Immagini della pagina
PDF
ePub

metu inde fugati abfuerint, non esse: omnes in urbes, in agros suos reductos, arare, serere: desertam recoli tandem terram, frugiferam ipsis cultoribus, populoque Romano pace ac bello fidissimum 18 annonæ subsidium.' Exin Mutine, et si quorum aliorum merita erga populum Romanum erant, in senatum introductis, honores omnibus, ad exsolvendam fidem a consule," habiti. Mutines etiam civis Romanus factus, rogatione ab tribuno plebis, ex auctoritate Patrum, ad plebem lata. Dum hæc Romæ geruntur, M. Valerius Messalla quinquaginta navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, improviso in agrum Uticensem exscensionem fecit; 20 eumque late depopulatus, multis mortalibus cum alia omnis generis præda captis,' ad naves rediit, atque in Siciliam transmisit; tertiodecimo die, quam profectus inde erat, Lilybæum revectus. Ex captivis, quæstione habita, hæc comperta, consulique Lævino omnia ordine perscripta, ut sciret, quo in statures Africæ essent: Quinque millia Numidarum cum Masinissa, Galæ filio, acerrimo juvene, Carthagine esse; et alios per totam Africam milites mercede conduci, qui in Hispaniam ad Hasdrubalem trajicerentur, ut is, quam maximo exercitu primo quoque tempore in Italiam transgressus, jungeret se Hannibali. In eo positam victoriam credere Carthaginienses. Classem præterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se credere brevi trajecturam.' Hæc recitata a consule ita movere senatum, ut non expectanda comitia consuli3 censerent, sed dictatorem comitiorum habendorum causa dici, et extemplo in provinciam redeundum. Illa disceptatio tenebat, quod consul • Quo data ipsis a consule fide liberaretur.

18 Al. fidelissimum.-19 Fidem consulis pro a consule in Edd. quibusdam.— 20 Olim legebatur in agro Uticensi excursionem fecit.-1 Post captis tres Mss. addunt multis occisis.-2 Olim ut sciret quo ordine vel in quo statu.-3 Male

NOTÆ

P Masinissa] Qui post patrem Numidarum Massylorum seu orientali

um rex fuit.

a Redeundum] Consuli Lævino.

in Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi præesset, dictatorem dicturum esse aiebat: Patres extra Romanum agrum (eum autem in Italia + terminari)' negabant dictatorem dici posse. M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita decrevit senatus, ' Ut consul prius, quam ab Urbe discederet, populum rogaret, quem dictatorem dici placeret; eumque, quem populus jussisset, diceret dictatorem. Si consul noluisset, prætor 5 populum rogaret si ne is quidem vellet, tum tribuni ad plebem ferrent.' Cum consul se populum rogaturum negasset, quod suæ potestatis esset, prætoremque vetuisset rogare; tribuni plebis rogarunt, plebesque scivit, ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat, dictator diceretur. Sed, quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte in Siciliam abiit; destitutique Patres literas ad M. Claudium 6" mittendas censuerunt, ut desertæ ab collega rei publicæ subveniret, diceretque, quem populus jussisset, dictatorem. Ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem plebiscito et ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus, pontifex maximus, magister equitum dictus.

u

6. Dictator postquam Romam venit, Cn. Sempronium Blæsum legatum, quem ad Capuam habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit, in locum C. Calpurnii præ

pro consuli in Edd. quibusdam consulis legitur.' Doering.-4 Præpositio in, quæ in plurimis Edd. ante Italia exhibetur, recte deleta est a Crevierio. Idem.-5 Edd. ante Drak. adjiciunt vocem urbanus.—6 Olim literas ad Marcellum.-7 Quem populus jussisset dictatorem diceret. Gallicani: quem populus vidisset, diceret dictatorem.' J. F. Gronov.

NOTE

Eum autem in Italia terminari] Reg. absque præpositione in: et intellige terminari Italiæ continente. Ceterum Sicilia inter Italiæ insulas semper habita.

• Prætor [urbanus] Tò urbanus rei clarius explicandæ causa additum glossema videri potest. Abest certe ab Reg. aliisque scriptis.

1 Quod suæ potestatis esset] Revera summi ad hæc tempora magistratus dictatorem dixerant arbitrio quisque suo: Senatus quidem creari dictatorem a consule jubebat, cum opus videbatur; sed quem vellet dictatorem consul dicebat.

" Literas ad M. Claudium] Marcellum nempe consulem.

toris; quem, ut Capuæ exercituique suo præesset, literis excivit. Ipse comitia, in quem diem primum potuit, edixit; quæ, certamine inter tribunos dictatoremque injecto, perfici non potuerunt.8 Galeria juniorum,* quæ sorte prærogativa erat, Q. Fulvium et Q. Fabium consules dixerat, eodemque jure vocatæ inclinassent, 10 ni tribuni plebis C. et L. Arennii se interposuissent," qui, neque magistratum continuari satis civile esse,' aiebant,bet multo fœdioris exempli, eum ipsum creari, qui comitia haberet. Itaque, si suum nomen dictator acciperet, se comitiis intercessuros: si aliorum, præterquam ipsius, ratio habe

8 Pro potuerunt al. Edd. vel poterant vel potuerant.-9 Vet. lib. ap. Si. gon, quæ forte.-10 Olim legebatur eodemque jure vocatæ reliquæ inclinassent, pro quo legendum mouet Tan. Faber eodemque ceteræ vocatæ inclinassent.—

NOTE

▪ Galeria juniorum] Tribus et centuriæ nomen est, quæ tunc sorte ducta ut ante alias suffragia ferret. Vide supra ' Veturia juniorum' lib. xxvi. cap. 22.

[ocr errors]

▾ Eodemque jure vocatæ inclinassent] Quidam scriptum habent jure vocatæ reliquæ: sed illud reliquæ nec in scriptis, nec in bonis editionibus occurrit: et frustra est Tan. Faber, qui ceteræ vocata necessario legendum putat. Omnes enim tribus et centuriæ in prærogativas et jure vocatas dividebantur, nec hæ sub illis comprehensæ. Prærogativæ ' dicebantur quæ (prout sors tulerat) primo loco rogabantur, quos consules ant prætores, &c. fieri vellent: 'jure vocatæ,' aliæ quæ suo quæque ordine ad suffragia postea vocabantur. Non itaque debuit pro solenni voce jure subjici vox cetera: vere tamen Faber eodemque explicat pereis rò avrò, in idem;' est enim sensus centurias jure vocatas eosdem consules creaturas fuisse, quos prærogativa dixerat. Vide Gro nov. iv. Observ. 1.

C. et L. Arennii se interposuissent] In Reg. et Colb. Ariani vocantur, quæ vulgaris lectio. Vide tamen Gron. ibid.

a Magistratum continuari] Ageba. tur nunc de consulatu in annum sequentem dando: at Q. Fulvius proconsul tantum anno priori fuerat, et nunc dictator, non consul. Verum dic. tatura summus erat magistratus, etiam supra consulatum: et magistratus nomine intelligitur, non idem magistratus, sed quivis qui par vel fere par sit. Magistratum itaque continuari hoc loco est, ex dictatore aut proconsule fieri consulem.

Satis civile esse, aiebant] Dicebant non convenire modestiæ boni civis, nihil supra reliquos sibi arrogantis.

© Suum nomen dictator acciperet] Hoc est, si dictator seipsum reciperet in candidatorum numerum, ut creari consul posset. Qui enim comitia magistratuum habebat, ambientium nomina populo proponebat, extra quos nominari permittebat neminem.

[ocr errors]

retur, comitiis se moram non facere.' Dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebiscito, exemplis tutabatur. Namque, Cn. Servilio consule, cum C. Flaminius alter consul ad Trasimenum cecidisset, ex auctoritate Patrum ad plebem latum, plebemque scivisse, ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis, qui consules fuissent, quos et quoties vellet, reficiendi consules populo jus esset: exemplumque eam in rem se habere "3 vetus L. Postumii Megelli, qui interrex iis comitiis, quæ ipse habuisset, consul cum C. Junio Bubulco creatus esset; recens Q. Fabii, qui sibi continuari consulatum, nisi id bono publico fieret, profecto nunquam sivisset.'14 His orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter dictatorem ac tribunos convenit, ut eo, quod censuisset senatus, staretur. Patribus id tempus rei publicæ visum est, ut per veteres et expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur. Itaque moram fieri comitiis non placere. Concedentibus tribunis, comitia habita. Declarati consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fulvius Flaccus quartum. Prætores inde creati, L. Veturius Philo, T. Quintius Crispinus, C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius. Magistratibus in annum creatis, Q. Fulvius dictatura se abdicavit. Extremo æstatis hujus classis Punica navium quadraginta, cum præfecto Hamilcare in Sardiniam trajecta, Olbiensem primo, dein, postquam ibi P. Manlius Vulso prætor cum exercitu apparuit, circumacta inde ad alterum insulæ latus, Caralitanum agrum vastavit, et cum præda omnis generis in Africam rediit. Sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique. C. Servilius Pontifex factus in locum

11 Vossianus, nisi tr. pl. et L. Arriani interposuissent.—12 Al. cum Flaminius. -13 Vett. Edd. exemplaque ea in re se habere.-14 Libb. vett. variant; alii,

NOTE

L. Postumii Megelli] A. U. C. 462.

e Olbiensem primo] Olbia Sardiniæ oppidum fuit, cujus adhuc extant ru

dera in latere insulæ orientali, et in septemtrionali regione, cui a promontorio Lugudori nomen. Juxta oppi. dum cui nomen vulgo a S. Lucia.

17

T. Otacilii Crassi. Ti. Sempronius Ti. F. Longus augur factus in locum T. Otacilii Crassi.16 Decemvir item sacris faciundis in locum Ti. Sempronii C. F. Longi Ti. Sempronius Ti. F. Longus suffectus. M. Marcius rex sacrorum mortuus est, et M. Æmilius Papus 7 maximus curio. Neque in eorum locum sacerdotes eo anno suffecti. Et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius nec consul, nec prætor ante fuerat, quam censor est factus. Ex ædilitate gradum ad censuram fecit. Sed hi censores neque senatum legerunt, nec quicquam publicæ rei egerunt: mors diremit L. Veturii. Inde et Licinius censura se abdicavit. Ediles curules L. Veturius et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt. Ediles plebis Q. Catius et L. Porcius Licinus 18 ex mulctatitio

sisset, alii scivisset, alii scisset.-15 Al. prætores creati.—16 'Si verba, Ti. Sempronius Ti. F. Long. aug. fact. in loc. T. Otacil. Crassi ex cod. Reg. Put. Petaviano b. 1. in recentioribus Editt. inserta, vere profecta sunt a Livio, duo sacerdotia habuisse T. Otacilium Crassum, pontificatum et auguratum, et pariter Tib. Sempr. Tib. F. Longum duo sacerdotia, anguratum nempe et decemviratum accepisse, cum Gronovio statuendum est. De more certe, quo unus pluribus simul sacerdotiis functus sit, satis constat, vid. Gronov. ad b. 1. et quos laudat.' Duker. Sed cum Noster infra XLI. 21. ubi de morte Ti. Sempronii Ti. F. Longi agit, de ejus auguratu sileat, pro panno adsnto hæc verba habet Drakenborchius.' Doering. Vid. Not. Var.-17 Al. Pappus. -18 Al. Licinius.

NOTE

f Ti. Sempronius Ti. F. Longus augur factus in locum T. Otacilii Crassi] Hæc inserta sunt hoc loco in Reg. Put. Petaviano: in vulgatis desunt, offen. sis, ut puto, exscriptoribus repetitione illorum verborum, factus in locum T. Otacilii Crassi. Est tamen verisimile T. Otacilium duo sacerdotia gessisse, pontificatum et auguratum, et prius C. Servilio delatum, posterius Ti. Sempronio, cui præterea datus est decemviratus vacans morte alterins Ti. Sempronii, qui ejus pater aut certe gentilis. Simile quid invenies lib. XXIX. cap. ult. in locum nempe M. Pompeii Mathonis auguris

ac decemviri, decemvirum quidem creatum M. Aurelium Cottam, augu. rem vero Ti. Sempronium Gracchum. Vide et lib. xxx. cap. 26. Perspicnns magis noster hic locus fuisset, si dixisset Auctor, in locum ejusdem T. Otacilii.

8 Neque in eorum locum] Quod de Otacilio antea dixerat, eodem quo mortuus est anno neminem ipsi pontificem suffectum, quia sub exitum anni excessisset; idem nunc simili ex causa contigisse credibile est.

h Ex ædilitate gradum ad censuram] Hoc rarum in Romana rep. ubi gradatim deferri soliti honores: sed pon

« IndietroContinua »