Immagini della pagina
PDF
ePub

nimus, omnibus copiis præfecit. Hunc, incitatum suis, et regis inflatum pollicitationibus, quæ fieri vellet, literis nuntiisque edocuit. In testamento Ptolemæi patris heredes erant scripti ex duobus filiis major, et ex duabus ea, quæ ætate antecedebat. Hæc uti fierent, per omnes Deos, perque fœdera, quæ Romæ fecisset,' eodem testamento Ptolemæus Populum Romanum obtestabatur. Tabulæ testamenti una" per legatos ejus Romam erant allatæ, ut in ærario ponerentur, 354 (hæ cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositæ,) alteræ, eodem exemplo, relictæ atque obsignatæ Alexandriæ proferebantur.

109. De his rebus cum ageretur apud Cæsarem, isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro355 controversias regum componere; subito exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur. Cæsarisa copiæ nequaquam erant tantæ, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret. Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret, consiliumque Achillæ cognosceret. Milites tamen omnes in armis esse jussit, regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet maximæ auctoritatis, legatos ad Achillan mitteret, et quid esset suæ voluntatis, ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion, qui ambo legati Romæ fuerant, magnamque apud patrem Ptolemæum auctoritatem habuerant, ad Achillan pervenerunt. Quos ille, cum in conspectum ejus venissent,

t

ratatem Dorv. abest L. pr.- per quos f. Romæ fiunt Lov. Dorv. L. sec.pater Petav. al. P. R.-" una Mss. 3. Edd. pp.- sic Mss. vetustiores. hee Mss. 4. recentiores; ut supra sæpe. Al. ea.- atque Lov.-* repertæ B.— y abest L. pr. omnibus L. sec.- regis Mss. 3.—a Cæsari Lov. Pal. Dorv. Edd. pp. bene.-b ten. tute Pal. B. L. sec. Dorv.- cohort. L. sec.-d ejus necessarios, q. h. m. a. ministros Lov. Pal, Dorv.-e habuerunt Mss. 3.-f con

NOTE

354 Ut in ærario ponerentur] Antiqui enim tabulas publicas in ærario ponebant, eodemque in loco pecunias et tabulas, quasi magni et æqui utras que pretii, volebant collocari.

355 Pro communi amico atque arbitro] Cum enim Ptolemæus eorum pater esset amicus P. R. Cæsarque esset consul populi Rom. necesse erat illum utriusque esse amicum,

prius, quam audiret, aut, cujus rei causa missi essent, cognosceret, corripi ac interfici jussit: quorum alter accepto vulnere occupatus, per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est. Quo facto, regem uth in sua potestate haberet, Cæsar effecit, magnamque regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans, et ut potius privato paucorum et latronum, quam regio356 consilio, susceptum bellum videretur.

110. Erant cum Achilla copiæ, ut neque numero, neque genere hominum, neque usu rei militaris contemnendæ viderentur: millia enim viginti in armis habebat. Hæ constabant ex Gabinianis militibus, qui jam in consuetudinem Alexandrinæ vitæ ac licentiæ venerant, et nomen disciplinamque Populi Romani dedidicerant," uxoresque duxerant,357 ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti ex prædonibus latronibusque Syriæ, Ciliciæque provinciæ, finitimarumque regionum." Multi præterea capitis damnati exulesque convenerant: fugitivisque omnibus nostris certus erat Alexandriæ receptus certaque vitæ conditio, ut, dato nomine, militum essent numero: quorum si quis a domino prehenderetur,' concursu militum eripiebatur, qui vim suorum, quod' in simili culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem" deposcere; hi bona locupletum diripere stipendii" augendi

spectu L. pr. Lov. Dorv. V. Pal. B. Edd. R. V. M. V. ad B. Civ. 11. 26.— atque Mss. 0. et Edd. qdd. contra ac pro atque in Mss. cap. seq. recogn. Leid. sec.- Pet. B. carent r ut. habere B. efficit Mss. 7. V. ad B. G. 1. 8. 111. 8.- cives suos L. sec.- contemnendis videretur Lov. sic Mss. non atque. licentia L. pr.-m didicerant Mss. plerique.

leg. B. Multi abest L. pr. pæna capitis Carr. B.- que abest a Mss. o. præter L. sec. hominibus pro omn. Lov.—P esset Mss. 5.-9 exulat L. pr.sic Pet. Sc. L. pr. premeretur L. sec. V. B. comprehenderetur vulgo. comprehendebatur Lov. Dorv. Pal. dein Mss. mei et Edd. pp. habent consensu m.— * qui Mss. 3. culpa abest L. pr. versabant Lov.—' rerum Mss. 4.—" morem Mss. 3. bona L. pr.- Sic Sc. L. pr. in quo deest augendi. Mss. reliqui et Carr.

NOTE

belli faciendi.

356 Et ut potius privato paucorum et Rex vero persona publica jus habet latronum, quam regio consilio, &c.] Qui privati bellum gerunt latrones dicuntur, et tale bellum, latrocinium.

357 Uxoresque duxerant] Non licebat militibus Romanis uxores ducere.

causa, regis domum obsidere, regno expellere alios, alios arcessere, vetere quodam Alexandrini exercitus instituto, consueverant." Erant præterea equitum millia duo. Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriæ bellis, Ptolemæum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant,358 bella cum Ægyptiis gesserant. Hunc usum rei militaris habebant.

111. His copiis fidens Achillas, paucitatemque militum Cæsaris despiciens, occupabat Alexandriam, præter eam oppidi partem, quam Cæsar cum militibus tenebat, primo impetu domum ejus irrumpere conatus: sed Cæsar, dispositis per vias cohortibus, impetum ejus sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum; ac longe maximamb ea res attulit dimicationem. Simul enim, diductis copiis, pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur, quarum erant quinquaginta auxilio missæ ad Pompeium, prælioqued in Thessalia facto domum redierant. Illæ triremes omnes et quinqueremes, aptæ instructæque omnibus rebus ad navigandum. Præter has duæ et viginti, quæ præsidii causa Alexandriæ esse consueverant, constratæ omnes: quas si occupavissent,i classe Cæsari erepta, portum ac mare totum in sua potestate Et id causa fuit maximi periculi.

stipendia, nec male.- consuerant Sc. L. pr. V. Erant abest a Pet. V.vulgo qui inv. comp. Al. b. Hi Pt. Irritaverant Mss. 4.- Ciaccon. ex aliis locis magnum inepte. Ita Mss. o. et Edd. ante Scal. non occupat. vulgo etiam præterea et conatus est.-a viam Mss. 4.- maxime Lov. c Mss. 5. recentes ded. male. Sic Mss. et Edd. Vett. non quæ prælio, quod in Edd. Ald. Man. Plant. Scal. et seqq. visitur.-e Ita Cuj. Pet. Scal. L. pr. V. Lov. Edd. pp. Gryph. aliæque, vulgo additur erant, actæ apta L. sec.- deest Lov. - XXIX L. pr. XII Lov. Edd. qdd. Vulgo xxII erant contra Pet. Scal. B. Leid. V. Ciacc.-h consuerant Sc. L. pr. consueverunt Edd. pp. rostratæ est in Mss. Urs. Ciacc. et meis 4. V. ad c. 100. Sic, non occupassent Pet. Sc. L.

NOTE

358 Bibuli filios duos interfecerant] Magnum exemplum effrænatæ licentiæ, consularis viri tantaque dignitate præditi filios occidisse; pro quo facinore vincti ad patrem a Cleopatra

missi fuerunt. Sed insigni moderationis exemplo Bibulus remisit, potestatem ejus non suam sed Senatus. dicens esse debere.

haberent, commeatu auxiliisque Cæsarem prohiberent. Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum ille celerem* in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit Cæsar; omnesque eas naves et reliquas, quæ erant in navalibus,' incendit, quod tam lateTM tueri tam parva manu non poterat," confestimque ad Pharum359 navibus milites exposuit.

W

112. Pharus est in3 insula turris, magna altitudine, mirificis operibus exstructa, quæ nomen ab insula accepit. Hæc insula, objecta Alexandriæ, portum efficit: sed a superioribus regibus in longitudinem passuum nongentorum in mare jactis molibus, angusto itinere et ponte cum oppido conjungitur. In hac sunt insula domicilia Ægyptiorum et vicus, 'oppidi magnitudine: quæque" ubique naves imprudentia aut tempestate paululum suo cursu decesserint,* has more prædonum diripere consueverunt. Iis autem invitis, a quibus Pharos tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Cæsar, hostibus in pugna occupatis, militibusque expositis, Pharon apprehendit, atque ibi præsidium posuit. Quibus est rebus effectum, ut tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enima circum omnes propinquas regiones, atque inde auxilia evocavit. Reliquis

pr. V. B. Cæsaris etiam Mss. plerique et Edd. Vett.- accidere potuit Pal. Lov. Dorv.-k in classe cel. B. Pal. Dorv. L. sec.- reliqua et naribus L. sec. V. lata Mss. 3. et vere pro tueri Lov. et tam p. Edd. pp. tam deest Mss. 5. -nobtinuerat Lov. n. potuerat V.-o deest Lov.--P abest in a Mss. 3.—9 instr. L. sec. cepit V. B.- cingitur L. pr.- - una sunt Carr. L. sec. V.-' vici Carr. B. L. sec. V." qñcumque n. L. pr. quaquam ibique L. sec. ubi Urs. Pal. ubique deest B. V. utique Lips, malim undique vel ibi cum Ursino.—v si inp. Lov. Dorv. Edd. pp. paullum Pet. B. V. paullo L. pr.- disc. Pet. decesserunt Mss. 4. deflexerint Manut. sed V. Ciacc.- consuerunt Sc. L. pr. V.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

deest

dictatore deducta, ex qua facibus accensis nocturna dirigitur navigatio. Nam Alexandria insidioso accessu aditur fallacibus vadis, eo mari.' Turris illa ædificata est a Sostrato Cnidio jussu Ptolemæi Philadelphi, ut refert Plinius xxxvi. 12.

[ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small]

A Urbs Alexandria. B Domus regia. C Theatrum conjunctum domui regia, quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum. D Insula Pharus. E Angustum iter in longitudinem passuum DCCCC se extendens, quo cum oppido insula conjungitur. F Cæsar se e navigio ejicit et natatu periculum evadit. G Naves Rhodia numero 9 in dextro cornu Cæsaris. H Naves Pontica octo collocata in sinistro cornu. I Naves subsidiaria. K Dua et viginti naves de classe Alexandrina in fronte. L Naves reliquae Alexandrina subsidiariæ in secundo ordine. M Navigia minora et scapha armata Alexandrinorum. N Palus Marea sive Mareotis a meridie Alexandriam alluens. O Vallum Caesaris ad paludem. P'Portus quem tenuil Cæsar. Q Portus quem tenuit classis Alexandring.

[graphic]
« IndietroContinua »