Immagini della pagina
PDF
ePub

ORATIO

Legatorum C. Manlii ad Q. Marcium Regem.

SALLUST. CONJUR. CATIL.

>

Neque tamen Catilinæ furor minuebatur, sed indies plura agitare: arma per Italiam locis opportunis parare: pecuniam sua aut amicorum fide sumptam mutuam Fesulas ad Manlium quendam portare, qui postea princeps fuit belli faciendi. Aliquanto post : Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare, egestate simul, ac dolore injuriæ, novarum rerum cupidam: quod Syllæ dominatione agros bonaque omnia amiserat: præterea latr. &c. Paulo post : In quibus literis scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine, ante diem vi. Kal. Novembr. Aliquanto post: Dum hæc Romæ geruntur, C. Manlius ex suo numero legatos ad Q. Marcium regem mittit, cum mandatis hujuscemodi,

DEOS hominesque testamur, Imperator, nos arma

neque contra patriam cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab injuria tuta forent: qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate fœneratorum, plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus. Neque cuiquam nostrum licuit, more majorum, lege uti; neque, amisso patrimonio, corpus liberum habere: tanta sævitia fœneratorum atque Prætoris fuit. Sæpe majores nostri miseriti plebis Romanæ, decretis suis inopiæ ejus opitulati sunt. Ac novissime memoria nostra, propter magnitudinem æris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum ære solutum est.

Sæpe

ipsa plebs, aut dominandi studio permota, aut superbia magistratuum armata, a patribus secessit. At nos non imperium, neque divitias petimus; quarum rerum causa, bella atque certamina omnia inter mor

tales sunt; sed libertatem, quam nemo bonus, nisi cum anima simul, amittit. Te, atque Senatum obtestamur, consulatis miseris civibus: legis præsidium, quod iniquitas Prætoris eripuit, restituatis; neve nobis eam necessitudinem imponatis, ut quæramus, quonam modo, maxime ulti sanguinem nostrum, perea

mus.

ORATIO

C. CESARIS suam sententiam Senatui exponentis de conjurationis Catilinæ sociis, qui in custodiis tenebantur.

SALLUST. CONJUR. CATIL.

Tum D. Junius Silanus, primus sententiam rogatus (quod eo tempore Consul designatus erat) de iis qui in custodiis tenebantur, et præterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumendum decreverat. Isque postea permotus oratione C. Cæsaris, pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se dixerat: quod de ea re, præsidiis additis, referendum esse censuerat. Sed Cæsar, ubi ad eum ventum est, rogatus a Consule sententiam, hujuscemodi verba loquutus est.

OMNES homines, P. C. qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira, atque misericordia vu¬ cuos esse decet. HAUD facile animus verum providet, ubi illa officiunt, neque quisquam omnium libidini simul et usui paruit. UBI intenderis ingenium, valet: si libido possidet, ea dominatur; animus nihil valet. Magna mihi copia est memorandi, qui reges, atque populi, ira, aut misericordia impulsi, male consuluerint: sed ea malo dicere, quæ majores nostri contra libidinem animi sui recte atque ordine fecere. Bello Macedonico, quod cum rege Perse gessimus, Rhodiorum civitas magna, atque mag

nifica, quæ populi Rom. opibus creverat, infida atque adversa nobis fuit: sed postquam bello confecto, de Rhodiis consultum est, majores nostri, nequis divitiarum magis, quam injuriæ causa bellum inceptum diceret, impunitos eos dimisere. Item bellis Punicis omnibus, cum sæpe Carthaginienses et in pace, et per inducias multa nefaria facinora fecissent, nunquam ipsi per occasionem talia fecere ; magis, quid se dignum foret, quam quid in illos jure fieri posset, quærebant. Hoc item vobis providendum est, P. C. ne plus apud vos valeat P. Lentuli, et cæterorum scelus, quam vestra dignitas; neu magis iræ vestræ, quam famæ consulatis. Nam si digna pœna pro factis eorum reperitur, novum consilium approbo: sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat; iis utendum censeo, quæ legibus comparata sunt. Plerique eorum, qui ante me sententias dixerunt, composite atque magnifice casum Reipub. miserati sunt: quæ belli sævitia esset, quæ victis acciderent, enumeravere: rapi virgines, pueros: divelli liberos a parentum complexu matres familiarum pati, quæ victoribus collibuissent: fana, atque domos exspoliari, cædem, incendia fieri: postremo armis, cadaveribus, cruore, atque luctu omnia compleri. Sed, per Deos immortales, quo illa oratio pertinuit? an, uti vos infestos conjurationi faceret? scilicet quem res tanta atque tam atrox non permovit, eum oratio accendet. Non ita est: neque cuiquam mortalium injuriæ suæ parvæ videntur : multi eas gravius æquo habuere. Sed alia aliis licentia est, P. C. Qui demissi in obscuro vitam agunt, si quid iracundia deliquere, pauci sciunt; fama, atque fortuna eorum pares sunt: qui, magno imperio præditi, in excelso ætatem agunt, eorum facta cuncti mortales novere. Ita in maxima fortuna minima licentia est. Neque studere, neque odisse, sed minime irasci decet. Quæ apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia, atque crudelitas appellatur.

Equidem ego sic existimo, P. C. omnes cruciatus minores, quam facinora illorum esse. Sed plerique mortales postrema meminere; et in bominibus impiis, sceleris eorum obliti, de pœna disserunt, si ea paulo sævior fuerit. D. Silanum, virum fortem atque strenuum, certo scio, quæ dixerit, studio Reipub. dixisse, neque illum in tanta re gratiam, aut inimicitias exercere: eos mores, eamque modestiam viri cognovi. Verum sententia ejus mihi non crudelis, (quid enim in tales homines crudele fieri potest?) sed aliena a Repub. nostra videtur. Nam profecto aut metus, aut injuria te subegit, Silane, Consulem designatum, genus pœnæ novum decernere. De timore supervacaneum est disserere: cum præsertim diligentia clarissimi viri Consulis, tanta præsidia sint in armis. De poena possum equidem dicere id, quod res habet: in luctu, atque miseriis mortem ærumnarum requiem, non cruciatum esse; eam cuncta mortalium mala dissolvere; ultra neque curæ neque gaudio locum esse. Sed, per Deos immortales, quamobrem in sententiam non addidisti, uti prius verberibus in eos animadverteretur? An, quia lex Porcia vetat ? at aliæ leges item condemnatis civibus non animam eripi, sed exilium permitti jubent. An, quia gravius est verberari, quam necari? Quid autem acerbum, aut nimis grave est in homines tanti facinoris convictos? Sin, quia levius est; qui convenit in minore negotio legem observare, cum eam in majore neglexeris? At enim quis reprehendet, quod in parricidas Reip. decretum erit? tempus, dies, fortuna, cujus libido gentibus moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit. Cæterum vos, P. C. quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis initiis orta sunt: sed ubi imperium ad ignaros, aut minus bonos pervenit, novum illud exemplum ab dignis et idoneis, ad indignos et non idoneos transfertur. Lacedæmonii, devictis Atheniensibus, triginta viros imposuere, qui Rempub. eorum tractarent. Hi

primo cœpere pessimum quemque, et omnibus invisum indemnatum necare. Ea populus lætari, et merito dicere fieri. Post, ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et malos libidinose interficere, cæteros metu terrere. Ita civitas, servitute oppressa, stultæ lætitiæ graves poenas dedit. Nostra memoria victor Sylla, cum Damasippum, et alios ejusmodi, qui malo Reipub. creverant, jugulari jussit, quis non factum ejus laudabat? homines scelestos, et factiosos, qui seditionibus Remp. exagitaverant, merito necatos aiebant. Sed ea res magnæ initium cladis fuit. Nam uti quisque domum, aut villam, postremo aut vas, aut vestimentum alicujus concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset. Ita illi, quibus Damasippi mors lætitiæ fuerat, paulo post ipsi trahebantur: neque prius finis jugulandi fuit, quam Sylla omnes suos divitiis explevit. Atque ego hoc non in M. Tullio, neque bis temporibus vereor : sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio tempore, alio Consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro vero credi. Ubi hoc exemplo, per Senatus decretum, Consul gladium eduxerit; quis illi finem statuet, aut quis moderabitur? Majores nostri, P. C. neque consilii neque audaciæ unquam eguere: neque superbia obstabat, quo minus instituta aliena, si modo proba erant, imitarentur. Arma atque tela militaria a Samnitibus, insignia magistratuum a Tuseis pleraque sumpserunt: postremo, quod ubique apud socios, aut hostes idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur: imitari, quam invidere bonis, malebant. Sed eodem illo tempore Græciæ morem imitati, verberibus animadvertebant in cives, de condemnatis summum supplicium sumebant. Postquam Respublica adolevit, et multitudine civium factiones valuere, circumveniri innocentes, aliaque hujuscemodi fieri cœpere: tunc lex Porcia, aliæque leges paratæ sunt, quibus legibus exilium damnatis per

« IndietroContinua »