Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

'populi,68 templis locisque editioribus occupatis.' Atque 'hæc superioris ætatis exempla expiata Saturnini69 atque 'Gracchorum casibus' docet. 'Quarum rerum illo tempore7° nihil factum, ne' cogitatum quidem; nulla lex promulgata, non cum populo agi coeptum, nulla secessio 'facta.' Hortatur, cujus imperatoris ductu novem2 annis rempublicam felicissime gesserint plurimaque prælia se'cunda fecerint, omnem Galliam Germaniamque pacave'rint, ut ejus existimationem dignitatemque ab inimicis de'fendant.' Conclamant legionis XIII, quæ aderat, milites, (hanc enim initio tumultus evocaverat ;71 reliquæ nondum

[ocr errors]
[ocr errors]

c

Carr. unde conjecit Ciacc. nihil ne c. paulo ante casus L. sec. Carr.-2 succ. L. pr. secessione Dorv. VIII L. sec.-b omnemque V.-c XIII L. sec. et

NOTE

Suetonio : Campum Stellatem, majoribus consecratum, agrumque Campanum ad subsidia reipubl. vectigalem relictum, divisit extra sortem ac xx millibus civium, quibus terni plu. resye liberi essent.'

68 In vi tribunitia, in secessione populi] Cujus passim sunt exempla apud T. Livium. Bis autem omnino secessit populus a senatoribus, primum ann. U. C. CCLIX in sacrum montem, ut se a senatorum injuriis vindicaret; nec prius inde potuit revocari, quam debitorum levatio, nexorum solutio et tribunatus pl. ad sui defensionem oblatus est. Secundo cum esset Appii Claudii decemviri stupro permota, itaque coëgit omnes decemviros se magistratu abdicare.

69 Saturnini] Præponit Cæsar Saturninum Gracchis, qui tamen ipsum præcesserunt. Tiberius Gracchus triumvir agris plebi dividendis a concitato per Scipionem Nasicam populo, interfectus est. Ejus frater Caius ob eandem causam eodem casu per L. Opimium fuit extinctus. Saturninus vero tribunus pl. cum Gracchorum leges assereret, compulsus in capito

lium et obsessus, atque inde in curiam receptus, a populo saxis fustibusque est occisus.

70 Quarum rerum illo tempore, &c.] Vel subaudiendum factarum, aliter enim scribendum fuit, hoc tempore, cum de suo Cæsar intelligat, vel dicendum, narrari quod jam est ges

tom.

71 Hanc enim initio tumultus evoca verat] Non majorem, Plutarcho et Appiano auctoribus, tunc manum militarem habebat in Italia quam v millia peditum et ccc equites. Aliæ copiæ trans Alpes relictæ. Hine scire licet legiones Cæsaris tempore fuisse v millium peditum et ccc equitum. Habuit enim unam duntaxat legionem, quæ transierat per Alpes Graias, ut testatur Petronius Arbiter: exuit omnes Quippe moras Cæsar, vindictæque actus amore Gallica projecit, civilia sustulit arma Alpibus aëriis ubi Graio numine pulsæ, Descendunt rupes, et se patiuntur adiri et evocaverat, ut lib. VIII. belli Gallici legitur, quasi quæ præsidia tueretur, ex quibus xv legio deducebatur ad Parthos profectura.

convenerant,d) sese paratos esse, imperatoris sui tribunorumque plebis injuriase defendere.

8. Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit; reliquas legiones ex hybernis evocat et subsequi jubet. Eo L. Cæsar adolescens73 venit, cujus pater

quique aderant cum Carr. B.-d venerant Pet. Cuj. L. pr.—e populi jura Lov. male. V. ad I. 30. 44.- confugerunt Lov.- privatim Pet. Lov. L. pr. V.

NOTE

Quis porro fuerit tumultus, satis indicat Cicero Philippica vIII. ' Quid est enim tumultus nisi perturbatio tanta, ut major timor oriatur? Unde etiam nomen ductum est tumultus. Itaque majores nostri tumultum Italicum, quod erat domesticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiæ finitimus, præterea nullum tumultum nominabant. Gravius autem tumultum esse quam bellum, hinc intelligi licet, quod bello Gallico vacationes valent, tumultu non valent.' Idem fere habet Quintilianus VII. 4. Tunc omnia tumultuarie administrabantur. Servius ad hunc locum Virgil. Æn. vIII. 'simul omue tumultu Conjurat trepido Latium.' Tria militiæ genera fuerunt; sacramentum, quæ legitima erat militia, cum singuli milites jurabant; tumultus, bellum Italicum vel Gallicum, in qua ea periculi vicinitate erat timor multus, &c.

72 Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur] Celans omnes suum consilium, cum gladiatores toto die exerceri vidisset, seque e cœna quasi adversæ valetudinis causa proripuisset, jam provecta nocte, cumque in itinere ad Rubiconem amnem pervenisset, qui terminus erat suæ provinciæ, paulum substitit, deinde illam notam omnibus vocem proferens: Jacta sit alea,' flumen superavit. Quo in facto Senatus deceptus est, arbitratus ipsum

[ocr errors]

cum tantulis copiis tantam rem non aggressurum, sed Gallicum exercitum expectaturum. Quare multa confidenter in Cæsarem statuerat. Sed in celeritate Cæsar omnia posita ratus, omnes fefellit, et prima luce Ariminum extra provinciam suam occupavit. Quod sic scribit Lucanus lib. VI. ' Vicinumque minax invadit Ariminum.' Est Flaminiæ oppidum, quod Umbrorum colonia primum inquilinos Romanos accepit; deinde celebre habuit et famosum illud Concilium, quo fides Catholicorum, fraude Arianorum fuit elusa. Tandem an. CIɔɔXV Ludovicus XII. Galliarum rex Venetos cum prælio superasset, id Romano Pontifici restituit. Itaque nunc est ditionis Pontificia.

73 L. Cæsar adolescens] Hunc Cicero lib. vII. epist. ad Atticum, non hominem, sed scopas dissolutas appellat, id est, levem, minime gravem, nec sibi constantem, ubi sic Cæsaris factum interpretatur, quasi idipsum videatur irridendi causa fecisse, qui tantis de rebus huic mandata dederit. Quia vero Cæsares plures commemorantur, de illis nonnihil dicere operæ pretium est. Patritii erant majorum gentium ab Iulo Æneæ filio oriundi. Hos Tullus Hostilius ex Alba quam diruit, Romam transportavit. Sero ad magistratus emerserunt, nempe anno ab urbe condita uno et ccc. Cn. Julio decemviro lecto legibus scri

Cæsaris erat legatus. Is, reliquo sermone confecto, cujus rei causa venerat, habere se a Pompeio ad eum privati officii mandata, demonstrat: velle Pompeium se Cæsari purgatum, ne ea, quæ reipublicæ causa egerit, in suam 'contumeliam vertat;i semper se reipublicæ commoda pri'vatis necessitatibus habuisse potiora: Cæsarem quoque pro sua dignitate debere et studium et iracundiam suam ' reipublicæ dimittere, neque adeo graviter irasci inimicis,) ne, cum illis nocere se speret, reipublicæ noceat.' Pauca ejusdem generis addit, cum excusatione Pompeii conjuncta. Eadem fere atque eisdem rebus' prætor Roscius agit cum Cæsare, sibique Pompeium commemorasse demon

[ocr errors]
[ocr errors]

strat.

[ocr errors]

9. Quæ res etsi nihil ad levandas injurias pertinere videbantur; tamen, idoneos nactus homines, per quos ea, quæ vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompeii mandata ad se detulerint," ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre; si parvo labore magnas 'controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare 'possint:" sibi semper reipublicæ primam fuisse dignitatem, vitaque potiorem; doluisse se, quod Populi Romani ' beneficium° 74 sibi per contumeliam ab inimicis extorque

ad B. G. 1. 17.- nec Ed. Elz.convert. L. pr.- in inimicis V.- speraret Leid. pr. sperat Carr.- vulgo de rebus.- detulerunt Edd. pp. Sic Pet. Scal. Cuj. L. pr. et alii cum Edd. Vasc. Steph. vulgo possent.—o pro beneficio Mss. Hot. Carr. Br. et mei (præter Cuj.) ac primæ Edd. et aliæ, male. - Sic etiam Pet. Cuj. Sc. L. pr. Reliqui et Edd. pp. contumelia.—¶ de

NOTE

bendis. Gens illa in aliquot familias divisa Cæsarum, Mentonum et Libonum, quorum omnium fuerunt consules. Sed clarissima fuit Cæsarum familia.

74 Doluisse se, quod Populi Rom, beneficium] Hoc fuerat populi beneficium, ut absenti, et quandocumque imperii tempus expleri cœpisset, petitio secundi consulatus daretur, ne ea causa maturius et imperfecto bello

decederet. Quod plebiscitum post-
ea Pompeius imprudens sustulit, lata
lege de jure magistratuum, qua a pe-
titione honorum absentes summove-
bat, ne Cæsare quidem socero suo
per oblivionem excepto; qua lege fre-
tus consul Marcellus, omnia Cæsari
illa ornamenta, nequicquam refra-
gantibus tribunis plebis plerisque, eri-
puit.

L

[ocr errors]

'retur, ereptoque semestri imperio, in urbem retraheretur, 'cujus absentis rationem75 haberi proximis comitiis popu'lus jussisset; tamen hanc jacturam' honoris sui reipublicæ causa æquo animo tulisse: cum literas ad Senatum mise'rit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne id quidem im'petravisse:" tota Italia delectus haberi, retineri legiones ' duas,76 quæ ab se simulatione Parthici belli sint abducta:" 'civitatem esse in armis. Quonam hæc omnia, nisi ad suam perniciem, pertinere? Sed tamen ad omnia sex de'scendere paratum atque omnia pati reipublicæ causa. 'Proficiscatur Pompeius in suas provincias;77 ipsi exer'citus dimittant; discedant in Italia omnes ab armis; metus e civitate tollatur; libera comitia atque omnis res'publica Senatui Populoque Romano permittatur. Hæc

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quo facilius certisque conditionibus fiant et jurejurando ⚫ sanciantur; aut ipse propius accedat, aut se patiatur 'accedere; fore, uti per colloquia omnes controversiæ com'ponantur.'

W

VV

sunt L. pr. semenstri Mss. 3.- sibi L. pr.- Sic Mss. et Edd. Vasc. Steph. et aliæ. non hon. j. J. h. proprii L. pr. f. privi.-" impetravisset Lov. L. pr.- Sic Pet. Lov. L. pr. V. teneri Ed. Elz.- ob simulationem L. sec. a se. Edd. pr.- add. Mss. 2. et Ciaccon, scilicet ad urbem. Male. dein in Edd. Vasc. Str. Steph. Gr. post. Quonam hæc o. tandem? Bene, si e Mss. deest L. sec.- Hæ 5 voces exulant a L. pr.z vulgo dimittantur. dein descendant V.-a a c. Mss. 4. et Edd. pp. tollantur L. pr. non male, et ita Celsus. tolletur Dorv.-b sanciatur Lov. Dorv,

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

10. Acceptis mandatis, Roscius cum L. Cæsare Capuam78 pervenit, ibique consules Pompeiumque invenit. Postulata Cæsaris renuntiat. Illi deliberata re respondent,79 scriptaque ad eum mandata per eos remittunt, quorum hæc erat summa: Cæsar in Galliam reverteretur, Arimino ex'cederet, exercitus dimitteret: quæ si fecisset, Pompeium in 'Hispanias iturum. Interea, quod fides esset data, Cæsarem facturum, quæ polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.'s

[ocr errors]

11. Erat iniqua conditio, postulare, ut Cæsar Arimino excederet atque in provinciam reverteretur; ipsum et provincias et legiones alienas tenere:j so exercitum Cæsaris*

-ca Cas. Pet. C. Sc. L. pr. C. Cæsaris V. male. V. præc. et seqq.-a renun ciant Dorv. Hispaniam V.- et non L. sec. Dorv.-8 dilectus Pet. Lov. V. et alii. dilectum L. pr. sed idem mox dilectus.—h deest Lov. in quo conditione. 1abest V. dein provincias L. sec.-j exulat a Lov.- Cæsari Pal. Lov. Dorv,

NOTE

Fuit

78 Capuam] Campaniæ metropolis est Capua in Italia, quam Florus caput urbium nominat, Strabo vero juxta etymologiam nominis dictam contendit. Eo Cæsar primum consul coloniam deduxit anno ab urbe condita 10cxcv. Ejus ruinæ quam olim magna fuerit indicant. urbs deliciis omnibus affluens, quibus, cum ibi plusculum consedisset, fractus est Hannibal atque ejus exercitus. Non ibidem est, ubi erat ante, sed duobus infra millibus passuum ad Vulturnum amnem in regno Neapolitano. De illa Suetonius 1. 80. 'Paucos ante menses quam occideretur Cæsar, cum in colonia Capua deducti lege Julia coloni ad exstruendas villas sepulchra vetustissima disjicerent, ideoque eo studiosius facerent quod aliquantum vasculorum operis antiqui scrutantes reperiebant, tabula ænea, in monumento in quo dicebatur Capys conditor Capuæ sepultus, inventa est, conscripta literis verbisque Græcis hac sententia: Quan

do ossa Capys detecta essent, fore ut Iulo prognatus manu consanguineorum necaretur, magnisque mox Italia cladibus vindicaretur: cujus rei, ne quis fabulosam aut commentitiam pu. tet, auctor est Cornelius Balbus fa miliarissimus Cæsaris.

79 Illi deliberata re respondent] Si utrimque præstituta dies esset, facta pax esset. Sed dum quisque sibi nimium, alteri parum cavet, res est infecta. Tunc Cicero ad Atticum scripsit, epist. vII. 14. 'Spero etiam in præsentia pacem nos habere. Nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppœnitet.'

80 Ipsum et provincias et legiones · alienas tenere] Tradiderat quidem Cæsar legiones duas, primam et xv. sed unam tantum tenebat Pompeius alienam, nempe xv. Nam prima erat Pompeiana, a Pompeio tempore amicitiæ ad Cæsarem in subsidium belli Gallici missa, cum ipse in Hispania et Africa, suis pacatis provinciis, non indigeret; quam repetiit ex vi sena

« IndietroContinua »