Immagini della pagina
PDF
ePub

8

Syracusis, cum cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut non modo suam gloriam, sed etiam majestatem populi Romani, augeret, ornamenta urbis, signa, tabulasque, quibus abundabant Syracusa, Romam devexit. Hostium quidem illa spolia et parta belli jure: ceterum inde primum initium mirandi Græcarum artium opera, licentiæque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum est: quæ postremo in Romanos Deos, templum id ipsum primum, quod a Marcello eximie ornatum est, vertit. Visebantur9 enim ab externis ad portam Capenam dedicata a Marcello templa, propter excellentia ejus generis ornamenta, quorum perexigua pars comparet. Legationes omnium ferme civitatium Siciliæ ad eum conveniebant. Dispar ut causa earum, ita conditio erat. Qui ante captas Syracusas aut non desciverant, aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt. Erant tamen haud parvæ reliquiæ belli circa Agrigentum Romanis; Epicydes et Hanno duces reliqui prioris belli, et tertius novus ab Hannibale in locum Hip

8 Hinc Edd. ante Gronov.-9 Videbantur Grut.-10 In primis Edd. legi Hippocinatis et Hipponatis, in Put. et Cantabr. Hippacinates, in aliis Mss.

c

L. MARCIUS.

NOTE

[graphic]

e Mirandi Græcarum artium opera] Eleganter eam in rem Velleius Paterculus lib. 1. ubi de L. Mummio, Co

rinthi expugnatore, ejusmodi artium rudi, non dubitandum ait, quin magis pro republica fuerit manere adhuc rudem Corinthiorum intellectum, quam in tantum ea intelligi;' et quin hac prudentia illa imprudentia decori publico fuerit convenientior:' quod ait hac prudentia respondet ei quod hic Livius ait licentiæque huic, quod scriptum in uno e Colbertinis: id est, licentiæ hujus temporis, quo scilicet scriptor vivebat: ceterum editi et scriptorum plerique habent, licentiæque hinc sacra prophanaque vulgo spoliandi: in quibus nihil vitii.

d

10€

pocratis missus, Libyphoenicum generis Hipponiates, (Mutinem populares vocabant,) vir impiger et sub Hannibale magistro omnes belli artes edoctus. Huic ab Epicyde et Hannone Numidæ dati auxiliares: cum quibus ita pervagatus est hostium agros, ita socios, ad retinendos in fide animos eorum, ferendumque" in tempore cuique auxilium, adiit, ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes alia major apud faventes rebus Carthaginiensium esset. Itaque inclusi ad tempus moenibus Agrigenti dux Poenus Syracusanusque, non consilio Mutinis, quam fiducia, magis ausi egredi extra muros, ad Himeram amnem posuerunt castra. Quod ubi perlatum ad Marcellum est; extemplo copias movit, et ab hoste quatuor ferme millium intervallo consedit, quid agerent pararentve expectaturus. Sed nullum neque locum, neque tempus cunctationi consiliove dedit Mutines, transgressus amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu in

i

Hippacinantis, Hippaciates, et similia. Hinc emend. Hippacrites.' Rupert.11 Optimi Mss. ferendoque, et quidam ferendosque. Illud recepit Drak. Sed tum rò que delendum. Mox rò tempore male repetitur et glossatori deNOTE

d Libyphonicum generis] Africani erant populi, inde dicti, quod mixti essent ex indigenis Africæ seu Libya populis, et Pœnis advenis ex Phœnicia. Hi inter Bagradam fluvium et Syrtim minorem positi ex Ptolemæo, Byzacium incolebant, regionem fertilitatis eximiæ, ubi Leptis, Adrume. tum, &c.

e Hipponiates] Oriundus nempe ex Africæ urbe Hippone. Sed duæ fuere ejus nominis urbes in Africa, Hippo regius, qui proprie in Numidia, hodie Bona, in regno Constantinæ, ditionis Algerian: et Hippo Diarrhytos, Græce cognominatus, Latinis Dilutus, propter aquarum irrigua, in Zeugitana sive Africa proprie dicta unde sinus Hipponensis, nunc Rasamilara in regno Tunetano: quæ, ni fallor, Mutinis illius Liby.

phoenicis patria,

f Ferendumque in tempore cuique auxilium] In optimis est ferendoque; recte, modo particulam conjunctivam que deleveris, ut sit, ferendo in tempore cuique auxilium, aut ferendo .... auxilio.

в Dux Pœnus Syracusanusque] Pœnus Hanno, Syracusanus Epicydes.

h Non consilio Mutinis] Alias non tam Mutinis consilio, quam fiducia, nimirum fiducia quam in Mutine habebant: qua lectione non variatur sententia.

Ad Himeram amnem] Cum duo sint in Sicilia fluvii ejus nominis, dubium non est quin de illo accipiendus Auctor hoc loco sit, qui in meridiem fluens decidit in mare Africum ad ortum Agrigenti. Vide notas lib. xxiv, cap. 6.

vectus. Postero die prope justo prælio compulit hostem intra munimenta. Inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad mitigandos revocandosque eos profectus, magnopere monuisse duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent. Id ambo ægre passi duces, magis Hanno, jam ante anxius gloria ejus: 'Mutinem sibi modum facere,' degenerem Afrum imperatori Carthaginiensi, misso ab senatu populoque.' Is perpulit cunctantem Epicyden, ut, transgressi flumen, in aciem exirent. Nam si Mutinem opperirentur, et secunda pugnæ fortuna evenisset, haud dubie Mutinis gloriam fore.

12

41. Enimvero indignum ratus Marcellus, se, qui Hannibalem subnisum 13 victoria Cannensi ab Nola repulisset, his terra marique victis ab se hostibus cedere,' arma propere capere milites et efferri signa jubet. Instruenti exercitum 14 decem effusis equis advolant ex hostium acie Numidæ, nuntiantes, populares suos, primum ea seditione motos, qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam, dein quod præfectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriæ ejus, sub ipsam certaminis diem, ablegatum videant, quieturos in pugna. Gens fallax ' promissi fidem præstitit. Itaque et Romanis crevit animus, nuntio celeri per ordines '5 misso, destitutum ab equite hostem esse, quem maxime

Mutinem ipsis moderari, et quasi leges dare, qua ratione et quatenus bellum gererent.

• Marcellus existimans dignitati ac decori suo nullatenus convenire se, cum Hannibalem post Cannensem victoriam repulisset a Nola manibus, cedere Hannoni et Epicyde, quos sæpius terra et mari superaverat.

betur.' Rupert. Ferendoque dant Stroth. et Kreyssigius.-12 Mss. plerique secundæ pugnæ.

13 Al. subnixum.-14 Ad instruentem ex. Edd. ante Gronov.-15 Per ordi

NOTE
ficat.

Degenerem Afrum] Nec mere Afer, nec mere Panus Mutines, sed utroque genere mixtus, hibris, Gall. un métis.

Gens fallax, &c.] Promissorum minime tenacem, sive fraudulentam in promissis gentem Numidarum signi

Per ordines [ordinem] misso] Legunt Tan. Faber et Gronov. per ordines misso; sed tam exarati manu quam typis expressi habent, per ordinem misso, potestque intelligi nuntius ad omnes copias missus ordinatim.

timuerant:" et territi hostes, præterquam quod maxima parte virium suarum non juvabantur, timore etiam incusso, ne ab suo et ipsi equite oppugnarentur. Itaque haud magni certaminis fuit.160 Primus clamor atque impetus rem decrevit. Numidæ, cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos viderunt, fugæ tantum parumper comites facti, postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi metu obsidionis passim in civitates proximas dilapsi. Multa millia hominum cæsa captaque et octo elephanti. Hæc ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit. Victor inde Syracusas rediit. Jam ferme in exitu annus erat. Itaque senatus Romæ decrevit, ut P. Cornelius prætor literas Capuam ad consules mitteret: dum Hannibal procul abesset, nec ulla magni discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus subrogandos Romam veniret. Literis acceptis, inter se consules compararunt, ut Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret. Consules Claudius creavit Cn. Fulvium Centumalum 17 et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum gessisset. Prætores deinde creati, L. Cornelius Lentulus, M. Cornelius Cethegus, C. Sulpicius, C. Calpurnius Piso. Pisoni juris dictio urbana, Sulpicio Sicilia," Cethego Apп

nem Mss. et Edd. ante Drak.-16 Haud magna vis certaminis fuit Edd. ante Gronov.-17 Al. Centimalam.-18 Vid. inf. et Not. Var.

NOTE

" Quem maxime timuerant] Equitem nempe, sive equitatum Numidicum.

• Haud magni [magna vis] certuminis fuit] Placet magis Gronovio, haud magni certaminis fuit: quod et in Colbert. altero extat: placeret et mihi, si additum alicubi reperiretur nomen res, quod ille ex proxime sequenti periodo revocat.

P Pisoni juris dictio urbana, Sulpicio Sicilia] Livii verba mutila aut corrupta ubique. Sigonius legit, Sulpicio Apulia, Cethego Sicilia, quod M. Cor

nelii Siciliæ prætoris mentio fiat lib. proxime sequenti cap. 21. et 28. ita ut appareat ei Siciliam non Apuliam obtigisse. Neque audiendum ait Glareanu m qui putat ibi P. Cornelium intelligendum, qui in Sicilia proprætore erat, non Cornelium Lentulum. Verum a Livio ibi non P. sed M. Cornelius memoratur: notatque Sigonius, quod alibi a nobis quoque observatum, duas illis temporibus in Sicilia provincias fuisse : veterem, jamdiu Carthaginiensibus ereptam,

lia, Lentulo Sardinia evenit.18 Consulibus prorogatum in

annum imperium est.

NOTE

quam P. Cornelius in prætura sortitus, deinde hoc anno proprætore obtinebat: alteram, qua regnum Hieronis continebatur, et quam post M. Marcellum obtinuit hic M. Cornelius Cethegus prætor. Quia vero lib. sequenti cap. 1. dicitur C. Sulpicio Siciliam evenisse, hunc etiam locum idem Sigon. emendat, vultque legi cui Apulia evenerat: sed tamen in Sicilia prorogatum M. Marcello imperium dicitur ibidem. Pighius ita corrigendum censet hunc locum, Pisoni jurisdictio urbana, peregrina Sul

picio, Sicilia Cethego, Lentulo Sardinia evenit. Itaque M. quidem Cethego non Apuliam, sed Siciliam evenisse vult: Apuliam vero, teste ibid. Livio, non Sulpicio evenisse, aut alteri prætori, sed consulum hujus anni sortem fuisse. Verum non video cur de Sulpicio mutandum quicquam sit, cum diserte Livius lib, prox. cap. 1. non tantum ei Siciliam evenisse dicat; sed et decretas ei duas legiones, quas Pub. Cornelius habuerat, Cornelius nimirum Lentulus.

« IndietroContinua »