Immagini della pagina
PDF
ePub

43

responsa, si qua hominum æquitate res ad otium+4 deduci

posset.

6. Proximis diebus habetur Senatus extra urbem.45 Pompeius eadem illa, quæ per Scipionem ostenderat, agit; Senatus virtutem constantiamque collaudat; copias suas exponit; legiones habere sese paratas decem ;46 præterea cognitum compertumque sibi,47 alieno esse animo in Casarem milites, neque iis posse persuaderi, uti eum defendant aut sequanturs saltem. De reliquis rebus ad Senatum refertur: tota Italia' delectus habeantur; Faustus Sylla48 pro

Br. Pal. L. sec. B. Dorv, et Edd. pp. aliæque leviss. perperam.—d deest L. pr.-e se V. Sic Mss. et Edd. Vett. non ut.- subseq. B. L. sec. vulgo deest saltem. referunt Edd. pp. vulgo ut I. del. habeatur. ut in B. Pal. L.

NOTE

maris Adriatici posita. Umbroram alii esse volunt coloniam, olim Piceni caput.

43 Suis lenissimis postulatis responsa] Tam æqua plerisque visa sunt, ut discessionem faciente Curione, omnes in eam pedibus iverint. Quid enim æquius quam ut metus tollendi gratia uterque ab exercitu discederet? Unde, teste Plutarcho, floribus, coronis, et plausu a populo fuit exceptus, simul ac in publicum prodiit. Sed aliter visum Ciceroni, qui epist. ad famil. XVII. 10. sic habet: Omnino et ipse Cæsar amicus noster minaces ad Senatum et acerbas literas miserat.' Usque adeo variæ sunt diversorum, prout ipsis varia expediunt, senténtiæ.

[ocr errors]

44 Si qua hominum æquitate res ad otium] Otium negotio bellico opponitur. Donatus in Terentium: 'Otium pro tranquillitate et quiete, negotium enim solicitudo est. Proptereaque otium pro pace sumitur.

45 Proximis diebus habetur Senatus extra urbem] Quia Pompeio non licebat esse in urbe, propterea quod obtinebat provinciam Hispaniam.

46 Legiones habere sese paratas decem] Atque hæc sunt fallacia verba, quibus Pompeius in errorem senatores induxit. Bellum enim imparatus capessivit. Habebat autem, si qua numerorum notis fides, XLV cohortes, id est, legiones IV cum media, sed novas omnes præter XIV, quas ex duabus legionibus a Cæsare per fraudem abductis contraxerat.

47 Præterea cognitum compertumque sibi, &c.] In hoc deceptus Pompeius ab Appio, qui duas legiones a Cæsare ad Pompeium adduxit, alios decepit.

48 Faustus Sylla] Hic erat filius L. Cornelii Syllæ, generque Pompeii, qui postea in Mauritania captus, jussu Cæsaris, indicta causa, fuit interfectus, ut legitur in comment. de bel. Afric. Ea de causa Cæsar ad ejus cædem videtur incitatus, quod ipse et Afranius priores rebellarunt, et, libertis servisque ejus ferro et igni crudelem in modum enectis, bestias quoque ad munus populi comparatas ipse trucidaverat. Proprætorum autem erant quatuor genera. Vel enim erant qui prætura functi in urbe, sub finem ejus in provincias profecti, iis

prætor in Mauritaniam 49 mittatur; pecunia uti ex ærario Pompeio detur.50 Refertur etiam de rege Juba,s1 ut socius sit atque amicus: Marcellus vero passurum' sem in præsentia negat. De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis. De reliquis rebus S. C. perscribuntur, provinciæ privatis decernuntur, duæ consulares, reliquæ" prætoriæ:52 Scipioni obvenit Syria," L. Domitio Gallia. Philippus et Marcellus privato consilio prætereuntur,54 neque eorum sortes dejiciuntur.55 In reliquas provincias prætores mittuntur, neque

sec. in It. Dorv.- Mauret. Urs. e Mss. et nummis. V. alibi. mittitur Mss. plerique et Edd. pp. referunt Edd. pp.— non p. C. L. pr. Sc. Pet.m deest L. pr. Lov." reliquæque Pet. vulgo referatur.—P vulgo del. habeNOTE

præerant; vel qui primo in provin cias profecti, atque ibi prætura functi, ibidem prorogato imperio, ultra legitimum tempus remanebant; vel qui privati mittebantur in provinciam, non recturi, sed bellum administraturi; vel qui imperatorum Romanorum tempore ab iis in provincias mittebantur quas sibi reservabant.

49 Mauritaniam] Mauritania duplex est in Africa, vel Cæsariensis, quæ nunc regnum Tremissenum, vel Tingitana, nunc regnum Maroci. Utramque appellamus Barbariam. Prior mare Mediterraneum, posterior Oceanum attingit.

50 Pecunia uti ex ærario Pompeio detur] Neque enim proferri pecunia ex ærario absque Senatus auctoritate poterat.

51 Juba] Juba erat rex Numidiæ, qui postea Curionem vicit, deinde cum Pompeianis reliquiis in Africa ad Thapsum a Cæsare victus, sibi violentas manus attulit.

52 Duæ consulares, reliquæ prætoriæ] Consulares provinciæ dicebantur quæ decerni solebant futuris consulibus, ut finito magistratu in eas irent. Atque eæ erant Asia et Africa. Prætoriæ erant reliquæ quæ prætura Ro

mana abeuntibus dabantur. Hic autem privatis et non ex prætura et consulatu dabantur, ut fieri solebat, provinciæ regendæ. Ita Catoni data est Sicilia, Tuberoni Africa, M. Cottæ Sardinia, L. Domitio Gallia Cisalpina, Scipioni Syria.

53 Scipioni obvenit Syria] Plutarehns scripsit a Pompeio missum esse socerum Scipionem in Syriam, et Cneium filium, qui classem pararent.

54 Philippus et Marcellus privato consilio prætereuntur] Philippus, quia cum Cornelio Lentulo Marcellino fuerat consul anno U. C. 13сxсvи secundum Fastos, Marcellus vero cum Paulo consul fuerat, erant eis tradendæ provinciæ consulares, sed ideo prætermittuntur, quia Philippus Atiam Julia sorore Cæsaris natam, et Marcellus Octaviam Atiæ filiam habebant in matrimonio, affines Cæsaris. In quibusdam legitur Paulus Triennio toto Marcelli fuerant consules, anno U. C. и M. Marcellus; anno 1OCCIV C. Marcellus; anno 1ɔccv hic C. Marcellus, qui Marci frater erat, Caii vero, qui anno superiore consul fuerat, patruelis. Priores infensi Cæsari, hic vero amicus.

55 Neque eorum sortes dejiciuntur]

56

expectant, quod superioribus annis acciderat, ut de eorum imperio ad populum feratur,° paludatique,57 votis nuncupatis,58 exeant, quod ante id tempus acciderat nunquam.52

NOTE

Sortes dejici dicuntur, quia illi consulares, ut controversiarum tolleretur occasio, aut sortiebantur inter se provincias, aut inter ipsos conveniebat utra utrius esset, quod dicebant comparare provincias, ut ex hoc loco T. Livii cognoscitur: Principio insequentis anni cum consules novi de provinciis retulissent, primo quoque tempore, aut comparare inter eos Italiam et Macedoniam, aut sortiri placuit. Quod si nec sortiri, nec comparare voluissent, populus Rom. suam auctoritatem interponebat.'

[ocr errors]

56 Neque expectant, &c.] Quia populus universus favebat Cæsari, atque adeo totam factionem istam dissipasset. Imperium autem erat jus administrandi, ac suis auspiciis belli gerendi, quod dari solebat lege curiata, quæ comitiis curiatis ferri consueverat. Sic Cicero in orat. de Lege agraria: Consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet.' Sic Camillus apud Livium in oratione qua Veientanam commigrationem dissuadet : 'Comitia centuriata, quibus consules tribunosque militum consulari potestate creatis; comitia curiata, quæ militarem rem continent, ubi auspicato nisi ubi assolet, fieri possunt?' Et Festus ait eum esse cum imperio cui nominatim est a populo mandatum imperium. Hæc autem vox imperium seorsim usurpata, semper pro imperio bellico sumitur, si enim pro civili, adjungi solet consulare, aut prætoris imperium, aut aliquid simile.

57 Paludatique] Paludati dicuntur vestiti paludamento, quæ militaris vestis erat, qua induti faciebant vota

Quæ vestis

publice imperatores. non tantum erat imperatorum, sed centurionum et militum atque etiam lictorum. Sed imperatorum paludamentum ad prælium proficiscentium esse solebat album aut purpureum, ut testatur Val. Max. 1. 6.

58 Votis nuncupatis] Nuncupari, suscipi, concipi dicebantur vota ab imperatoribus, quia ante discessum sacrificia et vota faciebant, se, vel ludos vel ædes sacras facturos, si res successisset, tuncque, ut ait Macrobius, dicebantur voti rei, et cum res successerat, damnati voti. Ejusmodi voti formulam habemus apud Livium lib. xxxvi. Si duellum, &c. id ex sententia S. P. Q. R. confectum erit, tum tibi Jupiter P. R. ludos magnos dies x continuos faciet.' Solennis illius votorum nuncupationis et profectionis illustre habetur exemplum apud T. Livium in bello contra Perseum: Per eos dies P. Licinius consul, votis in Capitolio nuncupatis, paludatus ab urbe est profectus. per ea quidem res magna cum dignitate ac majestate geritur. Præcipue convertit oculos, cum ad magnum nobilemque aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosequuntur. Contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium spectaculi, ut videant ducem suum, cujus imperió consilioque summam reipubl. tuendam permiserunt.'

Sem

59 Quod ante id tempus acciderat nunquam] Id verum non est. Immo Cicero in epist. sic scribit: 'Consulibus more majorum concessum omnes adire provincias.' Itaque in hoc loco, qui haud dubic corruptus est, punctum quod est ante consules, post

Consules ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et capitolio privati,60 contra omnia vetustatis exempla. Tota Italia delectus habentur,61 arma imperantur, pecuniæ a municipiis exiguntur,62 e fanis tolluntur,63 omnia divina humanaque jura permiscentur.

7. Quibus rebus cognitis, Cæsar apud milites concionatur.64 Omnium temporum injurias inimicorum in se com

[ocr errors]

NOTE

ponam ipsi voci consules, ut sensus sit, consules antequam exiissent in provincias paludati, prætores esse missos in provincias, quod factum erat nunquam, qui prætores etiam ex urbe proficiscuntur antequam consules profecti sint.

60 Lictoresque habent in urbe et capitolio privati] Non consularibus aut prætoriis more recepto datæ fuerant provinciæ, sed privatis, qui lictoribus stipati prodierunt e capitolio.

61 Tota Italia delectus habentur] Formam delectus habendi lege apud Polybium lib. VI. quæ tamen non fuit semper eadem.

62 Pecuniæ a municipiis exiguntur] A. Gellius xvI. 13. sic explicat qui sint municipes: Municipes sunt cives Romani ex municipiis suo jure et suis legibus utentes, muneris tamen cum Pop. Rom. honorarii participes, a quo munere capessendo appellati videntur, nullis aliis necessitatibus, neque ulla pop. R. lege astricti. Primos autem municipes sine suffragii jure, Cærites factos esse accepimus.'

63 E fanis tolluntur] Fecit religionis amor, ut non tantum pecudes Deo offerrentur, sed et quæ hominum judicio pretiosissima putantur, inter quæ primum est aurum. Quod

passim in templis ea causa consecratum vel commendatum condebatur, quod qui violavit, videtur pœnis se magnis fecisse obnoxium ; ut Cambyses, qui spoliato Jovis Ammonis tem

plo, exercitum Libycis obrutum arenis rediens, amisit. Ipse vix casu eo vitato, in Ægyptum reversus, semetipsum imprudens occidit; ut Brennus Gallorum rex, qui, expilato templo Delphico, sacrilegum exercitum ibidem fulminibus obtritum amisit, seipsumque, eo casu amens, confodit; ut Q. Cæpio, quem, Tolosa expug nata, templisque ibidem auro spoliatis, tantæ calamitates incesserunt, et omnes auri illius participes, ut proverbio locum dederit, aurum Tolosanum,' de re noxia: tantaque reverentia religionis apud Romanos, ut Q. Pleminii legati Scipionis in thesauro Proserpinæ Locrensis spoliando, sceleratam avaritiam hac animad, versione vindicaverit : Eum enim vinctum Romam protrahi jusserunt, cumque is ante causæ dictionem in carcere deterrimo genere morbi consumtus esset, pecuniam Dea Senatus imperio, et quidem summam duplicando recuperavit, teste Val. Max. 1. 11. Atque hæc quidem primis temporibus. Hic enim neglecta est religio, ipseque Cæsar, qui Pompeianorum factum vituperat, in Gallia, teste Suetonio, fana templaque Deum donis referta expilavit, in primoque consulatu tria millia pondo auri furatus e capitolio, tantundem inaurati æris reposuit.

64 Cæsar apud milites concionatur] Quod, teste Suetonio, fecit flens et veste a pectore discissa.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

memorat, a quibus seductum ac depravatum Pompeium' queritur, invidia atque obtrectatione laudis suæ, cujus ipse 'honori et dignitati semper faverit adjutorque fuerit. Novum in republica introductum exemplum' queritur, ut 'tribunitia intercessio armis notareturós atque opprimeretur, quæ superioribus annis armis esset restituta. Syllam, 'nudata' omnibus rebus tribunitia potestate, tamen inter'cessionem liberam reliquisse: Pompeium, qui amissa ' restituisse videatur,66 dona etiam, quæ ante habuerit, ade'misse." Quotiescumque sit decretum, darent magistratus operam, ne quid respublica detrimenti caperet, (qua voce et quo S. C. Populus Romanus ad arma sit vocatus,) fac'tum in perniciosis legibus,67 in vi tribunitia, in secessione

tur, et e f. ac d. et humana.-1 vulgo diductum et. privatum V.- remp. Pet. bene. vulgo deest armis.-t nudatum L. pr. sec. privatum Lov.-" tribunitiam potestatem t. intercessione libera Lov. et trib. L. sec.- vulgo amissam et habuerat.-" amisisse Lov.- fit L. pr.- Mss. et Edd. qdd. nec. nil Ms.

NOTE

65 Armis notaretur] Ut nota inuratur per vim juri intercedendi, quod habebant tribuni.

66 Pompeium, qui amissa restituisse videatur] Plutarchus testatur in Pompeio, eum, reddito plebi tribunatu, x. anno postquam fuerat a Sylla infirmatus, magnam apud populum auctoritatem collegisse.

67 Factum in perniciosis legibus] Quales fuerunt multæ ; prima quidem Cassii, qui, quod hac arte regnum affectaret, interfectus est. Erat hæc agraria, sen de agris dividendis. Anno vero CCCLXXXV Cassianam legem, sed alio modo, rogavit Licinius trib. pl. nempe ut nemini liceret plus D jugeribus possidere, quicquid su peresset divideretur non habentibus, ut a Lycurgo factum fuerat. Verum ea causa decem millibus æris damnatus est, quod emancipasset filium, ut millia posset possidere. Eam legem cum moderatione quadam iterum

proposuit trib. Gracchus. De iis enim quæ supererant CCL voluit dari liberis, quicquid vero superesset, dari non habentibus. Sed Tiberius Gracchus item occisus est. Caius frater tribunus plebis de tritico vili pretio popul. Rom. dividendo, de agris dividendis desertarum urbium, populo qui eo mittebatur legem promulgans, de vestiendis militibus sumtu publico, præter stipendium, de jure suffragii in eligendis magistratibus dando Italis omnibus, item occisus est. Tandem L. Apuleius Saturninus trib. pleb. Mario tertium consule anno urbis conditæ IOCL Gracchanas leges renovare, et ad eas sacramento Senatum adigere conatus est, et ab eo in capitolio oppressus fuit, cum prætore Glaucia, et Saufeio quæstore, Nonnihil simile tentatum est a PClodio, sed morte præventus est. Hæc omnia plebis captandæ gratia facta sunt. Quin et Cæsar, teste

« IndietroContinua »