Immagini della pagina
PDF
ePub

n

noxæ pœnæque. Senatus consultum in sententiam M'. Acilii factum est, ut oppidum præsidio custodiretur, Tarentinique omnes intra moenia continerentur: res integra postea referretur, cum tranquillior status Italiæ esset. Et de M. Livio, præfecto arcis Tarentinæ, haud minore certamine actum est, aliis senatus consulto notantibus 18 præfectum, quod ejus socordia Tarentum proditum hosti esset; aliis præmia decernentibus, quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius ejus opera receptum Tarentum foret; mediis ad censores, non ad senatum, notionem 19° de eo pertinere dicentibus, cujus sententiæ et Fabius fuit. Adjecit tamen, 'fateri se, opera Livii Tarentum receptum,P

Aliis senatoribus, qui neutram illarum sententiarum probabant, sed media quasi via incedebant.

18 Vid. Not. Delph. inf. et Not. Var.-19 Arbitror scribendum cognitioHoc enim magis placeret quam notationem. Sic infeliciter Beatus.'

nem.

:

NOTE

» Aliis senatus consulto notantibus præfectum] Id est, notandum censentibus vulgo aliis sententiis notanti bus præfectum. Rhenan. vitioso codice usus, qui pro sententiis habebat sociis, (ut est in Reg. uno,) scribit minus commode, aliis ocii notantibus præfectum. Sigon. optime, pro sententiis, legit senatus consulto; quam lectionem partim conjectura assecutus, partim ab veteri codice hausit. Ea confirmari potest ex lib. xxv. Livii nostri, ubi de fraude publicanorum: ea fraus indicata M. Æmilio prætori priori anno fuerat, ac per eum ad senatum delata, nec tamen senatusconsulto notata.' Plures hu jusmodi auctoritates adjecit Gron. Mihi non potest non probari hæc correctio, cum in Colb. inveniam se notantibus, nullo quidem idoneo sensu: sed ita ut pateat sɛ scriptum pro S. C. quibus singularibus literis significari senatusconsultum nemo nescit.

• Ad censores, non ad senatum, no.

tionem] Censoriæ notionis non nno loco meminit Cic. etsi plerique codices corrupte notationem habeant; quæ ad censores quidem pertinebat, sed non absque notione fieri poterat aut debebat: meliusque dicitur hic notionem quam cognitionem, ut scribendum censebat Rhen. aliud est enim cognitio, quæ ad censores proprie non pertinet, sed ad magistra tus jurisdictionem solenni more exercentes (unde dies cognitionum): aliud notio, quæ judicibus, etiam datis seu pedaneis, competit. Porro qui hujus rei judicium ad censores, morum ac disciplinæ magis tros, trahebant, hi Livium præfectum arcis Tarentinæ, crimine liberabant, non probro.

P Fateri se, opera Livii Tarentum receptum] Hoc acute et facete dictum narrat Cic. de Senect, sed quod in Livium Salinatorem id jactatum ait, memoria lapsus est. Vide et Plut. in Fab.

quod amici ejus 20 vulgo in senatu jactassent; neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum foret.' Consulum alter T. Quintius Crispinus ad exercitum, quem Q. Fulvius Flaccus habuerat, cum supplemento in Lucanos est profectus. Marcellum aliæ atque aliæ objectæ animo religiones tenebant. In quibus, quod, cum bello Gallico ad Clastidium ædem Honori et Virtuti' vovisset, dedicatio ejus a pontificibus impediebatur; quod negabant, unam cellam duobus 2 s recte dedicari, quia, si de cœlo tacta, aut prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio foret; quod, utri Deo res divina fieret, sciri non posset: neque enim duobus, nisi certis, Deis rite una hostia fieri.3 Ita addita Virtutis ædes approperato opere: neque tamen ab ipso ædes eæ dedicatæ sunt. Tum demum ad exercitum, quem priore anno Venusiæ reliquerat, cum supplemento proficiscitur. Locros in Bruttiis Crispinus oppugnare conatus, quia magnam famam attulisse Fabio Tarentum rebatur,+ omne genus tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat; et

J. F. Gronov. quem vid. ad h. 1. et Not. Delph. infra.-20 Ejus del. Gron. -2 Unam cellam amplius quam uni Deo rite dedicari Gronov. Doujat. Crevier. Ab Rhenan. est, cui modo Pal. unns et recentior Pet. subscribunt.' J. F. Gron. Rite Hearnii lib. 1. prob. Duk.' Rupert.—3 ' Nisi certis, nisi certo constaret, utrique eam deberi; ita ut dubium non relinqua-, tur, utrum huic, an illi, sacrum fieret; Crev. Immo certis quibusdam, scil. iis, quibus una eademque hostia rite sacrificari solet; nisi potius leg. secretis: nam duobus Diis cella inter se secretis, utri eorum, si quid accidisset, nna hostia sacrificanda esset, sciri potuit; Doer. Nihil horum satis probandum videtur. Forte leg. Neque enim duobus (sc. Diis), nisi lectisterniis, rite una hostia fieret.' Rupert.-4 Scriptura vulgata ante Gron. attulisse Fabio

NOTE

↑ Bello Gallico ad Clastidium] Primo consulatu Marcelli, cum Virdumaro duce Insubrium interemto opima spolia retulit ann. U. 531. Vide Epit. Liv. xx. Polyb. lib. 1. Plut. in Marcello.

▾ Edem Honori et Virtuti] Fuit hæc ædes ad portam Capenam.

• Unam cellam duobus [amplius quam uni Deo] Ita quidem Reg. unus, idque Rhenano placuit. Cæterum meliores, qui negabant unam cellam duo

bus recte dedicari: et Plut. sic quoque expressit, ἑνὶ ναῷ, δύο θεοὺς περιέxeσbα, quem vide in Marcello, et Valer. Maxim. lib. 1. cap. 1. sed nonne cella Junonis cum Jovis cella in Templo Jovis Capitolini? Exceptos esse certos Deos ab ea observatione ostendunt sequentia.

1 Virtutis ædes] Diversa ab æde Honoris, quamvis proxima et conjuncta; ita ut per illam ingressus ad hanc pateret.

naves indidem accitæ erant, quæ vergentem ad mare partem urbis oppugnarent. Ea omissa oppugnatio est, quia Lacinium" Hannibal admoverat copias; et collegam eduxisse jam ab Venusia exercitum fama erat, cui conjungi volebat. Itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter Venusiam Bantiamque,5* minus trium millium passuum intervallo, consules binis castris consederant. In eandem regionem et Hannibal rediit, averso ab Locris bello. Ibi ambo consules, ingenio feroces, prope quotidie in aciem exire; haud dubia spe, si duobus exercitibus consularibus junctis commisisset sese hostis, debellari posse.

26. Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem, nec metum ex vano haberet ; ita duobus consulibus haudquaquam sese parem futurum credebat. Itaque, totus in suas artes versus, insidiis locum quærebat. Levia tamen prælia inter bina castra vario eventu fiebant. Quibus cum extrahi æstatem posse consules crederent, nihilominus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio, ut ex Sicilia Locros cum classe trajiceret, scribunt: et, ut ab terra quoque oppugnari monia possent, ab Tarento partem exercitus, qui in præsidio erat, duci eo jusserunt. Ea ita futura per quosdam Thurinos compertum Hannibali cum esset, mittit ad insidendam ab

8

ferebatur.-5 Hæc est Sigon. emendat. Vet. lib. Bauriamque. Antiq. lectio vulgat. Brutiamque. Plutarch. et Stephan. Barrla.-6 Quotidie milites in aciem excire Gron. Doujat. Put. Tò milites omittit, quod nec ulli alii paulo vetustiores agnoscunt.' J. F. Gron.

[ocr errors]

7 Gron. conj. habebat, prob. Rupert.-8 Vulgat. scriptura habebat quæ in

NOTE

u Lacinium] Oppidum est, vicino Junonis templo celebratum, juxta promontorium ejusdem nominis; nunc Capo delle Colonne in Calabria ulteriori.

* Bantiamque] Ex Livio Appuliæ oppidum est, haud procul Forento et Acherontia, in Lucanorum confinio. Cluver. ad lævam Bradani ripam col

locat, haud procul ejus fontibus. Fuit ergo ex adverso oppidi Petra Galla in Basilicata, non procul Cirenza.

y Thurinos] A Thuriis, oppido in Bruttiis, dicti Thurini. Id antea Sibaris, postea Copiæ dictum. Nunc in ruinis vocatur Sibari, in Calabria citeriore.

12

Tarento viam. Ibi sub tumulo Peteliæ tria millia equitum, peditum duo in occulto 10 locata: in quæ inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo millia armatorum cæsa, mille et quingenti" ferme vivi capti. Alii dissipati fuga per agros saltusque Tarentum rediere. Tumulus erat sylvestris inter Punica et Romana castra, ab neutris primo occupatus; quia Romani, qualis pars ejus, quæ vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant; Hannibal insidiis, quam castris, aptiorem eum crediderat. Itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut arma, aut ipsi procul conspicerentur. Fremebant vulgo in castris Romanis," occupandum eum tumulum esse et castello firmandum; ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut in cervicibus haberent hostem. Movit ea res Marcellum, et college, quin imus,' inquit, ipsi cum equitibus paucis exploratum? Subjecta res oculis nostris 14 certius dabit consilium.' Consentiente Crispino, cum equitibus ducentis et viginti, ex quibus quadraginta Fregellani," ceteri Etrusci erant, proficiscuntur. Secuti M. Marcellus, consulis filius, et A. Manlius, tribuni militum; simul et duo præfecti s socium, L. Arennius et M'. Aulius.16 Immolasse eo die quidam memoriæ prodidere consulem Marcellum, et, prima hostia cæsa, jecur sine capite inventum ; in secunda

pro qui in.-9 Comperta Hannibali cum essent Donjat. Crev.-10 Olim legebatur, Sub tumulo Petelliæ equitum duo peditum tria millia in occulto.-11' Mille et quingenti e Put. et melioribus Mss. recepi pro vulg. et mille ducenti.' Rupert.-12 Olim legebatur in pro ad.—13 Non moverim; tamen Put. Romani.' J. F. Gron.-14 Omittebant olim nostris. Mox, assentiente Gron. Doujat. Crev.-15 Put. Gall. Voss. unusque Pall. Secuti M. Marcellum trib. mil. Cos. filius et A. Manlius, simul et duo præfecti. Ubi explicabis tribuni militum.' J. F. Gron.-16 M. Aulius Gron. Crev. semper. Optimi Mss. M'. Aulius.' Rupert.

NOTE

Sub tumulo Petelia] Respondere huic loco videtur Lopa di Pacela circa fontes Lai, in confinio Basilicatæ et Calabriæ citerioris.

a Quadraginta Fregellani] Hos ab

[ocr errors]

Fregellis equites Marcellus sibi præ ceteris sociis fidos selegerat, cum Etruscis 180. ex Romanis nemine accito, præter collegam, filium, unumque tribunum.

omnia comparuisse, quæ assolent, auctum etiam visum in capite: nec id sane haruspici placuisse, quod secundum trunca et turpia exta nimis læta apparuissent.

27. Ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas " tenebat dimicandi cum Hannibale, ut nunquam satis castra castris collata crederet. Tum quoque vallo egrediens signum dedit, ut ad locum miles esset paratus, 18 c ut, si collis, in quem speculatum irent, placuisset, vasa colligerent ac sequerentur. Exiguum campi ante castra erat: inde in collem aperta undique et conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem tantæ reid positus, sed si quos vagos, pabuli aut lignorum causa longius a castris progressos, possent excipere, signum dat, ut pariter ab suis quisque latebris exorirentur.19 Non ante apparuere, quibus obviis ab jugo ipso consurgendum erat, quam circumiere, qui a tergo includerent 20 viam. Tum undique omnes exorti, et clamore sublato impetum fecere. Cum in ea valle consules essent, ut neque evadere possent in jugum occupatum ab hoste, nec receptum ab tergo circumventi haberent; extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni * Illi qui consurgere debebant a vertice, ut obviam irent hostibus.

17 Vet. lib. pro cupiditas habent cupido. Mox pro crederet, Gron. Doujat. Crev. habent duceret; et olim legebatur diceret.-18' Ut ad locum miles esset paratus, h. e. ad tempus; Doujat. statim, quantocius, illico; Crev. ut ad specu landum miles e. p., et si cet. emend. Doer. Forte leg. ad motum, ad castra movenda, aut ad nutum, sc. militi dandum, si collis placuisset, satis opportunus sibi visus esset.' Rupert. Mox ut del. Gron. Doujat.-19 Put. Pal. Voss. ab utrisque lateribus exorerentur.—20' Includerent sc. Numidæ; pro includerent in quibusdam libr. vett. intercluderent, sed includere passim pro intercludere poni solet; vid. Gronov. et Drakenb. supr. ad xxvI. 5. § 11.' Doering.—1 Ut

NOTE

b Auctum etiam visum in capite] Indicat jecur majus solito versus caput apparuisse, quod clarius tradunt Valer. Max. 1. 6. ubi caput jecinoris duplex ait fuisse, et Plut. grande supra modum: additque ideo displicuisse haruspicibus, quod mutationem ingentem portenderent.

e Ut ad locum miles esset paratus]

Hic quoque locus pro tempore.

d Nequaquam in spem tantæ rei] Spe. raverat Hannibal, ipsique Numidæ, hisce insidiis circumveniri posse legionem, turmamve aliquam tantum exercitus Romani, non sub ictum venturos consules ipsos, et certæ morti sese objecturum Marcellum.

« IndietroContinua »