Immagini della pagina
PDF
ePub
[graphic]
[ocr errors]

A Dyrrhachium. 42. B Cæsaris castra prope Dyrrhachium..41.

C Pompeius interclusus Dyrrhachio, edito loco Petra dicto, castra communit. 42. D Cæsar ex castello in castellum perducta munitione, circumvallare Pompeium instituit. 43. E Pompeius, cum Cæsaris munitiones prohibere non posset castellis XXIV. effectis, XV. millia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulatur. 44. F Cesar exercitum in aciem æquum in locum producit. 56. G Pompeius pro castris exercitum constituit. 56. H Pompeius de media nocte cohortes LX. ex maximis castris præsidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit quæ pertinebant ad mare. 62. I Pompeius tumulum occupat atque communit. 51. Munitiones a castris ad flumen perductæ. 70. L Castra Cæsaris inter mare et flumen contra Pompeianos. 66. L Cæsariani alio loco ignes faciunt, alio excubant. 50. M Pompeius V. legionem ab opere deductam suis subsidio mittit. 69. N Petra, locus editus, mediocrem navibus aditum habens. 42. O Flumen. 70.

omnibus castellis, quod esset frumenti, conquiri jussit. Id erat perexiguum, cum ipsius agrit natura, quod sunt loca" aspera et montuosa ac plerumque frumento utuntur importato; tum quod Pompeius hæc providerat,' et superioribus diebus prædæ loco Parthinos habuerat, frumentumque omne conquisitum, spoliatis effossisque eorum domibus, per equites comportarat."

43. Quibus rebus cognitis, Cæsar consilium capit ex loci natura. Erant enim circum castra Pompeii permulti editi atque asperi colles: hos primum præsidiis tenuit castellaque ibi communiit. Inde, ut loci cujusque natura ferebat, ex castello in castellum perductab munitione, circumvallare Pompeium instituit: hæc spectans, quod angustad re frumentaria utebatur, quodque Pompeius® multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset; simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet, equitatumque ejus ad rem gerendam inutilem efficeret; tertio, ut auctoritatem, qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret; cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Cæsare obsideri neque audere prælio dimicare.

44. Pompeius neque a mari Dyrrhachioque discedere volebat, quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta, ibi collocaverat, frumentumque exercitui navibus supportabat; neque munitiones Cæsaris prohibere poterat, nisi prælio decertare vellet, quod eo tempore statuerat non esse faciendum. Relinquebatur, ut,h extremam rationem belli sequens, quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones præsidiis teneret, Cæsarisque copias, quam max

sorum agrorum Carr. Reg. Leid. sec. Edd. pp.-" deest Mss. et Edd. iisdem, item B. V. asperi et montuosi Carr. Reg. B. Edd. pp. vel montosi. montosa quoque Edd. qdd. V. ad 1. 66.— ac Pet. L. pr. Lov.- et Pal. atque Pet. ac ipsorum agrorum frum. B. utitur Pal. L. sec. vulgo ut fr. contra meliores Codd. deest L. pr. totum L. sec.- prævid. Lov. providebat Mss. plerique et Edd. pp. in petra c. Lov. vulgo comportaverat contra Mss. o.—a asperique Lov.ded. Lov. Pal. Hic autem deficit quoque Lovan. usque ad c. 49. Mss. et Edd. Vett. exp. V. ad B. G. 11. 20.—d angustia rei frumentariæ Edd. R. M. V. - quod P. Ed. Elz. Sie Mss. et Edd. Vett. non ut.-8 percrebruisset L. pr. sec. V. c. 26.—h ergo ut L. sec. Edd. pp.—1 latissime Ciacc. L. sec. Mox

2

ime posset, distineret: id quod accidit. Castellis enim quatuor et viginti effectis, quindecim millia passuum circuitu amplexus, hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, 184 quibus interim jumenta pasceret. Atque ut nostri, qui perpetuas munitiones habebant, perductas ex castellis in proxima castella, ne quo loco erumperent Pompeiani et nostros post tergum adorirentur, timebant: ita illi interiore spatio" perpetuas munitiones efficiebant, ne quo loco nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant, quod et numero militum præstabant et interiore spatio minorem circuitum habebant. Quæ cum erant loca Cæsari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis, et dimicare non constituerat; tamen suis locis sagittarios funditoresque' mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum; atque omnes fere milites aut ex coactis,185 aut ex centonibus, aut ex coriis tunicas aut tegimenta' fecerant, quibus tela vitarent.

45. In occupandis præsidiis magna vi uterque nitebatur: Cæsar, ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam3 plurimos colles quam maximo circuitu occuparet: crebraque ob eam causam prælia fiebant. In his cum legio Cæsaris nona præsidium quoddam occupavisset, et munire cœpisset; huic loco propinquum et contrarium

vulgo idque. passus Pet. Edd. pp. compl. Ed. Flor.- vulgo inter. facta V. L. sec. pascerent Sc. V. pascerentur B. Edd. pp. Vasc. Steph. &c.—m ac L. pr.-" in minore sp. B. Carr. Edd. pp. Ber. in timore sperantes Pal. V. L. sec. et mox. quem locum Pet. Sc. L. pr.--P tum Pal. B. Edd.- abest que a Pet. L. pr. mutabat Edd. pp.- vulgo tegmenta.- deest Edd. R. M. V. supra vulgo uteb.- hunc locum Ms. Ciacc. cui abundare hæc videntur. locum

NOTE

184 Manu sata] Videntur esse quæ ligonibus, non aratro coluntur. Sic Virgilius Georgicon III. Sed frumenta manu carpes sata.'

185 Aut ex coactis] Coacta lana, e qua fiunt hodie pilei, feutre. Ulpianus

S

coactilia vocat. Sic certe Plinius: 'Lanæ per se coactæ vestem faciunt, et, si addatur acetum, etiam ferro resistunt, immo vero etiam ignibus novissimo sui purgamento.'

collem Pompeius occupavit, nostrosque opere prohibere cœpit: et, cum una ex parte prope æquum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumjectis," postea levis armaturæ magna multitudine missa, tormentisque prolatis, munitiones impediebat: neque erat facile nostris, uno tempore propugnare et munire. Cæsar, cum suos ex* omnibus partibus vulnerari videret, recipere se jussit et loco excedere. Erat per declive receptus: illi autem hoc acrius instabant, neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse, 'non recusare se, * quin nullius usus imperator existimaretur,a si sine maximo detrimento legiones Cæsaris sese recepissent inde, .quo temere essent progressæ."

46. Cæsar, receptui suorum timens, crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari; intra has mediocri latitudine fossam, tectis militibus, obduci jussit locumque in omnes partes quam maxime impediri; ipse idoneis locis funditores instruxit, ut præsidio nostris se recipientibus essent. His rebus completis, legiones reduci jussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premered et instare coeperunt cratesque, pro munitione objectas, propulerunt, ut fossas transcenderent. Quod cum animadvertisset Cæsar, veritus, ne non reducti, sed rejecti viderentur, majusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni præerat, cohortatus, tuba signum dari atque in hostes impetum fieri jussit. Milites legionis nonæ subito conspiratif pila conjecerunt, et, ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu, præcipites Pompeianos egerunt, et terga vertere coëgerunt: quibus ad recipiendum crates directæ longuriique objecti et institutæ fossæ magno impedimento fuerunt. Nostri vero, qui satis

W

d

L. sec.-" circumvectus L. sec. circumvectis Edd. R. M. V. habebat V.opere V. repugn. L. sec. deest Ed. Elz.-y vulgo statuit.- receptum Mss. 5. astim. L. sec.-b_adversa L. pr. inpedire L. pr.- prævenire L. sec. præ m. obj. pepul. L. sec.- vulgo conspicati, constipali. dein tela c. V.- desunt hæc V. Edd. pp. aliisque. der. Pet. L. pr. ut supra sæpe.

habebant sine detrimento discedere, compluribus interfectis, quinque omnino suorum amissis, quietissime se' receperunt, pauloque citra eum locum morati, aliis comprehensis collibus, munitiones perfecerunt.

47. Erat nova et inusitata belli ratio, cum tot castellorum numero, tantoque spatio et tantis munitionibus et toto' obsidionis genere, tum etiam reliquis rebus. Nam, quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti, aut prælio superatos, aut aliqua offensione permotos" continuerunt, cum ipsio° numero militum equitumque præstarent: causa autem obsidionis hæc fere esse consuevit, ut frumento hostes prohibeantur. At contra integras atque incolumes copias Cæsar inferiores militum numero continebat; cum illi omnium rerum copia abundarent: quotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quæ commeatum supportarent; neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent." Ipse autem, consumtis omnibus longe lateque frumentis, summis erat in angustiis: sed tamen hæc singulari patientia milites ferebant. Recordabantur186 enim, eadem se superiore anno in Hispania perpessos, labore et patientia maximum bellum confecisse: meminerant, ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam majorem ad Avaricum, maximarum se gentium victores discessisse. Non, illis hordeum cum daretur, non legumina recusabant: pecus vero, cujus rei summa erat ex' Epiro copia, magno in honore habebant.

48. Est etiam genus radicis187 inventum ab iis, qui fuerant

longuri Mss. plerique. deest L. pr. V. ut crebro. circa Mss. et Edd. qdd. post locum addunt Edd. morati ante Ursinum, uti et Mss. Pal. B.- et erat V. tanto Mss. 3. et Edd. Vett. nonnullæ. proc. V.-" abest Edd. R. M.

illi Pal. num. equitum pr. L. pr. male.-P casus hic Pal. L. sec. Vasc. M. -4 prohiberent Pet. Sc. L. pr. V. Ed. Fl. Tamen V. tum Pet. L. pr. B. Edd. quædam. forte tum contra.- inferioris Pet, inferiores L. pr. V. quo Pet. qui Pal. Reg.-" vulgo haberet.- magnum V. contra maximam mox Edd. pp. -ordeum Mss. o. cujusque V. rei abest ab Edd. pp. sed V. ad B. G. iv 17.

NOTE

186 Recordabantur, &c.] Cum castra Cæsar inter Sicorim et Cingam

posuisset.

187 Est etiam genus radicis, &c.]

« IndietroContinua »