Immagini della pagina
PDF
ePub

plebis.

Refertur confestim de intercessione tribunorum: dicuntur sententiæ graves: ut quisque acerbissime crudelissimeque dixit, ita quam maxime ab inimicis Cæsaris collaudatur.

X

3. Misso ad vesperum Senatu, omnes, qui sunt ejus ordinis, a Pompeio evocantur. Laudat Pompeius atque in posterum confirmat; segniores2 castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompeii exercitibus spe præmiorum atque ordinum evocantur: multi ex duabus legionibus, quæ sunt transditæ a Cæsare, arcessuntur: completur urbs19 et ejus comitium tribunis, centurionibus, evocatis. Omnes amici consulum, necessarii Pompeii atque eorum, qui veteres inimicitias cum Cæsare gerebant, in Senatum coguntur, quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur. Pollicetur L. Piso censor,2° sese iturum ad Cæsarem; item L. Roscius prætor," qui de his rebus eum doce

d

2 seniores Pet. Lov. L. pr. V.-a tr. a C. fuerant Lov.-b arcessiuntur L. pr. V. ad I. 31.- compleretur B.-dii Hotom. si addiceret V. C.-e Sic Mss.

[ocr errors][merged small]

19 Completur urbs] Evocatis scilicet et iis quos accersebat Pompeius, deinde puncto inserto. Ad jus comitiorum tribunos pl. Curio evocat. Sed hæc verba, completur urbs, mihi videntur e margine in textum transiisse. Ad jus autem comitiorum evocat defendendum, quibus comitiis populus jusserat, ut absentis Cæsaris ratio haberetur, et in quinquennium illi imperium prorogaretur.

20 L. Piso censor] L. Piso socer erat Cæsaris, consulque octo ante annos fuerat cum A. Gabinio, ut testatur ipse Cæsar 1. 1. de bello Gallico. Tunc autem censuram cum Appio Claudio gerebat. Censores enim erant duo sic dicti, quod censui præessent, hoc est, æstimationi bonorum civium Romanorum, reip. Romanæ

propter disciplinæ observationem perutiles, cujus disciplinæ severa cura illis inter cetera sine provocatione erat tradita. Ille ipse est, contra quem extat Ciceronis oratio, cujus filiam uxorem duxerat Cæsar successuri sibi in consulatu, ut consulis opibus convalesceret. Videtur tamen Cæsaris generi consilium improbasse, ad quem se iturum pollicebatur. Sic enim de ipso Cicero lib. ad Attic. epist. XIII. Amo Pisonem, cujus judicium de genero suspicor visum iri grave.'

21 L. Roscius prætor] Roscius is est qui anno U. C. 1ƆCLXXXVII tribunus plebis fuit, seque Aulo Gabinio opposuit. Is item esse videtur, qui 1. v. de bello Gallico Cæsaris erat legatus, cui in Essuos tertiam legi

ant: sex dies ad eam rem conficiendam spatii postulant. Dicuntur etiam a nonnullis sententiæ, ut legati ad Cæsarem mittantur, qui voluntatem Senatus ei proponant.

4. Omnibus his resistitur, omnibusque oratio consulis, Scipionis, Catonis opponitur. Catonem veteres inimicitiæ Cæsaris incitant" et dolor repulsæ. Lentulus æris alieni magnitudine, et spe exercitus ac provinciarum, et regum appellandorum largitionibus movetur," seque alterum fore Syllam 24 inter suos gloriatur, ad quem summa imperii redeat. Scipionem eadem spes provinciæ atque exercituum impellit, quos se pro necessitudinek partiturum's cum Pom

non cog. in s. amicitias ante L. pr.- Deest Busl. Edd. pp. conficiendi V.— в ab V.—1 omnibus o. L. sec. idem et C. male. adponitur Mss. 4.—) summum NOTE

[blocks in formation]

22 Catonem veleres inimicitiæ Cæsaris incitant] Erant illæ quidem gravissimæ veteres inimicitiæ, et quas Cato jam cum Cæsare exercuerat, et quas ipse Cæsar cum illo gesserat; quarum quidem initium fuisse videtur, cum in Senatu de Lentuli et Cethegi sociorum Catilinæ supplicio deliberaretur, mitioreque de illis a Cæsare dicta sententia, Cato graviorem ipse dixit, Cæsaremque verbis in suspicionem vocavit, quasi conjurationis illius clam particeps fuisset. Auctæ sunt inimicitiæ, cum a Cæsare consule, Cato ductus est in carcerem, sed non perductus, et deinde a Trebonio Cæsaris amico. Gravem item repulsam, sed æquissimo animo et negligenter tulit, cum Cæsaris Pompeiique opera consulatu dejectus est, ut refert Dio: item cum suffragiis

pecunia corruptis, prætor est creatus pro ipso Vatinius. Sed solo reipub. amore actum est quicquid a Catone actum est, quo sanctior nullus in rep. fuit. Qua de causa etiam nec sine jurejurando denuntiarat delaturum se nomen Cæsaris, simul ac primum exercitum dimisisset, auctore Suet.

23 Regum appellandorum largitionibus movetur] Ut, Cæsare consule, Ariovistus Germanorum rex, amicus pop. Rom. appellatus fuerat. Magnam enim vim pecuniæ illi reges civibus Romanis primariis debant, ut amicitiam populi Rom. adipiscerentur.

24 Seque alterum fore Syllam] L. Cornelius Sylla dictator rerum potitus fuerat Romæ, Cæsare adhuc adolescente. Plutarchus in vita Syllæ, et Appianus 1. 11. de bellis civilibus narrant, juxta versus Sibyllinos, magna religionę Romæ servatos, tres rerum dominos fore de gente Cornelia, primum fuisse Cinnam, secundum Syllam, tertium se fore sperabat, qui a Cicerone in carcere interfectus est, conjurationis Catilinariæ convictus; quo mortuo, is se eum fore dicebat.

25 Necessitudine partiturum] Huc

peio arbitratur; simul judiciorum metus,126 adulatio atque. ostentatio sui et potentium, qui in republica judiciisque tum plurimum pollebant. Ipse Pompeius ab inimicis Casaris incitatus, et," quod neminem secum dignitate exæquari volebat," totum se ab ejus amicitia averterat, et cum communibus inimicis in gratiam redierat, quorum ipse maximam partem illo affinitatis tempore injunxerat Cæsari. Simul infamia duarum legionum permotus,29 quas ab itinere Asiæ Syriæque ad suam potentiam dominatumque converterat, rem ad arma deduci studebat.

5. His de causis aguntur omnia raptim atque turbate; nec docendi Cæsaris3° propinquis ejus spatium datur; nec tribunis plebis sui periculi deprecandi, neque etiam extremi

3.1

imperium Lov.-k necessitate V. arbitrabatur L. pr.- motus. Pal.-m vulgo deest et." Perperam et abest ab Edd. quibusd.— inimicitiis V. vulgo adj. et Cæsar Mss. et Edd. pp. male.-P Sic Mss.- -4 deest L. pr.- attribuitur

NOTE

pertinet quod 1. 1. de bello civili scriptum est: [Pompeius] 'suum cum Scipione honorem partitur, classicumque apud eum cani et alterum illi jubet prætorium tendi.'

26 Judiciorum metus] Scipioni ambitus criminis dies dicta fuerat a Memmio lege Pompeia de ambitu damnato, quia lex indicanti alterum impunitatem concesserat. Testis Appianus 1. 1. de bello civili, nec solus ipse metuebat judicia, sed et Cæsar, quem Cato significabat se accusatu rum, simul ubi exercitum dimisisset. Unde coactus fuisset adulari Scipioni et potentibus aliis, qui suam ei potentiam et operam ostentassent feroces et jactabundi. Sic Cicero in Pisonem dicit se vidisse illum judiciorum metu horrentem, tremente., adulantem omnibus.'

27 Neminem secum dignitate exaquari volebat] Lucanus 1. 1. Nec quenquam jam ferre potest, Cæsarve priorem Pompeiusve parem.' De

Pompeio sic Vell. habet 1. 11. Pompeius in quibus rebus primus esse debebat, solus esse cupiebat, neque co viro quisquam aut alia omnia minus aut gloriam magis concupiit.'

28 Illo affinitatis tempore, &c.] Affines enim fuerant Cæsar et Pompeius. Sed affinitas erat diremta nupera Juliæ morte Cæsaris filiæ, quam Pompeius in. suo matrimonio habebat.

29 Simul infamia duarum legionum permotus] Incitatus mala fama quanı collegerat, abductis legionibus, ab expeditione Parthorum, ad quos per Asiam et Syriam erant profecturi. 30 Nec docendi Cæsaris, &c.] Hi erant Roscius et Piso, de quibus supra.

31 Nec tribunis pl. sui periculi deprecandi] Erant ii M. Antonius et Q. Cassius. Tantum quidem fuit periculum ut Antonius, sumta servili veste, meritorio latens vehiculo ad Cæsarem evaserit. Testis Plutarchus in Antonio.

32

juris intercessione retinendi, quod L. Sylla reliquerat, facultas tribuitur; sed de sua salute septimo die3 cogitare coguntur; quod illi turbulentissimi superioribus temporibus' tribuni plebis octavo denique mense suarum actionum respicere ac timere consuerant." Decurritur ad illud extremum atque ultimum S. C.34 quo, nisi pene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis, latorum audacia3 nunquam ante discessum est; 'dent operam36 consules, prætores," ' tribuni plebis, quique consulares' sunt ad urbem, ne quid respublica detrimenti capiat.' Hæc S. C. perscribuntur*

[ocr errors]

V. Plant. M. Ita Pet. L. pr. et alii. non die VII. supremo die V.- superioris temporis Edd. qdd. tempore Lov.-" Sic Mss. plerique, non consueverant. censuerant Edd. pp.- vulgo deest in.-" populus R. Edd. Ven. Bas. Ber. populi R. B. Ed. Gr. inepte. P. R. L. pr. sec. V. Edd. pp. deest Cuj.y vulgo pro consulibus. Lex tum describitur L. sec. Carr. SCto L. pr.

NOTE

32 Neque etiam extremi juris, &c.] L. Sylla cum tribunis jus ferendarum legum ademisset, et ad alios magistratus viam præclusisset, tribunitiam potestatem pene deleverat, jus tamen intercessionis reliquerat. Auctores Livius 1. LXXXIX. et Appianus 1. 1.

33 Sed de sua salute septimo die] Locus obscurus. Tribuni magistratum inibant Nonis Decembribus. Octavo post mense comitia consularia habebantur. Tum novis consulibus designatis, de suis superiorum octo mensium actionibus cogitare consueverant, quomodo nempe actionem insequentis anni effugerent, et an æqui an iniqui sibi futuri consules essent. Hic vero pericula tribunorum non in octavum mensem eruperunt, sed in septimum diem. Fortasse ad pericula Gracchorum alludit, qui non nisi post menses octo perierunt, idque ex historia pendet illius temporis quæ nunc perierit, tunc extabat.

34 Decurritur ad illud extremum atque ultimum S. C.] Ut in conjuratione Catilinæ, qui urbis incendium meditatus fuerat.

35 Latorum audacia] Ut ostendatur nunquam carere audacia qui talem legem ferunt, et tam cruentum Senatus consultum faciunt.

36 Dent operam, &c.] Solennis erat formula illius senatusconsulti, qua et usi fuerant adversus Catilinam. Quanquam enim summa reip. penes consules domi bellique esset, erant tamen quæ nisi senatusconsulto aut plebiscito non audebant attentare, ut cogere exercitum, bellare, coërcere cives et socios, de ærario sumere pecuniam. Quod ex v. Philippica Cic. videtur: Consulibus totam rempubl. commendandam censeo, iisque permittendum ut rempubl. defendánt, provideantque ne quid detrimenti respubl. accipiat.' Idem patet ex Sallustio: Ea potestas per Senatum more Romano magistratui maxima permittitur, exercitum parare, bellum gerere, coërcere omnibus modis socios atque cives, domi militiæ. que imperium atque judicium summum habere,' &c. Quod ideo fiebat, quia longe melius ab uno aut duobus rês geritur quam a multis.

a. d. vIII. Idus Januarias.37 Itaque quinque primis diebus,38 quibus haberi Senatus potuit, qua ex die consulatum iniit Lentulus, biduo excepto comitiali, et de imperio Cæsaris39 et de amplissimis viris, tribunis plebis,4° gravissime acerbissimeque decernitur. Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis,41 seseque ad Cæsarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennæ, expectabatque suis lenissimis postulatis

42

V. præcr. V.a vulgo vII. Id. Januarii. Iduum Gr.b perf. Pet.- Mss.

NOTE

37 Hæc S. C. perscribuntur a. d. vIII. Idus Januarias]Erat septimus dies mensis Januarii. Inter quæ S. C. Pompeii milites et copiæ, Cæsari successores decreti sunt, item ut dimitteret exercitum, aut contra remp. fecisse videretur, teste Dione 1. XLI.

38 Itaque quinque primis diebus] Quatuor diebus, non quinque, Senatus haberi potuit, a Kal. Januariis ad vII. Idus. Reliquitres comitialessunt, quibus comitialibus non indicebatur senatus lege Pupia, ne senatores a suffragio ferendo avocarentur. Ad comitia enim senatores ire necesse erat, in quibus creabantur magistratus, quo negotio apud Romanos nullum fere erat prius. Consulendi sunt in eam rem fasti Romani. Sed fortasse, ut facilis est in numeris lapsus, ante v erat 1, hoc modo IV.

39 Et de imperio Cæsaris, &c. gravissime acerbissimeque decernitur] Veram causam tacet Cæsar, quæ optimum quemque civem, ut Catonem, Ciceronem, immo vero et M.Brutum, &c. ad Pompeium patris sui interfectorem appulit, quod scilicet tyrannidem semper Cæsarem affectasse cognoscerent; Pompeius vero quam ab ea suscipienda alienus esset, docamentum dederat maximum, cum mari terraque potentissimus, magna, ex captivorum infinita multitudine, Delph. et Var. Clas.

collecta pecunia, dynastarum omnium regumque amicitia nixus, populorum quibus imperabat benevolentiam adeptus esset, Italiam occupare, viresque Romanorum ad suas utilitates adjungere posset, volentibus omnibus, aut, si qui nollent, resistere non ausis, ipse noluit tamen id facere, sed ubi a bello Mithridatico victor regressus Brundusium appulit, omnes exercitus dimisit, idque sponte sua, neque senatu, neque populo id constituente, metui scilicet occurrens, quem de tota ea potentia sui cives concepissent.

40 De amplissimis viris, tribunis pl.} Ideo non habebatur tribunitiæ intercessionis ratio, quia Philippus unus de tribunis plebis ceterorum roga. tionibus refragabatur. Quod si vel unus de decem illis tribunis plebis fecisset, impedire poterat omnia quæ collega facere contendebant. Nominat autem Cicero alios tribunos plebis Pompeianos C. Cassium, M. Lepidum, et L. Torquatum, 1. vII. epis tolarum ad Atticum epist. 21.

41 Profugiunt statim ex urbe tribuni pleb.] Veste servili et rheda meritoria propter periculum. Auctor Plutarchus, quo cultu illos exercitui Cæsar ostendit.

42 Is co tempore erat Ravennæ] Urbs Sabinorum juxta Plinium in ora Cæsar 2 C

« IndietroContinua »