Immagini della pagina
PDF
ePub

86. Id vero militibus fuit pergratum et jucundum, ut ex ipsa significatione potuit cognosci; ut, qui aliquid victi incommodi expectavissent, ultro3 præmium missionis ferrent. Nam, cum de loco et tempore ejus rei controversia inferretur; et voce et manibus universi ex vallo, ubi constiterant, significare cœperunt, ut statim dimitterentur, neque omni interposita fide firmum esse posse, si in aliud tempus differretur. Paucis cum esset in utramque partem verbis disputatum; res huc deducitur, ut ii, qui habeant domicilium aut" possessiones in Hispania, statim; reliqui ad Varum flumen 269 dimittantur: ne quid eis noceatur, neu quis invitus sacramentum 27° dicere cogatur a Cæsare, ca

vetur.

X

V

87. Cæsar ex eo tempore, dum ad flumen Varum veniatur, se frumentum daturum pollicetur: addit etiam, ut, quid quisque eorum in bello amiserit, quæ sint penes milites suos, iis, qui amiserint, restituatur: militibus, æqua facta æstimatione, pecuniam pro iis rebus dissolvit.2 Quascumque postea controversias inter se milites habuerint,* sua sponte ad Cæsarem in jusb271 adierunt. Petreius atque Afranius, cum stipendium ab legionibus pæne seditione facta flagitaretur, cujus illi diem nondum venisse di

r

X

quia L. sec. V. aliqui Mss. 4. in commodum B. L. sec.- vulgo additur inde. deest V. ei Pet. L. pr. haberent Pal.-" dom. aut absunt a L. sec. possessionem L. pr. sec. Hispaniam Lov.— vulgo noceretur neve cogerctur.—" quisquis Lov. si quidq. Edd. Vasc. Str. Steph. Gr. post. amiserant, restituat Mss. restituant L. sec.- existim. Mss. 2. Ita Scal. ex Ms. Urs. nec aliter mei præter L. sec. et V. in quibus et Edd. prioribus solvit. Sic Pal. Dorv. habuerunt Pet. Sc. L. pr. B. et Edd. qdd. vulgo habuerant.—b vulgo intus.—

NOTE

269 Varum flumen] Illa et hac tempestate Italiæ et Galliæ limes est, ex Alpibus in mare Mediterraneum decurrens, inter Antipolim et Nicæam medius. Finis et Hesperiæ promoto limite Varus.'

270 Sucramentum] Aliqui reponunt sacramento. Quanquam hæc locutio apud auctores legatur, Liv. 1. iv.

'Tribuni auxilio nemo invitus diceret sacramento.' Porro Dio scribit a Cæsare eximios esse dimissos, usum vero aliis sponte illorum propter honores et quæstus.

271 In jus adierunt] Quidam reponunt intus; hic autem dicendum esset intro, ex usu Latini sermonis.

cerent, Cæsar ut cognosceret, postulant; eoque utrique, quod statuit, contenti fuerunt. Parte circiter tertia exercitus eo biduo dimissa, duas legiones suas antecedere, reliquas subsequi jussit, ut non longo inter se spatio castra facerent; eique negotio Q. Fufium Calenum272 legatum præficit. Hoc ejus præscripto ex Hispania ad Varum flumen est iter factum, atque ibi reliqua pars exercitus dimissa.

Sic Scal. ex Ms. Urs. et ita Dorv. postulatum Lov. Reliqui cum Edd. ceteris postulatum est.—d vulgo præfecit et dim. est.

NOTE

272 Q. Fufium Calenum] Fufiorum familia plebeia fuit. Is commemoratur et in lib. VII. de bello Gall. Tribunus plebis fuerat, Pisone et Messala coss. Clodioque semper fa

verat. Acriter in illum Cicero invehitur in Philippica VIII. Sed facile respondet, ut videtur apud Dionis lib. XLVI. Tandem exeunte secunda dictatura Cæsare, consul factus est.

C. JULII CÆSARIS

COMMENTARII

DE

BELLO CIVILI.

LIBER SECUNDUS.

ARGUMENTUM.

Cap. 1, 2. C. Trebonius Massiliam oppugnat. 3, 4. Nasidius cum classe adventans animum incolis addit, sed 5-7. hi navali prælio superati et 8-11. machinas magnæ molis, a Trebonio exstructas, diruere frustra adorti 12, 13. inducias petunt et impetrant. 14. obtentas violant, erumpunt, opera Trebonii disjiciunt. 15. His cito reparatis 16. territi ad easdem deditionis conditiones recurrunt. ·

Cap. 17. Interim M. Varro in ulteriore Hispania, cognitis rebus, quæ in Italia gesta sunt, in amicitiam Casaris inclinat; mox hunc ad Massiliam detineri audit, et 18. defensionem parat, sed 19, 20. desertus ab omnibus ad Cæsarem transit, qui 21. omni modo Hispanos sibi devincit.

Cap. 22. Massilienses quoque sese dedunt. 23-37. Curio, Casaris legatus, ad Uticam bene rem gerit contra Varum,

mox,

38-42. pralio temere commisso ad Bagradam, a Varo et Sabura, Juba præfecto, superatus interficitur. 43, 44. Exercitus reliquiæ partim in Siciliam se recipiunt, partim Varo se dedunt; multos Juba necat.

Dum hæc in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus," qui ad oppugnationem Massiliæ relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas, turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque; altera ad partem, qua est aditus ex Gallia atque Hispania ad id mare, quod adigit ad ostium Rhodani. Massilia enim fere ex tribus oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quæ aditum habet a terra. Hujus quoque spatii pars ea, quæ ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita, longam et difficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam jumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat: vimina materiamque comportari jubet. Quibus comparatis rebus, aggerem in altitudinem pedum octoginta exstruit.

2. Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus, tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullæ contextæ viminibus vineæ sustinere possent. Asseres enim pedum duodecim, cuspidibus præfixi, atque hi maximis balistis missi, per quatuor ordines cra

C

Vide ad B. G. abluitur L. sec. Voss. ad terram evocat Ciaccon. xxII Ed. Elz.

* Cum Mss. 3. Ed. Ven.―b deest Scal.- portu Leid. pr. 1. 16.—d Tribus ex o. Mss. et Edd. qdd. oppidi deest Carr. Dorv. Edd. pp.-e Sic vulgo: habeat quædam Editt. et ab t. Lov. et 3 alii male. V. de hac variatione ad B. G. vi. 41.- comport. Carr.-h latitudinem Edd. pp. sed Vide ad c. 15. - Hastilibus Lov. missi abest ab Edd. R. M. V. vulgo integebatur.

NOTE

1 Quod adigit ad ostium Rhodani] Locus scatet mendis. Alii codices habent quod attingit ad ostium, alii quod attingit ostium. De ostio Rhodani non convenit inter auctores. Nunc quinque enumerantur.

2 Atque hi maximis balistis] Balista

vox est Græca quæ a jaciendo dicitur; Báλλe enim est jacere. Majores erant quæ maxima pondera jaciebant, aliquando CCCLX pondo, ut habet Vitruvius lib. x. cap. ultimo. Plura sunt genera ejusmodi instrumentorum vel tormentorum quæ la

[merged small][graphic][subsumed][subsumed]

A Turres ac munitiones Massilia. B Turris latericia sex tabulatorum ab legionariis contra repentinos incursus obsessorum exstructa. C Storice ex funibus anchorariis facta, uc circum turrem præpondentes. D Summum tubulatum calce ac lateribus stratum. E Musculus pedum LX longus, a turri latericia ad hostium turrem murumque perductus. F Massilia ex tribus oppidi partibus

mari alluitur. G Vallum. H Plutei. I Cervi. K Pinna.

Delph. et Vur. Clas.

Cesar

2 H

« IndietroContinua »