Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

r

nia et Fregellis nuntiatum est, murum portasque de cœlo tactas; et in foro Subertano 16 sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluisse, et Reate mulam peperisse. Ea prodigia hostiis majoribus sunt procurata, et obsecratio' in unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. Sacerdotes publici aliquot '7 eo anno demortui sunt novique suffecti: in locum M'. Æmilii 18 Numidæ decemviri sacrorum M. Æmilius Lepidus: in locum M'. Pomponii Mathonis pontificis C. Livius: in locum Sp. Carvilii Maximi auguris M. Servilius. T. Otacilius Crassus pontifex quia exacto anno" mortuus erat, ideo nominatio in locum ejus non est facta. C. Claudius flamen Dialis, quod exta perperam dederat, flaminio abiit.' 'Abdicavit sacerdotium, seu flaminis munus.

[ocr errors]

antefixo erant. Nostri, in antefixi, aut in antefixis erant. idque sumus secuti. et ante nos alii receperunt.' J. F. Gronov.-16 Ita omnes pæne Mss. et Edd. ante Mogunt. Sudertano alii.-17 Non sequimur Lipsianum, Sacerdotes publici aliquanti. Nec reprehendo locutionem: sed Put. Sacerdotes aliquod eo anno demortui sunt: ceteri, quos vidimus, aliquot, excepto Barberino et Voss. in quibus aliquanti. Alteram quoque mutationem significat Regius exhibendo, eodem mortui.' J. F. Gronov.-18 Olim legebatur M. Æmilii,

NOTE

sub stillicidio. Plura itaque fuere simulacra Victoriæ in antefixo ædis Concordiæ.

a Murum portasque] Muri et portæ civitatum inter sancta numerantur: ideoque si de cœlo tangantur, prodigii loco habetur.

Foro Subertano] Fallor ni legendum sit Tudertano, ut sit forum in oppido Umbriæ, cui nomen Tuder, sive Tuderta, ut est apud Stephani epitomatorem ; vulgo nunc Todi, Plutarcho et Paulo Diacono, aliisque Tudertum: unde Tudertenses, Tudertini, et Tudertani.

• Obsecratio] Erat obsecratio, ut alibi explicui, solennis precatio quam præeunte pontifice obibat ædis sacræ dedicator.

• Maximi auguris] Hinc apparet,

quemadmodum in collegio pontifi. cum, unus qui omnium supremus erat, Maximi titulo decorabatur, ita in collegio augurum.

u Quia exacto anno] An igitur annui pontifices? Id vero nullibi me legere memini: imo contrarium multa ostendunt; inprimis quod Tranquillus tradit, Augustum Lepido vivo, qui pontificatum maximum mortuo Cæsare invaserat, nunquam sustinuisse eam dignitatem, quamvis sibi oblatam, recipere; nisi dicamus vacantia pontificum loca nonnisi certo tempore repleri solita. V. xxvII. 6.

* Exta perperam dederat] In sacris omnia certo ritu peragenda erant, atque inter cetera, etiam viscera sive exta victimarum ita dividenda erant, ut certæ partes decisæ farina farris

[ocr errors]

24. Per idem tempus M. Valerius Lævinus, tentatis prius per secreta colloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum concilium Ætolorum classe expedita venit. Ubi cum Syracusas Capuamque captas, in fidem in Sicilia Italiaque rerum secundarum,19 ostentasset, adjecissetque, 'jam inde a majoribus traditum morem Romanis colendi socios, ex quibus alios in civitatem atque æquum secum jus accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse, quam cives, mallent. Ætolos eo in majore futuros honore,20 quod gentium transmarinarum in amicitiam primi venissent. Philippum eis et Macedonas graves accolas esse; quorum se vim ac spiritus et jam fregisse, et eo red

19 In Edd. ante Gron. In fidem in Italiaque rerum secundarum successum. Dein paulo ante captam Ms. Put. et inde Drak. quod etiam dat Kreyssig.20' Ætolos eo in majore futuros honore sc. ait. Hoc verbum intelligit Doering. et majorem interpunctionem post mallent delendam putat, ut hæc sit periodi præc. apodosis, quam tamen alii verbis, orationi huic proxime subjectis, con

NOTE

involverentur, offerrenturque sacrificanti in calathis, quas sacerdos aris impositas foculo incenso comburebat, sive adolebat: reliquis partibus vescebantur, ita ut sua cuique tribueretur: quædam etiam ex certis sacrificiis collegio pontificum debebantur, ut Festus notat.

▾ Concilium Ætolorum] Fuit Ætolia Græciæ regio, quam Ptolemæus Achaiæ assignat, Plinius eam seorsim describit lib. IV. cap. 2. inter Locros Ozolas Achaiæ, sive Græciæ populos ad ortum, et Acarnaniam Epiri provinciam Eveno fluvio divisam, sita regio primarias urbes habuit Naupactum (Locris ereptam) et Calydona: nunc Despotato, aliis Lepanto, ab oppido præcipuo. Nicetæ est Artinia. Eo tempore, de quo hic Livius loquitur, propriam habuere remp. Etoli nunc, cum reliqua Græcia, Turcarum parent imperio.

Ubi cum Syracusas Capuamque captas, in fidem in Sicilia Italiaque re

rum secundarum] Col. Ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia rerum secundarum ostentasset : in quo nihil est quod Gronov. arguat. Illud enim in fidem non ad participium captas referri debet, sed ad verbum ostentasset; id est, commemorasset Syracusas et Capuam captas, ut fidem faceret res secundas in Italia esse. Fateor quidem congruentius forte futurum si scriptum fuisset, in fidem in Sicilia Italiaque rerum secundarum: ut Syracusæ in Sicilia, Capua capta in Italia fortunam Romanorum astruerent: sed non magis in scriptis occurrit nomen Sicilia, quam nomen successum, quod Gron. merito eliminat: et nomine Italiæ satis intelligi poterat Sicilia quoque adjacens insula, adeoque vicina, ut Italiæ quondam pars fuisse dicatur.

a Philippum eis et Macedonas] Vide quæ supra de hoc Philippo Macedonum rege pænultimo.

I b

[ocr errors]

acturum esse, ut non his modo urbibus, quas per vim ademissent Ætolis, excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant." Et Acarnanas, quos ægre ferrent Ætoli a corpore suo diremtos, restituturum se in antiquam formulam jurisque ac ditionis eorum.' Hæc, dicta promissaque ab Romano imperatore, Scopas, qui tum prætor gentis erat, et Dorimachus, princeps Ætolorum, affirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et majore

* Sed in sua ipsi regione Macedones urgeantur, atque infestentur.

tineri putant, ut passim apud Livium.' Rupert.—1 Olim legebatur eo redactos esse; omnes tamen scripti, redactum.-2' Dorymachus ex emend. Dukeri edidit Drak. quia similiter dicatur Doryphorus Suet. Ner. 29. Dorylaus Cic. p. Dejot. 15. et Dorylas Ovid. Met. v. 129. Sed in Polybii codd. semel tantum XVIII. 37. Aоpúμaxos legitur; in reliquis locis rectius Aopíμaxos, quoniam vocc. δορίμαχος, δοριάλωτος, δορίληπτος, δορίκτητος ex tertio casu δορὶ composita sunt: quod jam monuit Schweigh. ad Appian. tom. 111. p. 159.'

NOTE

Et eo redacturum esse] Mss. habent eo redactum esse; quod ad Philippum Macedoniæ regem pertinere potest, quemadmodum redactos esse (quod vulgo legitur) pertinere potest ad Macedonas: sensus tamen haud dubie probabilior, si ex mente Gronovii scribatur, et eo redacturum esse, ut scilicet Lævinus id de se promit

tat.

c Infestam habeant] Passive hic Liv. dicit infestam habere, pro eo quod est, re sua ab alio direpta, seu vexata, minus tranquille uti, eamque non nisi cum molestia et magno incommodo possidere: quæ ceteris auctoribus parum nota horum verborum signifi catio. Plerumque enim active sumuntur pro infestum reddere, et ut Plin. loquitur, infestare quod alienum est. Ut apud Cic. Mare habere infestum, et provinciam reddere infestam excursionibus et latrociniis.'

d Et Acarnanas] Populi sunt Acar naniæ, quæ extrema erat versus orientem Veteris Epiri provincia, quan

quam Strabo Helladi sive Achaia tribuit, quæ hodie Livadia dicitur: Turcis nunc subjacet cum reliqua Græcia sive Romelia.

e In antiquam formulam] Cum Deidamia, Pyrrhi ultimi Epirotarum regis filia, populis suis libertatem reddidisset, partem Epiri Acarnaniam vicini Ætoli occuparunt. Quamobrem orta inter Epirotas et Ætolos contentione, illi ope Philippi Macedoniæ regis, Acarnaniam receperant. Nunc itaque Romani Ætolis ad societatem pertrahendis, promittunt fore ut in eorum ditionem Acarna niam revocent. Formulæ autem nomine intelligitur administratio ac dispositio provinciarum, quarum aliæ aliis contributæ. Sic Plinius lib. III. cap. 4. extremo, adjecit formulæ Galba Imperator ex Inalpinis Avanticos atque Ebroduntios.' Sic 'formulam juris' lib. xxx11. cap. 33. et 39. itemque formulam sociorum' a nos. tro dici annotavit amicus nobis, dum vixit, Henr. Valesius.

[ocr errors]

cum fide3 vim majestatemque populi Romani extollentes. Maxime tamen spes potiundæ movebat Acarnaniæ. Igitur conscriptæ conditiones, quibus in amicitiam societatemque populi Romani venirent; additumque, ut, si placeret vellentque, eodem jure amicitiæ Elei' Lacedæmoniique & et Attalus et Pleuratus et Scerdilædus essent.' (Asia' Attalus, hi Thracum 4 m et Illyriorum reges.) 'Bellum ut

h

Rupert. Dorymachus dat Kreyssig.-3 Minore cum facundia, at majore cum fide emend. Doering. quia Lævinus non sine ostentatione locutus sit. Sed Ætolorum verecundia minor esse potuit in laudando.' Rupert.-4 In Gryphio

NOTE

Elei] Ab Elide provincia et urbe Peloponnesi dicti Elei et Elienses, nunc in ea Moreæ parte quæ Italis Belvedere.

8 Lacedæmoniique] Laconiæ regio. nis Peloponneso meridionali caput, urbs Lacedæmon sive Sparta, alter Græciæ oculus, cujus hodie loco Misitra: regio vul. Tzaconia. Viginti ferme annis ante bellum Punicum secandum Cleomenes tertius, Lacedæmoniorum rex, sublatis ephoris, liberoque imperandi jure usurpato, in Achæos arma moverat, qui acceptis aliquot cladibus Antigoni, Macedoniam pro Philippo tunc pupillo regentis, auxilium imploraverant, arce Corinthi ei tradita. Ad fœderis illius communionem accesserunt Epirotæ, Phocenses, Bœoti, Arcades, Thessali: unde Cleomenes, capta licet eversaque Megalopoli Arcadia civitate primaria, commisso tamen ad Sellasiam Laconiæ oppidum prælio victus, ad Ptolemæum Evergeten Ægypti regem transfugit; apud quem misere periit. Hinc Antigonus Philippi Macedonis adhuc tutor, pacem tota Græcia constituit; qua inter alia cautum, ne Ætoli cum exercitu Achaiam intrarent. At Lycurgus, post obitum Cleomenis rex Lacedæmoniorum creatus, fœdere cum Etolis inito, Achæos cœpit armis vexare.

h Attalus] Ex Philetari Eunuchi, qui Lysimachi thesauros Pergami cum asservaret, urbem eam occupavit, Attalo fratre secundo genito natus Attalus, Eumeni fratri patrueli successit in eam ditionem, primusque se regem Pergami et Asiæ tulit; princeps eruditus ac splendidus, a quo vestes Attalicæ. Is cum Romanis facta societate, eorum semper fidem coluit.

1 Pleuratus] Hic Thracum rex dicitur: sed a Polybio non uno loco inter Illyriorum regulos numeratur. Ejus meminit Liv. lib. quoque XXVII. cap. 30. alius hic fuit a Pleurato Scerdilædi filio, Gentii patre, de quo sequenti decade.

Scerdilædus] Sive Scerdilaidas, Illyriorum dux fuit, sub Teuta regina Epirum depopulatus. Postea Epirotæ societatem, missis ad Teutam legatis, cum ea, cumque Acarnanibus et Illyriis inierunt; quos deinceps secuti, Achæis atque Ætolis hostes fuere, a quibus adversus Illyrios adjuti fuerant, ut Polyb. est auctor. Scerdilædus autem occupata deinde Illyrici parte rex appellatus.

1 Asia] Intellige Minoris Asiæ circa Pergamum, Mysiam nempe, et Æolidem cum Phrygiæ parte.

m Hi Thracum] Thracia Europæ extrema versus ortum ad Proponti

6

extemplo Ætoli cum Philippo terra gererent. Navibus ne minus viginti quinqueremibus adjuvaret Romanus. Urbium Corcyræ tenus 5° ab Ætolia incipienti solum tectaque et muri cum agris Ætolorum; alia omnis præda populi Romani esset. Darentque operam Romani, ut Acarnaniam Ætoli haberent. Si Ætoli pacem cum Philippo facerent, foederi ascriberent, ita ratam eorum pacem, si Philippus arma ab Romanis sociisque, quique eorum ditionis essent, abstinuisset. Item, si populus Romanus fœdere jungeretur regi, ut caveret, ne jus ei belli inferendi Ætolis sociisque eorum esset.' Hæc convenerunt, conscriptaque biennio post Olympiæ ab Ætolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent, sunt posita. Moræ causa fuerant retenti Romæ diutius legati Ætolorum. Nec tamen impedimento id rebus gerendis fuit. Et Ætoli extemplo moverunt adversus Philippum bellum, et Lævinus Zacynthum (parva insula est propinqua Etoliæ urbem

q

P

:

Tò Thracum abest.-5 Corcyra tenus Edd. ante Gron.-6 Pro eorum eleganter tentat Muretus, fore.' Doering.-7 Olim legebatur Olympia Etolis.

NOTE

dem, ac mare hinc Egæum, inde Euxinum regio, supra Macedoniam, atque in plures populos regesque olim divisa, sub Romanis post Constantinopolin in Byzantii solo conditam, sedes fuit Orientalis imperii: idcirco Romania dicta, Turcis corrupto nomine Rumeli. Quod nomen ad Græciam et reliqua ferme Europæ suæ Barbari protulerunt.

a Illyriorum] Primis temporibus Illyrii totam fere dextram maris Adriatici oram ad Epirum usque occupa runt, donec meridionalia reges Mace. donum suæ ditionis fecerunt. Hic nomine Illyriorum, qui Pleurato, ex parte etiam Scerdilædo parebant, intelliguntur Dalmatæ inprimis meridionales, cum proximis Macedoniæ occiduæ gentibus. Ubi nunc pars Al

baniæ, quæ Turcis Arnautarum regio. Sub Romano imperio Illyricum latius aquilonem, atque ortum versus patuit, in Thraciam usque.

• Corcyra tenus] In Ionio mari et sinus Adriatici ore juxta Epirum est insula Corcyra, nunc Corfu. Venetis hodie paret, diversa ab alia Corcyra, quæ Illyrico adjacet.

P Olympia] Olympia urbs Elidis ad Alpheum fl. unde Olympici ludi : juxta quam celebre Jovis Olympici templum et statua ejusdem, a Phidia ad artis miraculum efformata. Eadem Pisa dicta: unde Pisatis regio in Peloponneso; hodie Langanico dici volunt.

4 Zacynthum] Nomen est insulæ in Ionio mari ad occidentalem oram Peloponnesi, ex adverso Chelonitis pro

« IndietroContinua »