Immagini della pagina
PDF
ePub

ORATIONES

EX LIVIO

COLLECTÆ.

Ex primo libro ab urbe condita. PRECATIO ROMULI ad Jovem Statorem, ut Romanis adversus Sabinos ferat opem.

ARGUMENTUM.

Sabini post Caninenses, Crustuminos, et Antemnates omnium novissimi contra Romanos pugnarunt. Ii dolo quodam usi, opera virginis cujusdam auro a Tatio rege corruptæ, in arcem Romanam etiam armati accipiuntur. Indignatione, atque ira, cupiditateque recuperandæ arcis stimulati Romani, postero die iniquo loco adversus hostes ita infeliciter pugnant, ut Hostus Hostilius eorum dux tandem occubuerit. Ita caso duce acies Romana facile fusa est ad portam veterem pulatii: quo actus et ipse Romulus turba fugientium, arma ad cælum tollens, ita Jovem precabatur, ut Romanis adesset propitius.

JUPITER, tuis jussus avibus bic in Palatio prima

Urbi fundamenta jeci: arcem jam, scelere emptam, Sabini habent: inde huc armati, superata media valle, tendunt. At tu, pater Deûm hominumque, hinc saltem arce hostes: deme terrorem Romanis,

fugamque fœdam siste. Hic ego tibi templum Statori Jovi, quod monumentum sit posteris, tua præsenti ope servatam Urbem esse, voveo.

VERBA

PROCULI JULII ad pop. Rom. consolationis plena.

ARGUMENTUM.

Lenit atque mitigat Proculus Julius plebi Romana desiderium Romuli, qui cum ad exercitum recensendum concionem in campo ad Capreæ paludem haberet, subito coorta tempestate cum magno fragore, tonitribusque, denso item nimbo, ita cœlo sublatus est, ut in terris postea nunquam visus sit.

ROMULUS, Quirites, parens urbis hujus, prima hodierna luce cœlo repente delapsus, se mihi obvium dedit. Cum, perfusus horrore venerabundusque, astitissem, petens precibus, ut contra intueri fas esset; abi, nuncia, inquit, Romanis, Coelestes ita velle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit: proinde rem militarem colant: sciantque, et ita posteris tradant, nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.

ORATIO

METTII FUFFETII ad Tullum Hostilium Regem Romanorum, de pace componenda inter Romanos et Albanos.

ARGUMENTUM.

Caius Cluilius Albæ imperabat, Roma Tullus Hostilius, cum Romani ex agro Albano, Albani ex Romano

prædas agerent. Tum vero utrinque legati ad res repetendas missi. Contigit forte, ut Romani priores functi legatione, cum non impetrassent quod repoposcerant, bellum neganti Albano, sicuti mandatum erat, in trigesimum diem indicerent. Quorum factus certior Tullus, repetentibus res suas Albanis jubet, regi suo nuntient, ita se velle, uter prior populus res repetentes legatos aspernatus dimisisset, ut in eum Dii omnes hujusce belli clades expetant. His nuntiatis, bellum utrinque summa vi et ope parabatur. Ac Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum incursiones faciunt: castra non amplius quinque millia passuum ab urbe locant: in quibus Cluilius moritur. Albani comperta morte ad Mettium Fuffetium imperii summam deferunt: qui acciri ad colloquium Tullum jubet. Prior Mettius in hanc sententiam de totius rei summa loquutus est.

INJURIAS

RIAS et non redditas res ex fædere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium causam hujusce esse belli, audisse videor: nec te dubito, Tulle, eadem præ te ferre. Sed, si vera potius quam dictu speciosa, dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, recte, an perperam, interpretor: fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, monitum velim Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propiores vos, hoc magis scis. Multum illi terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, cum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos Dii amant, quoniam non contenti libertate certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus; ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, decerni possit.

ORATIO

P. HORATII ad populum pro filio perduellionis

reo.

ARGUMENTUM.

Horatius, is qui solus ex tergeminis fratribus superfuit, cum tergemina spolia victor gerens, obviam sororem, cognita forte veste Curiatii sponsi, passis crinibus flebiliter sponsum nomine appellare videret, motus comploratione intempestiva, eam ferro transfigit. Hoc nomine in jus ad Regem Tullum cum raptus esset, a Tullo duumviri capitales, sicuti lex jubebat, fiunt, qui Horatio perduellionem judicarent. Jam duumvir ei perduellionem judicarat, jam lictor jussus laqueum injiciebat, cum auctore Tullo, Provoco, inquit. Ita de provocatione ad populum certatum est: quo judicio absolutus est, magis admiratione virtutis quam jure cause. Ac in eo quidem judicio maxime pater homines movit, qui præter alia, hac oratione usus est.

HUNCCINE,

quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme spectaculum ferre possent. I, lictor, colliga manus, quæ paulo ante armatæ imperium populo Romano pepererunt. I, caput obnube liberatoris urbis hujus arbori infelici suspende verbera vel intra pomoerium, modo intra illa pila et spolia hostium; vel extra pomoerium, modo intra sepulcra Curiatiorum. Quo enim ducere Lunc juvenem potestis, ubi non sua decora eum a tanta fœditate supplicii vindicent?

ORATIO

TULLI ROMANORUM REGIS de proditione Mettii Fuffetii Albanorum ducis, ad milites.

ARGUMENTUM.

Mettius Fuffetius dux Albanorum in fide Romanorum per speciem simulationis manens, Fidenates concitabat ad bellum gerendum adversus Romanos. Ii, assumptis sociis consilii Veientibus, jam disponebant acies, cum adversus Veientes Tullus suos dirigit, Albanos duce Mettio contra Fidenates collocat. Albanus eo bello, sicuti hostibus receperat, clam, non ausus aperte, ac sensim subiit ad montes. Ita nihilominus dimicatum est, ut fusi hostes fugatique, victores Romani fuerint. Postero die vocat ad concionem Romanos Albanosque Tullus: ibi proditionem Fuffetii aperit.

ROMANI, si unquam ante alias ullo in bello fuit,

quod primum diis immortalibus gratias ageretis, deinde vestræ ipsorum virtuti; hesternum id prælium fuit. Dimicatum est enim non magis cum hostibus, quam, quæ dimicatio major atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum. Nam, ne vos falsa opinio teneat, injussu meo Albani subiere ad montes: nec imperium illud meum, sed consilium et imperii simulatio fuit: ut nec, vobis ignorantibus deseri vos, averteretur a certamine animus; et hostibus, circumveniri se a tergo ratis, terror ac fuga injiceretur. Nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est. Ducem secuti sunt: ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris hujus, Mettius idem hujus machinator belli, Mettius fœderis Romani Albanique ruptor. Audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne jam documentum mortali

« IndietroContinua »