Immagini della pagina
PDF
ePub

r

8 s

unam eodem, quo ipsa est, nomine habet) eam præter arcem vi cepit, et Eniadas Nasumque Acarnanum captas Ætolis contribuit. Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus, ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere, Corcyram ipse se recepit.

t

25. Philippo Ætolorum defectio Pella hybernanti allata est. Itaque, quia primo vere moturus exercitum in Græciam" erat, Illyrios finitimasque eis urbes alterno metu quietas ut Macedonia haberet," expeditionem subitam

- Ne posset cogitare de fœdere cum Hannibale inito, illudque exequi. Ut Illyrii et proximi populi abstinerent a bello Macedonia inferendo.

8 Vid. Not. Var.

9 Sic plerique Mss. alieno metu Edd. ante Gron. altergo metu Put. unde ab

NOTE

montorii, a quo millibus quindecim dissita est, inter Cephaleniam et Strophades: ambitu 60. milliarium. Hodie Zante dicitur, una ex tribus Venetorum in eo mari insulis.

• Eniadas] Legebatur vulgo Oleniadem: recte Glar. emendavit. Est enim Eniadæ oppidum Acarnanum ad ostia Acheloi, cujus territorium Enias, in Ætoliæ confinio: putatur hodie Dragamesto dici.

Nasumque] Alias perperam Naxumque Acarnanum. Scripti Nassum: et Polyb. 'Akaprávwv Oividdas kal Nñσov. Dores Nãσov, hic ut Syracusis pronuntiabant ; quod nomen insulam significat. Apparet itaque oppidum fuisse Acarnaniæ provinciæ, quæ Epiro contributa, haud procul Œniadis, et forte in ostio Acheloi fluminis.

entalis, inter Axium et Ludiam fluvios, interque Thessalonicam et Pydnam, duodecim ferme milliaribus ab Thermaico sinu: hodie Zuchria dici creditur a Turcis, a Græcis Παλατισία, sive parva palatia: diversa ah Jenizza, cujus nomen ipsum Turcice novum oppidum sonat.

u In Græciam] De Græcia, de Macedonia, deque Apollonia actum supra.

x Alterno [alieno] metu quietas ut Macedonia haberet] In duobus Palatinis, Voss. et Busl. est alterno metu. Et potuit Liv. ita dicere alterno metu, ut lib. xxIII. 'alterno pavore ;' quod Tacitus de Morib. German. dixit 'mutuo metu:' Illyriorum scilicet a Macedonibus, non minus quam Macedonum ab Illyriis. Sed plerique omnes habent alieno metu: quæ scriptura non absurdum sensum habere posset: ideo nempe expeditionem suscepisse Philippum in Oricinos, Apolloniatas, et finitimos Illyriorum populos; ut terrore his illato, Illyriis vicinæ civitates Epiri, et reliqui Illyriorum popu. li, moti periculo illorum qui ipsius arma sensissent, quieti manerent, paLivius. 7 F

'Pella hybernanti] Pella, ubi Phi. lippus hybernabat, Macedonum regia fuit, jam ab Philippi et Alexandri temporibus, qui inde Pellæus juvenis: cum antea Macedonum reges apud Ædessam ad Erigonum fluvium in Æmathia sedem habuissent. Fuit in Bottiæa regione Macedoniæ OriDelph. et Var. Clas.

y

in Oricinorum atque Apolloniatium fines fecit, egressosque Apolloniatas cum magno terrore atque pavore compulit intra muros. Vastatis proximis Illyrici,1° in Pelagoniam eadem celeritate vertit iter: inde Dardanorum urbem, sitam in Macedonia,b transitum Dardanis facturam, cepit. His raptim actis, memor Ætolici junctique cum eo Romani belli, per Pelagoniam et Lyncum et Bottiæam in

d

tergo conj. Salmas. et Ruben. Dein ei dat Gron.-10 Illyriis et Illyricis in Edd. ante Gron. et paulo ante Apolloniatum habent scripti.-11 Urbis nomen, quod desideratur, suppeditat Rubenius hac docta et ingeniosa hujus loci correctione: inde Dardanorum urbem Sintiam, in Macedoniam transitum Dardanis facturam.' Doering. Laudat J. F. Gronov. nec non probat Rupert. Mace

[ocr errors]

NOTÆ

cemque cum Macedonibus mallent quam bellum.

In Oricinorum] Dicti Oricini ab Orico sive Oreo Epiri urbe in Chaonia regione, ad radices Acrocerau niorum montium, oramque Ionii ma. ris, non procul Aulone urbe Macedoniæ, e regione Hydruntis Salentinorum in Italia civitatis, a qua nonnisi sexaginta milliaribus distat : hodie Orco appellatur, habetque portum satis amplum.

In Pelagoniam] Tractus est Macedoniæ septemtrionalis sub Orbelo monte, quo a Dardania dividitur; ejus urbs e præcipuis Stobi ad Axium fluv.

a Dardanorum] Nomine Dardaniæ intelligitur aliquando Troas, et Dardanorum nomine Trojani, a Dardano vel Dardania oppido maritimo: hic vero Dardani sunt populi boreali Macedoniæ contermini, et perpetui Macedonum hostes, in parte Mæsiæ latius sumtæ, ubi postea, labente imperio Romano, Dacia Mediterranea, cujus pars fuit hæc Dardania. Nunc vero pars est Serviæ sub Turcarum ditione.

b Urbem, sitam in Macedonia] Codicum scriptorum non pauci habent in Macedoniam ; probabilis admodum

fuit Rubenii correctio Sintiam legentis, pro sitam: sic enim facile potest intelligi Heraclea Sintica in tractu Macedoniæ borealis sita versus Thraciam, ubi Sintiam urbem agnoscit Steph. haud procul fontibus Strymonis fluvii: quæ urbs vicinis Dardanis transitum in ulteriorem Macedoniam præbere facile potuit. Cheseia, seu Chesia, hodie vocatur, ex Castaldo: etsi in nonnullis tabulis vetus nomen adhuc servat. Nec tamen rejicienda omnino vulgaris lectio: revera enim hæc urbs in Macedonia sita fuit, licet a Dardanis occupata: et potnit de alia Macedoniæ borealis urbe Livius loqui. Dardanos certe ad Axium usque flumen promovet Plinius.

c Et Lyncum] Lynci oppidi in hoc tractu auctores non meminere ; nisi idem sit cum Lyncæa; cujus mentio apud Hesychium. Lyncestas populum, et Lyncestidem regionem in Macedonia geographi memorant, inter Pæoniam et Æmathiam. Ea forte nomen sortita est ab amne in Erigonem defluente, cujus aqua acidula vini modo temulentos facit, auctore Plin. lib. I. c. 103. post Ovid. xv. Metamorph. et qui nunc Linceo.

Bottiaam] Pars fuit Macedoniæ ad sinum Thermaicum, Æmathiæ ad oc

12

Thessaliam descendit. Ad bellum secum adversus Etolos capessendum incitari posse homines credebat; et, relicto ad fauces Thessaliæ f Perseo cum quatuor millibus armatorum ad arcendos aditu Ætolos, ipse, prius quam majoribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque inde in Thraciam exercitum ac Mædos 13h duxit. Incurrere ea gens in 14 Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externo bello ac sine præsidio esse regnum sensisset. Ad Phragandas igitur vastare agros, et urbem Jamphorinam,1s caput arcemque Mædicæ, oppugnare cœpit. Scopas, ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello audivit, armata omni juventute Ætolorum, bellum inferre Acarnaniæ parat. Adversus quos 16 Acarnanum

doniam in Editt. ante Mogunt. quod etiam dat Doering.-12 'Per Pela goniam et Nymphæum et Boleam in Thessaliam descendit. Scripti, per Pelagoniam et Lyncum et Bottiæam. Non ut Sigonius Bœoliam aut Beroam. Utrius que urbis mentio apud Plinium, Stephanum, aliosque geographos.' J. F. Gronov. To et ante Botticam delevit Drak. Lyncestidem pro Lyncum malit scribere Rupert.-13 In Editt. ante Gronov. Medi. Polybius lib. 11. Maíδους. Et Stephanus : Μαῖδοι ἔθνος Θρᾴκης πλησίον Μακεδονίας. Dein eduxit Gronov. Crev. Doujat.-14 In Editt. ante Gronov. Tò in abest.-15 Al. Jampharinam, et mox Medica ut supra.—16 ' Adversus quos (sc. Ætolos) Edd. ante Drak. qui e plerisque Mss. dedit quod, sc. bellum. Sed adversus bellum instruere bellum minus bene dicitur.' Rupert. Adversus quod dant Doering. et

NOTE

casum, Mygdoniæ ad septemtrionem, bus Thessalia sejungitur.
Pieriæ ad meridiem, per quam ade-
unda Thessalia: hi omnes tractus ad
Macedoniam proprie pertinent.

¤ Perseo] Filio natu majori Philippi.

e Thessaliam] Thessalia late sumta Candaviis, Pierio et Olympo monti. bus a Macedonia divisa, quinque in se minores regiones continet, Pelasgiotin, Magnesiam, Estiotin, Phthiotin, Thessaliotidem, quæ duæ Hel. ladi proximæ. Adhuc Thessalia, seu Thettalia Græcis, Turcis Comenolitari, dicitur, Castaldo teste; Brietio Janna vocatur magna ex parte, ab urbė ejus nominis.

↑ Ad fauces Thessaliæ] Circa Thermopylas, ac montem Etam, qua parte a Locris, Phocensibus, ac Dori

h Ac Mædos] Longe absunt hi Mædi ab Asiaticis Medis, qui orienti post Assyrios atque ante Persas imperasse dicuntur. Hi forte a Mæsis orti in Thraciæ parte occidentali fuere, Edonis finitimi, ultra Strymonem fluvium, et cis Rhodopen montem, circa Abderam. Regio eorum Mædica Strymonio imminens sinui.

1 Ad Phragandas] Ignotum seu populi, seu potius castelli nomen.

* Urbem Jamphorinam] Vitiose, ni fallor, scriptum urbis nomen: cujus nulla, quod sciam, alibi mentio. Scribendum forte urbem Topirinam. Est

gens et viribus impar, et jam niadas Nasumque17 amissa cernens, Romanaque insuper arma ingruere, ira magis instruit, quam consilio, bellum. Conjugibus liberisque et senioribus supra sexaginta annos in propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos conjurant, nisi victores, se non redituros. Qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram execrationem in populares, obtestationem quam sanctissimam potuerunt adversus hospites, composuerunt. Precatique simul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adhiberentque 18 humatis titulum: HIC SITI SVNT ACARNANES, QVI, ADVERSVS VIM ATQVE INJVRIAM AETOLORVM PRO PATRIA PVGNANTES, MORTEM OCCVBVERVNT.19 1 Per hæc incitatis animis, castra in extremis finibus suis obvia 20 hosti posuerunt. Nuntiis ad Philippum missis, quanto res in discrimine esset, omittere Philippum id, quod in manibus erat, coëgerunt bellum, Jamphorina per deditionem recepta, et prospero alio successu rerum. Ætolorum impetum tardaverat primo conjurationis fama Acarnanica: deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimos coëgit fines. Nec Philippus, quanquam, ne opprimerentur Acarnanes, itineribus magnis ierat, ultra Dium Im est progressus. In2 Erga Epirotas.

Kreyssig.-17 Put. 'et jam Maniadas Nassumque. Vide Not. Var. Dein'in quibusdam Editt. amissas, sc. nrbes. Sed amissa (sc. oppida, sive quod sæpius apud Nostrum adjectiva neutrius generis in plurali posita respondere solent duobus nominibus pluralibus) constanter servant Codd.' Doering.-18 Put. adliberentque. J. F. Gronov. conj. adscriberentque.-19 Olim legebatur oppetierunt.-20 Obviam Gronov. Doujat.-1 Ultra Člinem edd. ante Gronov.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

de, cum audisset reditum Ætolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

26. Lævinus, veris principio a Corcyra profectus navibus, superato Leucata" promontorio, cum venisset Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, ut præsto ibi Scopas Ætolique essent. Sita Anticyra est in Locride 3° læva parte sinum Corinthiacum intrantibus. Breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. Tertio ferme post die utrimque oppugnari cœpta est. Gravior a mari oppugnatio erat; quia et tormenta machinæque omnis generis in navibus erant, et Romani inde oppugnabant. Itaque intra paucos dies recepta urbs per deditionem Ætolis traditur, præda ex pacto 4 Romanis cessit. Literæ Lævino redditæ, consulem eum absentem declaratum, et successorem venire P. Sulpicium. Ceterum, diuturno ibi morbo

2 Pro Leucata in quibusdam Editt. Leucate. Sed tam Leucates quam Leucata appellari solet hoc promontorium; vide quæ in hanc rem disputat Drakenb. infra ad XLIV. 1. § 4.' Doering.-3 Rupert. conj. in Phocide, ut XXXII. 18. vel a Locride.-4' Ex pacto, nam conscriptis conditionibus, ut supr. c. 24. Noster refert, additum fuit: alia omnis præda populi Romani esset.' Inepte igitur in quibusdam librr. vett. ex Naupacto, pro ex pacto, legitur.' Doering.—

NOTE

sinum Thermaicum; apud quem dicitur Alexandro Magno pontificis Hebræi species in somnis oblata invitantis ad bellum in Persas. Recte igitur ex manuscriptis correxit Gronov. cum in editis esset, ultra Clinen est progressus.

n Leucata] Leucates sive Leucas promontorium est Acarnaniæ, seu potius prominens insula, alio nomine Neritus olim dicta, hodie Græcis Leucada. Exiguo freto a continenti dirimitur insula, quod quinquaginta non amplius passns alicubi patet ; nec nísi monoxylis ob vada navigari potest. Leucadia urbs freto imminebat, qua angustissimum est: unde arx, cui a Santa Maura nomen, prædonum Turcarum celebre receptaculum, tri.

bus passuum millibus distat, Sponio teste.

• Anticyra est in Locride] Quam noster Locris (Ozolis) assignat Anticyram, geographi Phocidi tribuunt. Est enim decimo a Delphis milliari, haud procul Helicone, ad oram sinus Corinthiaci, qui nunc Golse de Lepante nostris. Sunt qui Anticyrrham dixere, quasi Cyrrhæ, sive Cirrhæ oppositam, ubi Delphorum navale, a qua sinus ipse Cyrrhæi quoque nomen habuit. Pinetus Anticyram hanc putat hodie appellari Suola. Nardo est Aspropiti. Fuit alia quoque Anticyra ad sinum Etæum sive Maliacum in finibus Locrorum Epicnemi diorum, in qua elleborus nascebatur curandæ amentiæ.

« IndietroContinua »