Immagini della pagina
PDF
ePub

2

rei, et tempus convenit, miles, nocte per intervalla stationum clam ex urbe emissus, ea, quæ acta erant, quæque ut agerentur, convenerat,' ad consulem refert. Fabius vigilia prima, dato signo iis, qui in arce erant, quique custodiam portus habebant, ipse circuito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit. Canere inde tubæ simul ab arce, simul a portu et ab navibus, quæ ab aperto mari appulsæ erant; clamorque undique cum ingenti tumultu, unde minimum periculi erat, de industria ortus. Consul interim silentio continebat suos. Igitur Democrates, qui præfectus antea classis fuerat, forte illo loco3 præpositus, postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare, ut captæ urbis interdum excitaretur clamor, veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret signaque inferret, præsidium ad arcem, unde maxime terribilis accidebat sonus, traducit. Fabius, cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso (quod, ubi paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla accidebat vox') deductas custodias sensisset; ferri scalas ad eam partem muri, qua Bruttiorum cohortem præsidium agitare proditionis conciliator nuntiaverat,' jubet. Ea primum est captus murus, adjuvantibus recipientibusque Bruttiis, et transcensum in urbem est. Inde et proxima refracta porta, ut frequenti agmine signa inferrentur. Tum, clamore sublato, sub ortum ferme lucis, nullo obvio armato, • Nihil strepitus ea parte excitabatur: vox inde nulla ad se perveniebat.

[ocr errors]

J. F. Gron.-1 'Pro convenerat in quibusdam libr. Mss. et vett. Edd. convenerant.' Doering. convenerant Gron. Crev.-2 Beatus tollit alterum simul. Quasi non hic usus et duplicatio particulæ nostro frequentissima.' J. F. Gron. Pro simul olim substitut. et.-3 Præponi et præesse simpliciter passim pro imperium tenere, dicitur, ut multis exemplis ad h. 1. probavit Drak. Itaque non opus est ut pro illo loco legatur cum Rhenano illi loco.' Doering. -4 Et del. Gron. Donjat.-5 Vet. lib. pronunciaverat.—6 Deinde pro inde et olim. Librarii errore Putean. inde ex proxima.

NOTE

Forte illo loco] Rhen. scribebat illi loco: sed optimi, tum scripti, tum editi habent illo loco: nec tam loco

ipsi, quam iis qui illo loco erant, præpositus intelligi debet Democra

tes.

in forum perveniunt; omnesque undique, qui ad arcem portumque pugnabant, in se converterunt.

8

16. Prælium in aditu fori majore impetu, quam perseverantia, commissum est. Non animo, non armis, non arte belli, non vigore aut viribus corporis, par Romano Tarentinus erat. Igitur, pilis tantum conjectis, prius pæne, quam consererent manus, terga dederunt; dilapsique per nota urbis itinera in suas amicorumque domos. Duo ex ducibus Nico et Democrates fortiter pugnantes cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex prælio avectus esset; vagus paulo post equus errans per urbem cognitus; corpus nusquam inventum est. Creditum vulgo est, in puteum apertum ex equo præcipitasse. Carthalonem autem, præfectum præsidii Punici, cum commemoratione paterni hospitii, positis armis, venientem ad consulem, miles obvius obtruncat. Alii alios passim sine discrimine armatos, inermes, cædunt, Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi interfecti,1° seu per errorem, seu vetere in eos insito odio, seu ad proditionis famam (ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur) extinguendam. Tum ab cæde ad diripiendam urbem discursum. Millia triginta servilium capitum dicuntur capti; argenti vis ingens facti signatique; auri octoginta tria " millia pondo;" signa tabulæque, prope

P Præcipitem equo excidisse, aut se præcipitem dedisse ex equo in apertum pu

teum.

7 Philomenus Gron. Doujat. Crev.-8' Pro vulgata lectione vacuus...erransque, eam, quam nos dedimus, primum optimorum librr. Mss. auctoritate in textum recepit J. Fr. Gronovius, simulque frequentatum Nostro loquendi genus omissa copula idoneis exemplis illustravit.' Doering.-9 'Præcipitasse sc. se; quod fuerunt qui adjicerent; sed sæpius apud Nostrum præcipitare absolute positum est.' Doering.-10 Vet. lib. passim interfecti. Gron. Doujat. multi passim interfecti.-11 Septem Gron. Doujat. Crev. Mox infra, æquarent

NOTE

1 Vetere in eos insito odio] Romanis odio Bruttii erant, ea præsertim de causa, quod primi totius Italiæ ad Hannibalem descivissent. Idcirco devictis Pœnis,Bruttios Romani ignominiæ causa magistratibus in provinDelph, et Var. Clas.

cias euntibus servorum vice ministrare jusserunt: unde lorarii seu lictores, tortoresque Bruttiani dicti, auctore A. Gell. x. 3.

m Auri octoginta [septem] tria millia pondo] Equipollent, nisi errat calLivius. 7 M

ut Syracusarum ornamenta æquaverint. Sed majore animo generis ejus præda abstinuit Fabius, quam Marcellus; qui interroganti scribæ, quid fieri signis vellet,12" (ingentis magnitudinis Dii sunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati) Deos iratos Tarentinis relinqui jussit. Murus inde, qui urbem ab arce dirimebat, dirutus est ac disjectus. Dum hæc Tarenti aguntur, Hannibal iis, qui Cauloniam obsidebant, in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti, dies noctesque cursim agmine acto, cum, festinans ad opem ferendam, captam urbem audisset; ' Et Romani,' inquit, 'suum Hannibalem habent. Eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus.' Ne tamen fugientis modo convertisse agmen videretur, quo constituerat loco,'30 quinque millia ferme ab urbe posuit castra. Ibi paucos moratus dies, Metapontum sese recepit. Inde duos Meta

Edd. antiq. pro æquaverint.—12 Drak. conj. scripsisse Livium interrogante scriba pro interroganti scribæ, et prob. Doering. Cf. Cort. ad Sallust. Jug. LXXXIV. Burmann. ad Ovid. Met. vIII. 752. et plures alios, qui aureæ ætatis scriptores a locutione ‘jubere alicui' alienos plane esse docuerunt.' Doering. 'Præpositio de, quam ante signis exhibent nonnulli librr. Mss. et editt. vett. ab iis, qui hunc usum loquendi ignorarent, intrusa esse videtur.' Doering. 'Quid fieri signis vellet ingentis magnitudinis (Dii sunt cet. distinguebat Roëllins. Aliquid hic depravatum vel omissum esse, suspicabantur Crev. et Drak. Dii (Deorum signa) sunt, non erant, quia exstitisse adhuc Livii ætate videntur. Doering.-13 Olim legebatur constiterat. Constiterat al. non improb.

NOTÆ

culus, libris Francicis argenteis trecenties tricies centenis septingentis ac viginti millibus: (337200001.) quæ summa suspecta est Glareano. Quare sic interpungit: Argenti vis ingens, facti signatique auri LXXXVII. pondo, ut hoc aurum, non totum in pecunia numerata fuerit, sed non minima ex parte in vasis, annulis, torquibus, omnique instrumentorum atque ornamentorum genere. Plut. prædam Tarentinam universam tribus millibus talentorum æstimat: quæ non ultra septuagies centena et ducenta millia librarum excurrerent (7200000.).

Quid fieri signis vellet] Gall. Ce

qu'il vouloit que l'on fît des statues. Ita meliores, elegantius quam cum vulg. quid fieri de signis vellet.

• Quo constituerat loco] Vulgo quo constiterat loco: sed in optimis est, quo constituerat loco; quod Gron. notat: id est, eo loco ubi jam suos ad modicam quietem statuerat. Ita SalJust. Bel. Jugurth. c. 49. loquens de Metello: dein brevi cognitis insidiis, paulisper agmen constituit.' Et Noster lib. IX. ubi cum constituisset Romanos.' Fatendum tamen est ab hac ipsa sententia non abire vulgarem lectionem: idem enim revera est, aliquo loco cum exercitu consistere, et aliquo loco exercitum constituere.

pontinos cum literis principum ejus civitatis ad Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos, impunita iis 14 priora fore, si Metapontum ei cum præsidio Punico prodidissent. Fabius, vera, quæ afferrent, esse ratus, diem, qua accessurus esset Metapontum, constituit; literasque ad principes dedit, quæ ad Hannibalem delatæ sunt. Enimvero lætus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictus fuisset,' haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio auspicanti prius, quam egrederetur ab Tarento, aves semel atque iterum non addixerunt. Hostia quoque cæsa consulenti Deos haruspex, cavendum a fraude hostili et ab insidiis, prædixit. Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentur, repente 16 comprehensi, metu gravioris quæstionis, detegunt insidias.

17. Estatis ejus principio, qua hæc agebantur, P. Scipio in Hispania cum hyemem totam reconciliandis barbarorum animis, partim donis, partim remissione 17 obsidum captivorumque, absumsisset; Edesco 18 ad eum,P clarus inter duces Hispanos, venit. Erant conjux liberique ejus apud Romanos. Sed præter eam causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quæ Hispaniam omnem averterat ad Romanum a Punico imperio, traxit eum. Eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniæ principibus, cum omni popularium manu, relicto Hasdrubale, secedendi in imminentes castris ejus tumulos, unde per continentia juga tutus receptus ad Romanos esset.

[ocr errors]

Per montes qui continui ad Romanorum castra pertingebant.

Crev.' Rupert. Vid. Not. Var.-14 Omitt. iis Edd. antiq. Quidam Mss. his. -15 In Edd. ante Gron. esset.-16 Put. Reg. Men. Voss. hortarentur, ac repente.

·

17 Emissione novissimarum editionum lapsus est. Aliæ et Mss. remissione, quod revocandum duxi.' Jac. Gron.-18 Cf. Polyb. x. 34. 37. qui Edesconem, τd 'Edetavŵv duváorny, constanter 'Edeкŵva appellat.' Rupert.—

CO.

NOTE

P Edesco ad eum] Polybio est Ede

q Indibili Mandonioque] Ilergetum reguli erant.

Hasdrubal, cum hostium res tantis 19 augescere incrementis cerneret, suas imminui, ac fore, ut, nisi audendo aliquid moveret, qua coepissent, fluerent,20 dimicare quam primum statuit. Scipio avidior etiam certaminis erat, cum a spe,' quam successus rerum augebat, tum quod prius, quam jungerentur hostium exercitus, cum uno dimicare duce exercituque, quam simul cum universis, malebat. Ceterum etiam, si cum pluribus pariter dimicandum foret, arte quadam copias auxerat. Nam cum videret, nullum esse navium usum, quia vacua omnis Hispaniæ ora classibus Punicis erat, subductis navibus Tarracone, navales socios terrestribus copiis addidit. Et armorum affatim erat captorum Carthagine, et quæ post captam eam fecerat, tanto opificum numero incluso. Cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus, (jam enim et Lælius redierat ab Roma, sine quo nihil majoris rei motum volebat") ducere ad hostem pergit. Per omnia pacata eunti, ut cujusque populi fines transiret, prosequentibus

r Tum propter spem, &c.

Navigiis ad portum Tarraconensem adductis, adjecit exercitui terrestri milites qui in navibus erant.

Cum infinitum prope numerum artificum, qui apud Carthaginem Novam inventi, in urbis illius officinis reclusisset.

"Absque cujus opera et ministerio nolebat quicquam moliri quod majoris momenti esset.

* Cum sociorum populorum, alii eum comitarentur, alii venientem exciperent, prout fines uniuscujusque transibat.

19 Tacitis Gron. Donjat. Curionis est.-20 Qua ratione (nisi leg. quo) cœpissent, fluerent res.' Rupert. Vid. Not. Var. h. 1.-1 In Edd. ante Gron. omiss.

NOTE

Qua cœpissent, [cepissent,] fluerent] Ita membranæ et editi melioris notæ, contra Rhenanum, cui probatur, qua cepissent, ruerent. Lectionem priorem tuetur pluribus Gronov. Et fluere pro effluere, deficere, dilabi, haud dubie dicitur: nec opus erat exemplorum congerie qualis eam in rem ab ipso adducta. Sed nec eo sensu, opinor, id verbum hoc loco accipi necesse est.

Vult enim Livius vidisse Hasdrubalem, nisi aliquid novi moliretur, qno Hispanorum animi averti a Romanis, atque ad Pœnorum partes reduci possent; futurum ut res quæ ad Romanos inclinare cœperant, ad eosdem omnino vergerent, et aquarum more eodem cursu ad illos fluerent seu decurrere pergerent.

« IndietroContinua »