Immagini della pagina
PDF
ePub

ginienses Romanique pariter variis casibus immixtis 2 magis in ancipiti spe ac metu fuerint. Nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversæ res, hinc prosperæ in Sicilia, luctum et lætitiam miscuerant: et in Italia, cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum præsidio retenta præter spem gaudio fuit: et terrorem subitum pavoremque urbis Romæ obsesse et oppugnatæ Capua post dies paucos capta in lætitiam vertit. Transmarinæ quoque res' quadam vice pensatæ. Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus; Ætoli novi asciti socii Attalusque Asiæ rex, jam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis. Carthaginienses quoque Capuam amissam et Tarentum captum æquabant; et, ut ad mœnia urbis Romanæ nullo prohibente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat irriti incepti, pudebatque adeo se spretos, ut, sedentibus ipsis ad Romana moenia, alia porta exercitus Romanus in Hispaniam duceretur. Ipsæ quoque Hispaniæ, quo propius spem venerant, tantis duobus ducibus exercitibusque cæsis, debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse; eo plus, ab L. Marcio tumultuario duce ad vanum et irritum victoriam redactam esse, indignationis præbebat. Ita æquante fortuna, suspensa omnia utrimque erant, integra spe, integro metu, velut illo tempore primum bellum inciperent.

C

Res Macedoniæ et Græciæ.

• Quanto majorem spem conceperant Carthaginienses fore ut post cæsos Scipiones, eorumque exercitus, bellum in Hispania, pulsis inde Romanis, confectum esset: tanto majorem indignationis causam præbebant Hispaniæ servatæ ac retentæ a Romanis duce L. Marcio, &c.

1 Tò magis delendum censet J. F. Gron. quod etiam Doering.-2 Immixti dat Kreyssig.-3 Præbebat Edd. ante Drak. qui edidit ex quibusdam Mss. præbebant: mox Ista aut æquata conj. Rupert. vel æquante passive dictum putat.

NOTE

detur hoc magis, utpote mox aptiore loco usurpatum : quod vidisse Gronovium testatur filius.

b Imperium orientis] Intelligit Asiam, tum minorem, tum præsertim

majorem.

c Alia porta exercitus Rom. &c.] Vid. lib. xxvI. cap. 11.

d Ab L. Marcio] Supra lib. XXV. cap. 27.

38. Hannibalem ante omnia angebat, quod Capua, pertinacius oppugnata ab Romanis, quam defensa ab se, multorum Italiæ populorum animos averterat: quos neque omnes tenere præsidiis, nisi vellet in multas parvasque partes carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat; nec, deductis præsidiis, spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem." Præceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda, quæ tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit. Id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu fuit. Neque enim indigna patientium modo abalienabantur animi, sed ceterorum etiam. Quippe ad plures exemplum, quam calamitas, pertinebat. Nec consul Romanus tentandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset, deerat. Salapiæ principes erant Dasius et Blattius: 4e Dasius Hannibali amicus; Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat, et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello; sed sine adjutore Dasio res transigi non poterat. Multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii potioris, quam spe effectus, Dasium appellabat. At ille, cum ab re aversus, tum æmulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. Arcessito utroque, Hannibal cum pro tribunali quædam ageret, mox de Blattio cogniturus, starentque summoto populo accusator et reus: Blattius de proditione Dasium appellabat. Enimvero,' ille, velut in manifesta re, exclamat, ' sub oculis Hannibalis secum de proditione agi.' Hannibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, mi

* Copias dividere.

[ocr errors]

"Fidem sociorum sinere, aut liberam manere, ut unde melioris conditionis spes ostenderetur, eo se verteret; aut trepidam metu imminentis ab hostibus periculi. * Et alienus ab eo consilio, et infensus Blasio æmulo potentiæ in civitate, &c. y Solicitabat Dasium ad prodendum Romanis oppidum.

4 Blattius Ms. Flor. et Put. In aliis libris Blatius, (ut ap. Appian.) Blactius, Blasius: apud Valer. Blasius et Blassius. Cf. Gron. Obss. iv. 11.

NOTE

• Blattius [Blasius] In scriptis Blattius vocatur : et Appiano Bλários.

h

g

nus similis veri visa est. Æmulationem profect oatque odium esse; et id crimen afferri, quod, quia testem habere non posset, liberius fingenti sit.'s Ita inde dimissi sunt. Nec Blattius ante abstitit tamen tam audaci incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis patriæque salutaris esset, pervicit, ut præsidium Punicum (quingenti autem Numidæ erant) Salapiaque traderetur Marcello. Nec sine cæde multa tradi potuit. Longe fortissimi equitum toto Punico exercitu erant. Itaque, quanquam improvisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen, armis inter tumultum captis, et eruptionem tentaverunt, et, cum evadere nequirent, pugnantes ad ultimum occubuerunt: nec plus quinquaginta ex his in potestatem hostium vivi venerunt. Plusque aliquanto damni hæc ala equitum amissa Hannibali, quam Salapia, fuit: nec deinde unquam Poenus (quo longe plurimum valuerat) equitatu superior fuit.

39. Per idem tempus, cum in arce Tarentina vix inopia

z Majori detrimento fuit Hannibali horum equitum, quam Salapiæ urbis amissio.

p. 166.' Rupert. Blasius Gron. Doujat. Crev.-5 ‹ Liberius fingenti sit. Ita egregie hunc locum ex ineptis et corruptis lectionibus, quas conspicere licet apud Drakenborchium, refinxit J. Fr. Gronovius.' Doering. Vid. Not. Var. Paulo ante potuisset Gron. Douj. Crev--6 Al. Nec Blasius ante abstitit tam audaci incepto. Put. abstitit tament audaci.—7 Olim hi autem Numidæ erant.

NOTE

↑ Liberius fingenti sit] Vulgo liberius fingeretur. In Mss. quibusdam est liberius fingenti. In aliis fingentis ita. In Put. fingentis itia: unde acute Gron. reponit liberius fingenti sit. Adducitque eandem loquendi formam ex ipso auctore lib. xxx. Colloquium Hannibalis in secreto habitum, ac liberum fingenti, qua velit flecti.' Sensus hujus loci hic est, Hannibalem judicasse Dasium ex simultate eam accusationem in Blasium attulisse, quæ libere fingi posset, seu quæ liberum ei præberet fingendi campum, cum res testibus careret.

8 Quingenti autem Numidæ erant] Desideratur numerus in plerisque scriptis: sed supplendus ex Valerio Max. lib. I. cap. 8. hoc ipsum Blasii factum post Livium narrante. Inde, atque ex more Livii numerum in his rebus adjicere soliti, Sigonio visum, pronomen Hi, quod editi habent, mutare in notam numeralem D. seu 1ɔ. quam lectionem ex Palatinorum uno confirmat Gron. ubi scriptum, id autem Numidæ erant.

h Fortissimi equitum] Illi scilicet quingenti Numidæ, qui Salapiæ in præsidio.

k

tolerabilis esset, spem omnem præsidium, quod ibi erat, Romanum præfectusque præsidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant. Qui ut tuto præterveherentur oram Italiæ, classis viginti ferme navium Rhegii stabat. Præerat classi commeatibusque D. Quintius, obscuro genere ortus, ceterum multis fortibus factis gloria militari illustris. Primo quinque naves, quarum maximæ duæ triremes a Marcello ei traditæ erant, habuit: postea rem impigre sæpe gerenti tres additæ quinqueremes: postremo ipse, a sociis Rheginisque et a Velia et a Pæsto debitas ex fœdere exigendo, classem viginti navium,' sicut ante dictum est, effecit. Huic ab Rhegio profectæ classi Democrates cum pari classe navium Tarentinarum numero, quindecim millia ferme ab urbe, ad Sacriportumm obvius fuit. Velis tum forte, improvidus futuri certaminis, Romanus veniebat. Sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio naves, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classem habebat: et tum forte sub idem fere tempus et venti vis omnis cecidit, et hostes in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque remigem ac militem ad imminens certamen satis9 temporis esset." Raro alias tantis

8 Al. omittunt præpositionem ante Pasto, et præterea scribunt Pesto. Mox Voss. Gallic. et Pall. omnes triginta navium.-9 Vix ante satis in qui

NOTE

i Rhegii stabat] De hoc Rhegio Brutiorum, deque Pæsto Lucanorum, dictum alibi.

* A Velia] Velia, quæ et Helia, Lucaniæ maritimum oppidum inter Pæstum et Buxentum fuit: hod. Castell' à mare della Brucca.

1 Classem viginti navium] Imo triginta, si manuscriptis fides. Quam classem effecerat hic Quintius additis, ad octo naves sibi a Marcello traditas, aliis octodecim, quas a vicinis eo tractu sociis Romanorum exegerat, qui ad certumna vigiorum numerum

Romanis suppeditandum tenebantur ex fœdere cum ipsis inito.

m Ad Sacriportum] Ejus quidem nominis locus in Latio apud Præneste memoratur Appiano, ubi oppressus est Marius. Sed hic maritimus fuit locus, et vere portus, haud procul Metaponto et Bradani ostio, in Tarentinorum et Lucaniæ confinio, uti ex Livii narratione colligitur, qui xv. millibus ab urbe ponit, nempe a Ta

rento.

n Ut... satis temporis esset] Gall. En sorte qu'il y eût justement assez de

animis justæ concurrerunt classes: quippe cum in majoris discrimen rei, quam ipsæ erant, pugnarent; Tarentini, ut, recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope annum, arcem etiam liberarent; spe commeatus quoque hostibus, si navali prælio possessionem maris ademissent, interclusuros: +P Romani, ut, retenta possessione arcis, ostenderent, non vi aut virtute, sed proditione ac furto, Tarentum amissum. Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent, neque retro navem inhiberent, nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat, ferrea injecta manu; ita conserebant 10 ex propinquo pugnam, ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope

a Quod certarent de servanda vel capienda arce Tarentina, quæ res majoris erat momenti, quam ipsæ classes.

Injecto harpagone in hostilem navem, quam quisque assequi atque apprehendere potuerat, non sinebant hostes ah se distrahi atque avelli.

busdam libris exhibetur.-+Spe commeatus quoque ... interclusuros, h. e. spe quoque concepta, (sperantes simul,) se commeatus interclusuros esse hostibus. Itaque non opus est, ut nostra lectio cum Crevierio et aliis mutetur in spem commeatus (in casu secundo) quoque interclusuri. Tentata scilicet est hæc correctio ab iis, qui usum ablativi spe non caperent. Spe quoque dictum est pro, cum spes quoque esset.' Doering. Vulg, non respuit Rupert. Doujat. dat

NOTE

temps, &c. Sigon. ex vet. lib. addita voce, scribi vult, vix satis temporis esset, quam usitatiorem loquendi formam nemo negaverit.

• Post centesimum prope annum] Si numeres a consulatu C. Fabricii secundo, et Q. Æmilii etiam secundo, id est, an. urbis 475. quo de Lucanis, Brutiis, Tarentinis Fabricius triumphavit, fient anni 68. Si cum Sigonio a L. Papirii Cursoris, et Sp. Carvilii secundo consulatu, quo arx et urbs Tarentina in Romanorum venit potestatem, anno urbis 481. existent anni duntaxat 62.

[ocr errors]

P Spe commeatus quoque interclusuros [interclusuri] Plana satis hujus loci sententia, acriter pugnasse Tarentinos, animo non commeatum modo, sed spem ipsam commeatus interclu

dendi hostibus, si eis possessionem maris ademissent navali prælio victis. Quoniam tamen Put. aliique scripti habent interclusuros, legit Gronov. spe non spem, ut sensus sit, eosdem Tarentinos ad pugnam animatos spe concepta fore ut si victores extitissent, Romanorum commeatus intercluderent. Verum præstat meo judicio prior sententia.

¶ Neque retro navem inhiberent] Hic fere mos navalium præliorum fuit, ut post primum concursum naves invicem recederent, iterum impetu majori reversuræ. Inhibendi autem verbo uti Livium, pro eo quod est agere, atque impellere, jam antea est annotatum. Erit ergo neque retro inhiberent, idem quod non retro agerent.

« IndietroContinua »