Immagini della pagina
PDF
ePub

ΤΟ

X

imo argumento est, me neminem, qui navatam operam rei publicæ nostræ velit, aversatum esse. Et ante quam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis, nunc ad colloquium eundo, tentavi pacem; et, postquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis laboribus, tandem vi atque armis Syracusas cepi. Quæ captis acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses victosque justius," quam apud victoris populi senatum, quererentur. Ego, Patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, nunquam spoliis earum urbem Romam exornarem. Quæ autem singulis victor aut ademi, aut dedi, cum belli jure, tum ex cujusque merito, satis scio me fecisse. Ea vos rata habeatis, Patres conscripti, næ magis rei publicæ interest, quam mea. Mea quippe fides exsoluta est: ad rem publicam pertinet, ne acta mea rescindendo alios in posterum segniores duces faciatis. Et quoniam coram et Siculorum et mea verba audistis, Patres conscripti, simul templo excedemus, ut, me absente, liberius consuli senatus possit.' Ita dimissis Siculis, et ipse in Capitolium ad delectum discessit.

12 y

32. Consul alter de postulatis Siculorum ad Patres retulit. Ibi cum diu de 13 sententiis certatum esset, et magna

* Probe scio, cognitum habeo.

tantam rem crederem.-10 'Rectius Gron. vellet.' Doering.-11' Victos se vel sese quidam Mss. victos secum conj. Gron. victos simpl. dedit Doer. ex Colbert. 2.' Rupert.—12 In quibusdam Edd. nec ne. exulat 7ò nec in plurimis Mss.

13 J. F. Gron. præpositionem de invitis Mss. expungendam censet. Sed non video cur non recte quoque dici possit certare de sententiis, h. e. quod at

NOTE

Apud Hannibalem et Carthaginienses victosque justius] In plurimis codicibus scriptum est victos se justius. Malim quod Colb. alter habet, apud Carthaginienses victos, justius, quam apud victoris populi senatum ; erat enim quod quererentur Syracusani se male defensos a Carthaginiensibus qui se vinci passi essent. Eleganter Gro

nov. scribendum putat victos secum, quod et mihi haud dubie placeret, si vetus aliquis codex astipularetur.

y Rata habeatis.... næ [necne] Testatur Jac. Gronov. a Put. aliisque optimis libris abesse particulam nec. Unde colligit legendum næ: ut sit, næ magis reip. interest, ut ea vos rata habeatis.

pars senatus, principe ejus sententiæ T. Manlio Torquato, 'cum tyrannis bellum gerendum fuisse,' censerent, 'hostibus et Syracusanorum et populi Romani; et urbem recipi, non capi; et receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam miseranda servitute bello affligi. Inter tyrannorum et ducis Romani certamina præmium victoris in medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam periisse, horreum atque ærarium quondam populi Romani, cujus munificentia ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello, adjuta ornataque res publica esset. Si ab Inferis existat 14 rex Hiero, fidissimus imperii Romani cultor, quo ore aut Syracusas, aut Romam ei ostendi posse? cum, ubi şemirutam ac spoliatam patriam respexisset, ingrediens Romam, in vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriæ suæ visurus sit?' Hæc taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt Patres causa Marcelli: 'Quæ is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse. In reliquum curæ senatui fore rem Syracusanam, mandaturosque consuli Lævino, quod ' sine jactura rei publicæ fieri posset, fortunis ejus civitatis consuleret.' Missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret in curiam, et introductis Siculis, senatus consultum recitatum est: legatique, benigne appellati ac dimissi, ad genua se Marcelli consulis projecerunt, obsecrantes, ut, quæ deplorandæ ac levandæ calamitatis causa dixissent, veniam eis daret, et 16 in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.' Post hæc consul clementer appellatos dimisit.

a

[ocr errors]
[ocr errors]

h

Cum eos benigne compellasset, suaque ipsis officia promisisset.

tinet ad sententias.' Doering.—14 Al. si ab inferiis existat : et mox Put. imperio Romano.-15 Quoad Edd. ante Gron. qui docet quod sæpe pro quoad dici.-16 In Edd. ante Gron. Tò et omissum est. Mox vet. lib. apud Sigon. reciperet.

NOTE

extant.

2 Quod sine jactura] Vulgatior lec- at; ' aliæque similes loquendi formæ tio, quoad sine jactura: idem sensus; sed illa phrasis elegantior: nam et apud Cicer. 'quod tuo commodo fiDelph. et Var. Clas.

a In fidem clientelamque] Hoc in more positum, ut victæ urbes victoLivius. 7 G

b

33. Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior, causa durior erat. Neque enim meritas pœnas negare poterant, nec tyranni erant, in quos culpam conferrent: sed satis pensum pœnarum, tot veneno absumtis, tot securi percussis senatoribus, credebant. 'Paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia, ut quicquam de se gravius consulerent,* impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos, affinitatibus plerosque et propinquis jam cognationibus ex connubio vetusto junctos.'18 Summotis deinde e templo, paulisper dubitatum, an arcessendus a Capua Q. Fulvius esset, (mortuus enim post captam Claudius consul 19e erat,) ut

d

c

* Campanorum oratio magis miseranda erat quam Syracusanorum, quia illi pejus habiti a Fulvio; sed eorum causa minus favorabilis quod aperte rebellassent. k Ut voluntaria morte a se pœnas expeterent.

17 Put. et Reg. superior esse, unde J. F. Gron. conj. super iis esse. Voss. superiore, esse.—18 Quidam codd. jam jam. Conj. Jac. Gron._propinquis jam etiam cognationibus.-19 Sigon. conj. pro consule, probante J. F. Gron.

NOTE

res suos, eorumque familias sibi patronos asciscerent. Syracusani Marcellea festum in gratiam Marcelli instituerunt, aliosque in suis stirpi honores decreverunt, de quibus Plut. b Nec tyranni erant] Nulli fuerant Capuæ tyranni, sed omnia publico consilio adversus Romanos a Campanis gesta.

c Cives Romanos] Campani quippe saltem aliqua ex parte civitate donati fuerant: unde cives Romanos' accipiendum est per appositionem, ut intelligatur paucos nobilium Campanorum, qui cives Romani sint, et affinitate conjuncti cum Patriciis Romanis, puta cum Fabiis, Claudiis, ut paulo post Atilius notat. d Propinquis jam cognationibus ex connubio vetusto junctos] Cum in Put. aliisque habeatur, propinquis jam jam cognat. censet Jac. Gronov. veram

scripturam esse propinquis jam etiam cognationibus. Sed erit forte qui dubitet quomodo ex vetusto connubio propinquæ cognationes? Et sane si connubium pro conjugio sumas, ex vetustis inter Romanos et Campanos nuptiis non nisi longinquæ cognationes essent. Verum connubium hic proprie accipiendum pro jure legitimi matrimonii, quod jam olim Campanis datum.

e Claudius consul] Melius, vel Claudius, sine addito, ut in quibusdam libris; vel Claudius proconsule. Capta enim fuit Capua non a Fulvio et Claudio, adhuc consulibus, sed cum jam consulatu excessissent, et proconsulari imperio urbem eam obside

rent.

Ita quoque paulo post accipiendum тd consulibus, pro his ipsis qui consules anno priore fuerant.

coram imperatore, qui res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum fuerat, disceptaretur: dein, cum M. Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos ejus,20 ac Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui omnibus gerendis rebus affuerant,' in senatu viderent, nec Fulvium avocari a Capua, nec differri Campanos vellent; interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cujus, ex iis, qui ad Capuam fuerant, maxima auctoritas erat, 'In consilio,' inquit, 'arbitror me fuisse consulibus, Capua capta, cum quæreretur, ecquis Campanorum de re publica nostra bene meritus esset: duas mulieres compertum est, Vestiam Oppiam Atellanam Capuæ habitantem et Fauculam Cluviam, quæ quondam quæstum corpore fecisset; illam quotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Romani; hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditas

se.

Ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum, quem Carthaginiensium, fuisse; securique percussos a Q. Fulvio esse3 magis, quorum dignitas inter alios, quam quorum culpa eminebat. Per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, injussu populi non video posse. Idque et apud majores nostros in Satricanis factum est, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, sciretque plebs,4% uti senatui de Satricanis sententiæ dicendæ jus esset.. Itaque censeo, cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve

20' M. Atilium et C. Fulvium fratrem Q. Fulvii Flacci, legatos ejus, Q. Fulvii. Quidam Mss. ignorant ejus et fratris habent; unde Gron. emend. M. Atilium, C. Fulvium fratris Flacci legatos, ut rò fratris respiciat solum Fulvium, quasi dictum esset hunc fratris Flacci. In plerisque Mss. fratres Flacci, non improb. Crev. qui nihil vetare putabat, M. Atilium fratrem esse Flacci, etsi diverso nomine sit, sive ex eadem tantum matre ortus, sive per adoptionem in Atiliorum gentem ascitus fuerit. Mox Tò item forte delendum, et ex ultima syll. vocis præc. ortum.' Rupert.-1 Vet. lib. apud Sigon. interfuerat.2 Post capta maximam distinct. ponere malebat Duk. Idem quærit: cur arbitrari se dicit, quod haud dubie pro certo sciebat? Forte leg. recordor me affuisse c.' Rupert.-3 Al. percussos fuisse; et mox Sutrianis.-4 J. F. Gron.

NOTE

& Sciretque plebs] Pro, scisceretque

f Injussu populi] Nam de capite civis Romani, nonnisi populi cognitio plebs. erat ex lege Valeria.

rogationem ferant ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis jus fiat.' L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in hæc verba rogavit: 'Omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium ditionemque populi Romani Fulvio proconsuli, quæque una secum dediderunt, agrum urbemque, divina humanaque utensiliaque, sive quid aliud dediderunt; de iis rebus quid fieri velitis, vos rogo, Quirites.' Plebes sic jussit: Quod senatus juratus, maxima pars,* censeat, qui assident, ́1 id volumus jubemusque.'

[ocr errors]
[ocr errors]

conj. scisceretque. Sciretque plebs antique pro scisceretque.' Doering.-5 Proconsule Gron. Crev. Doujat.-6 Assidetis edidere Sigon. Gron. Drak. sed parum apte; et in omnibus fere Mss. primisque Edd. extat assidens: unde assident reposui. Ipsum assidens recte et antique dictum esse pro maxima pars ex eo, qui assidens est, h. e. assidet; Doer. qui conf. ad Catull. LXIII. 57. LXIV. 308. Sed ita potius leg. maxima pars eorum, qui assidentes sc. sunt. assederint vel assidebunt conj. Gron. qui bene monet, verba maxima pars qui a. per epexegesin adjecta esse T senatus, ut ostenderetur, non intelligi omnes et singulos, neque certum requiri numerum.' Rupert. Vide Not. Var.

NOTÆ

Campani, Atellani, Calatini, Sabatini] De Capua, Atella, Calatia, unde his populis nomen, actum antea. Sabatinos a Sabato fl. Hirpinorum dictos puto, qui per Beneventum cum amne Calore in Vulturnum defluit. Oppidum ejus nominis nullum hoc tractu invenio. Neque huc pertinet Sabata Etruriæ; neque Vada Sabatia Liguriæ, de quibus alias.

i Quod senatus juratus] De gravioribus rebus senatus juratus decernebat. Sic lib. xxx. 'Patres igitur jurati (ita convenerat) censuerunt,' &c. Et lib. XLII. ut 'juratus senatus decerneret,' &c.

Maxima pars] Appositio est, ut lib. I. 'aversos boves, eximium quemque.' Significatur non omnium et singulorum senatorum requiri suffragia, sed majoris eorum partis. Alioqui legendum esset, senatus jurati maxima pars.

est. Difficilis visus Lipsio locus: tolerari posse ut Gronov. sic et mihi videtur Sigonianum illud, qui assidetis: ita scilicet ut referatur ad senatores, qui Attilio tribuno plebem roganti aderant; et mox Campanorum causam disceptaturi videbantur. In libris plerisque legitur qui adsidens. An senatus, qui adsidens, pro senatoribus qui præsentes adessent, cum ea de re ageretur? Facilius explicari res posset, si in libris scriptis occurreret quod suggerit idem Gronov. qui adsederint, vel adsidebunt, aut certe qui adsidebitis. Ut scilicet sufficere plebi videatur ad eam rem decernendam, si senatorum, qui ad rem illam consultandam jurati assederint, maxima pars aliquid de ea decernat; etiam si non totus senatus, ac ne major quidem pars totius ordinis, aut etiam certus numerus senatorum adsit consultationi: sæpe enim definie

1 Qui assident [assidetis] A Sigonio batur numerus senatorum, quem ad

« IndietroContinua »