Immagini della pagina
PDF
ePub

ORATIONES

E X SALLUSTIO

COLLECTÆ.

ORATIO CATILINĖ, qua sui de conjuratione

consilii participes cohortatur.

SALLUST. CONJUR. Catil. Catilina, ubi eos, quos paulo ante fecerat sui de conjura

tione consilii participes, convenisse videt, tametsi cum singulis multa sæpe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare, et cohortari, in ubditam partem ædium secedit : atque ibi, omnibus arbitris procul

amotis, orationem hujuscemodi habuit. N

virtus, fidesque vestra satis spectata mihi forent ; nequicquam opportuna res cecidisset ; spes magna dominationis in manibus frustra fuisset :

neque ego per ignaviam, aut vana ingenia, incerta pro certis captarem. Sed, quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes, fidosque mihi; eo animus ausus est maximum, atque pulcherrimum facinus incipere ; simul quia vobis eadem, quæ mibi, bona, malaqne esse intellexi. Nam IDEM velle, atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quæ mente agitavi, omnes jam antea diversi audistis. Cæterum

B

mihi indies magis animus accenditur, cum considero, quæ conditio vitæ futura sit, nisi nosmet ipsos vindicamus in libertatem. Nam postquam Resp. in paucorum potentium jus atque ditionem concessit ; semper illis reges, tetrarchæ vectigales esse : populi, nationes, stipendia pendere : cæteri omnes, strenui, boni, nobiles, atque ignobiles, vulgus fuimus, sine gratia, sine auctoritate, his obnoxii, quibus, si Resp. valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiæ apud illos sunt, aut ubi illi volunt: nobis reliquere pericula, repulsas, judicia, egestatem. Quæ quousque tandem patiemini, fortissimi viri ? Nonne emori per virtutem præstat, quam vitam miseram, atque inhonestam, ubi alienæ superbiæ ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enimvero, pro Deûm atque hominum fidem! victoria in manu nobis est: viget ætas, animus valet : contra illis, annis, atque divitiis, omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est: cætera res expediet. Etenim quis mortalium, cui virile ingenium inest, tolerare potest, illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari, et montibus coæquandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse ? illos binas, aut amplius domos coutinuare ; nobis larem familiarem nusquam ullum esse? cum tabulas, signa, toreumata emunt, nova diruunt, alia ædificant: postremo omnibus modis pecuniam trahunt, vexant, tamen summa libidine divitias vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris æs alienum ; mala res, spes multo asperior. Denique quid reliqui habemus præter miseram animam ? Quin igitur expergiscimini? En illa, illa, quam sæpe optastis, libertas, præ-, terea divitiæ, decus, gloria in oculis sita sunt. Fortuna ea omnia victoribus præmia posuit. Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica, magis. quam oratio mea, vos hortentur. Vel imperatore, vel milite me utiminis neque animus, neque corpus a vobis aberit. Hæc ipsa, ut spero, vobiscum upa: Consul agam : nisi forte me animus fallit, et vos ser. vire magis, quam imperare, parati estis.

ORA TIO

alia ejusdem Catilinæ, qua suos milites

adhortatur.

SALLUST, CONJUR, CATIL.

Sed Catilina, postquam videt montibus atque copiis

hostium sese clausum, in urbe res adversas, neque fugæ neque præsidii ullam spem, optimum factu ratus in tali re fortunam belli tentare, statuit cum Antonio quam primum confligere. Itaque concione

advocata hujuscemodi orationem habuit. COMPERTUM ego habeo, milites, verba viris virtutem non addere ; neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum oratione Imperatoris fieri. QUANTA cujusque animo audacia natura, aut moribus inest, tunta in bello patere solet. Quem neque gloria, neque pericula excitant, nequicquam bortere : timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi; simul uti causam consilii mei aperirem. Scitis equidem, milites, socordia, atque ignavia Lentuli, quantam ipsi nobisqué cladem attulerit : quoque modo, dum ex urbe præsidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim. Nunc vero, quo in loco res nostræ sint, juxta mecum omnes intelligitis. Exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant. Diu. tius in his locis esse, si maxime animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet. Quocunque ire placet, ferro iter aperiendum est. Quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis; et cum prælium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, præterea libertatem, atque patriam in dextris vestris portare. Si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia, atque coloniæ patebunt. Sin metu cesserimus, eadem illa adversa fient : neque locus neque amicus quisquam teget, quem arma non texerint. Præterea, milites, non eadem nobis, et illis necessitudo impendet, Nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus ; illis

supervacaneum est, pro potentia paucorum pugnare : quo audacius aggredimini, memores pristinæ virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio ætatem agere : potuistis nonnulli Romæ, amissis bonis, alienas opes spectare. Quia illa fæda, atque intoleranda viris videbantur, hæc sequi decrevistis. Si hæc relinquere vultis, audacia opus est. Nemo, nisi victor, pace bellum mutavit. Nam in fuga salutem sperare, cum arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus averteris ; ea vero dementia est. SemPER in prælio iis maximum est periculum, qui maxime timent : audacia pro muro habetur. Cum vos considero, milites, et cum facta vestra šestimo, magna me spes victoriæ tenet : animus, ætas, virtus vestra me hortantur: præterea necessitudo, quæ etiam timidos fortes facit. Nam, multitudo hostium ne nos circumvenire queat, prohibent angustiæ loci. Quod si virtuti vestræ fortuna inviderit, cavete, inulti animam amittatis ; neu capti potius, sicuti pecora, trucidemini, quam virorum more pugnantes, cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.

« IndietroContinua »