis mirari, dominationis in vos servitium suum mercedem dant : et utrumque per injuriam malunt, quam optimo jure libere agere: præclara Brutorum atque Æmiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quæ majores virtute peperere, subvertenda. Nam quid a Pyrrho, Hannibale, Philippoque et Antiocho defensum est aliud, quam libertas, et suæ cuique sedes; neu cui, nisi legibus, pareremus? Quæ cuncta sævus iste Romulus, quasi ab externis rapta, tenet; non tot exercituum clade, neque Consulis et aliorum Principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus: sed tum crudelior, cum plerosque secundæ res in miserationem ex ira vertunt. Quin solus omnium, post memoriam hominum, supplicia in post futuros composuit: queis prius injuria quam vita certa esset: pravissimeque per sceleris immanitatem adhuc tutus furit, dum vos metu gravioris servitii a repetenda libertate terremini. Agendum, atque obviam eundum est, Quirites: ne spolia vestra penes illum sint. Non prolatandum, neque votis paranda auxilia; nisi forte speratis, per tædium

« IndietroContinua »