Immagini della pagina
PDF
ePub

manus. Decem et octo navibus captis, fugatis aliis, cum magna terrestri navalique præda Lilybæum rediit. Eadem æstate et Philippus implorantibus Achæis auxilium tulit ; quos et Machanidas tyrannus Lacedæmoniorum finitimo bello urebat, et Ætoli, navibus per fretum, quod Naupactum et Patras" interfluit, (Rhion incolæ vocant,*) exercitu trajecto, depopulati erant. Attalum quoque regem Asiæ, quia Ætoli summum gentis suæ magistratum ad eum proximo concilio detulerant,' fama erat in Europam trajectu

rum.

22

30. Ob hæc Philippo in Græciam descendenti ad Lamiam urbem Ætoli, duce Pyrrhia, qui prætor in eum annum cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt. Habebant et ab Attalo auxilia secum, et mille ferme ex Romana classe, a P. Sulpicio missos. Adversus hunc ducem atque

verba forsan e cap. 5. huc translata.' Duk.-20 Put. tramisit.-1 Put. et Voss. proximo anno concilio detulerunt.

NOTE

Machanidas] Qui post Lycurgum regiæ stirpis ultimum, Lacedæmonum regnum invaserat.

Et Patras] Urbs est e primariis Achaiæ, (quæ nunc ducatus Clarentiæ a Latinis appellatur,) in Peloponneso (vulgo Moreu) ad oram Ionii maris, non procul faucibus sinus Corinthiaci nunc Italis Patrasso: nostris Patras: Græcis Paleopatræ.

x Rhion incolæ vocant] Non tam fretum, quam promontorium ei imminens a meridie ex Achaia Peloponnesiaca, Rhium dicitur; cui ex adverso respondet Antirrhium in Ætoliæ et Locridis confinio, in aditu sinus Corinthiaci. Id fretum Molycrium Straboni dicitur a Molycria oppido: nunc imminentibus hinc inde castellis duobus defenditur, quæ Dardanelli vocantur a Turcis, quemadmodum quæ faucibus Hellesponti dominantur: fretum ipsum ab Italis

dicitur, le Bocche del Golfo di Lepanto, vel Stretto di Lepanto; promontorium autem Rhium appellant Capo di Patrasso. Nigro tamen dicitur Ga lata, quibusdam Capo di S. Andrea; Antirrhium vero Trapani.

y Ad Lamiam] Phthiotidis in Thessalia oppidum mediterraneum, non procul sinu Maliaco situm. Inde bellum Lamiacum dictum, quod ab Atheniensibus in Antipatrum gestum duce Laosthene paulo post mortem Alexandri. Urbs nomen adhuc retinere dicitur ad Sperchium, aliis est Lami

na.

z Etoli, duce Pyrrhia] Ejus sæpe mentio apud Polybium. Vulgo, contra fidem meliorum codicum, legebatur Physia, sive Physsia, cujus meminit quoque Polyb. lib. v. et quem captum scribit a Lyco Pharæensi duce Achæorum: sed non apparet hunc ducem fuisse Ætolorum.

a

b

has copias Philippus bis prospero eventu pugnavit: mille admodum hostium utraque pugna occidit. Inde cum Ætoli metu compulsi Lamiæ urbis moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara 4a exercitum reduxit. In Maliaco sinu is locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportu nitatem maritimam terrestremque. Eo legati ab rege Ægypti Ptolemæod Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Ætolos bellum. Adhibitus ab Ætolis et ex finitimis pacificator Amynander, rex Athamanum. Omnium autem non tanta pro Ætolis cura erat, ferocioribus quam pro ingeniis Græcorum gentis, quam ne Philippus regnumque ejus, grave

2 Mille fere, vel circiter mille.

2 Physia Editiones ante Gronov.-3 Multos admodum Editiones ante Gronov. qui admodum accipit pro fere. Dicere certe Gronovius debebat, ferme, circiter. Equidem particulam admodum positam esse puto pro plane.' Doering. 4 Alii Phaleram et Phalaram.-5 Omittunt et Editiones ante Gronov.-5 Ferocioribus quam pro ingeniis gentis alicujus Græcorum, nisi leg. ferociori gente; Gronov.' Rupert. Ferocioris Editiones ante Gronov.

NOTE

Ad Phalara] Plurali numero dicitur Phalara,-orum, oppidum Thessaliæ in Phthiotide regione ad ostium fere Sperchii fluvii, qui in Maliacum influit sinum.

b Maliaco] Hic sinus Egæi maris Thessaliam et Locros orientales dividit ab Euboea insula, hodie Golfo de Zeiton.

c Ab rege Ægypti] Quæ olim Melampodum regio Græcis dicta, Egypti deinde nomen sortita est ab Ægypto Danai fratre. Inter Syriam ab oriente, Libyam ab occasu, Æthiopiam a meridie sita; Mediterraneo mari prætenditur latere septemtrionali, qua Delta est regio, sic dicta quod extremis duobus Nili ostiis et mari circumdata triquetram figuram imitetur instar illius Græcorum literæ A (delta): hodie Errif appellatur.

Pars vero superior versus meridiem, olim Thebais, a Thebis quæ centum portis nobiles (de quarum prisco imperio Tacitus lib. 11.); hodie Sahid. Media olim Heptanomis, nunc Bechria. Tota Ægyptus Elchibeth indigenis, Turcis Messere, eodem nomine quo Kairus, nobis le grand Caire, ubi olim Memphis. Europæi vetus Ægypti nomen retinent.

d Ptolemæo] Is fuit tertius a primo Ptolemæo Lagi, habuitque cognomen Philopatoris.

e Et Chiis] Chios Egæi maris insula est ad latus Asiæ minoris occidentale, a quo non lato admodum freto dirimitur: nomen adhuc servat.

f Rex Athamanum] Athamanes populi fuere Epiri orientalis sub Pindo monte, Dryopibus et Perrhæ bis ad occidentem. Præcipuum oppidum

i

libertati futurum, rebus Græciæ immisceretur. De pace dilata consultatio est in concilium Achæorum; concilioque ei et locus et dies certa indicta. Interim triginta dierum induciæ impetratæ. Profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque, Chalcidem Euboea venit, ut Attalum, quem classe Euboeam * petiturum audierat, portubus et littorum appulsu arceret. Inde, præsidio relicto adversus Attalum, si forte interim trajecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturæ, Argos' venit. Ibi curatione He

NOTE

fuit Argithea. Eorum regio pars hodie Despotatus est sub Turcis in præfectura Romeliæ, sive Græciæ.

& Per Thessaliam] Regio est Græciæ, inter Macedoniam ad septemtrionem, partim etiam ad occasum, et Helladem seu Græciam proprie dictam, atque Epirum ad meridiem, Egæum mare ad ortum attingens. Eam Ptolemæus Macedoniæ ascribit, quod Macedonibus diu subjecta fuerit. In partes quatuor dividitur a Strabone, Thessaliotidem seu Thessaliam stricte sumtam, Pthiotidem, Estiotidem, Pelasgiotidem, quibus adjungenda Magnesia. Olim Emonia, aliisque nominibus dicta, adhuc Thettalia Græcis, ut audio. Brietio Janna; Lazio Jannina; at Castaldo Comenolitari; quæ partium nomina esse conjicio, illud occidentem versus, qua hæc re gio Epiro contermina; hoc versus orientem et aquilonem. Caput urbium Larissa etiamnum hodie sub Turcis. Præcipui quondam populi fuere Pelasgi ex Arcadia oriundi, auctore Pausania, (unde ipsa regio quondam Argos Pelasgicum apud Strabonem;) Magnetes ab Magnete, uno e filiis Eoli prisci, nomen sortiti; Myrmidones ex Ægina insula; Lapithæ Pindi et Othryos montium accola; Centauri equorum domitores circa Pelion.

Baotiamque] Quæ prius Aonia, aliisque appellationibus dicta, eam

mansuro diutius nomine Boeotiam vocarunt; sive a bove, qua duce Cadmus in designando condendæ urbis principis (Thebarum nempe) loco usus ex oraculo fuerat; seu potius a Bæoto Eoli tertii filio, ut vult Apollodorus. Ea hodie Stramulipa dicitur, ut aiunt.

1 Chalcidem] Hæc Chalcis Eubœæ insulæ primaria, ab Atheniensibus condita, qua Euripus insulam et Bœotiæ continentem interfluit, angusto adeo freto, ut ponte jungatur. Nunc Græcis Epiños, ab Euripo vicino seu mari reciprocante, hinc Turcis corrupte Egripos, nostris Negrepont, eodem cum insula nomine.

k Eubœam] Insula e majoribus Græciæ, quam a Beotia avulsam Plin. scribit, eidem universæ in longitudinem ab Attica Thessaliam us. que prætenta: ubi Caphareum promontorium Troicis temporibus formidandum. Ceterum Chalcidem Eubææ, distinctionis causa Livius dicit, quod aliæ sint eo nomine urbes, tum in Etolia, tum in Syria.

Argos] Argolidis Peloponnesi provinciæ et Argivorum regni caput Argos in neutro genere dicebatur, et Argi numero plurali: atque hoc Argos, Hippium et Hippoborum cognomine dictum, quod generosos aleret equos, prope Inachum fluvium fuit : hodieque Argo vocatur.

m

n

ræorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata, quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos referunt, Heræis peractis, ab ipso ludicro extemplo Ægium" profectus est, ad indictum multo ante sociorum concilium. Ibi de Ætolico finiendo bello actum, ne causa aut Romanis, aut Attalo intrandi Græciam esset. Sed ea omnia, vixdum induciarum tempore circumacto, Ætoli turbavere, postquam et Attalum Æginam venisse, et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. Vocati enim in concilium Achæorum, in quo eædem legationes erant, quæ ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt quædam parva contra fidem conventionis tempore induciarum facta; postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis' a Statim post ludos Heræos.

6' In omnibus Edd. est Rhium, Achaiæ prom. et fretum, forte et oppidum. Nos Egium recepimus ex emendat. vix dubia Glareani et Jac. Gron. Nam omnes Mss. habent regium; et aptissimum h. 1. est Ægium.' Rupert.-7 Ad Phuleram, ut sup. Edd. ante Gron. Quidam Mss. hab, et eadem. Mox inf. vet.

NOTE

Curatione Heræorum] Heræa oppidum fuit Arcadiæ in meditullio fere Peloponnesi, (quæ nunc Morea,) ad Ladonem, qui in Alpheum delabitur: vulgo quibusdam Hereo: Moletius Ravoli appellat. Hic ludi sive certamina ludicra celebrabantur minoris famæ quam Nemea; utrorumque tamen cura hoc anno delata Philippo, ut iis præsideret.

n Nemeorumque] Nemea Argolidis oppidum in eadem Peloponneso, inter Argos et Corinthum, ubi ludi Nemei, sacri nempe agones in honorem sive Herculis, qui horrendum in Nemea silva leonem occiderat, seu potius Archemori infantis, qui Lycurgi Thracis filius, Hypsipyles alumnus, dum ea viam septem heroibus adversus Thebas proficiscentibus demonstrat, a serpente ibidem fuerat interemtus. Hodie pertinere dicitur ad Zachaniam, Moreæ regionem, cujus nomen a Laconia de tortum : loDelph. et Var. Clas.

cum ipsum vocari aiunt Tristina.

• Ex ea civitate oriundos] Primus Macedonum rex Caranus ex Heraclidarum Argolidis regum sanguine ortus fuit, de quo Just. lib. VII.

P Ægium [Rhium] profectus est] Oppidum Achaiæ, ad promontorium.

4 Æginam venisse] Insula est in medio sinu Saronico inter plagam Athenarum in Hellade, et Epidauri in Peloponneso: in ea quondam regnavit acus. Nomen adhuc retinet Sponio teste. Geographi scribunt Engiam vocari, atque adeo sinum ipsum Golfo d'Engia appellant.

r Messeniis] Messenia Peloponnesi regio inter sinus Messeniacum et Cyparissium : caput olim habuit Messenam ad ostium Balyræ, atque oram sui sinus nunc Mossenigo dici volunt. Regio partim sub Zachanie nomine comprehenditur, partim ad Belvedere refertur, quæ provincia sunt Moreæ.

Livius.

70

Achæi Pylum redderent,' Romanis restitueretur Atintania,' Scerdilædo et Pleurato Ardiæi.9" Enimvero indignum

lib. apud Sigon. parva quædam.-8 Sationis restitueretur Athamanis, Scerdileto Edd. ante Gron. Andreas et Aldina Cordileo pro Scerdileto. Vid. Not. Delph. inf. et Not. Var.--9 Pro Ardiai edd. ante Gron. Parthini et Archide, Mss. plerique Archide, at Put. Archidai, et hine Gron. ac Drak. Ardyai. Sed 'Apdiaïoi, non 'Apdvaîoi, in omnibus fere codd. ap. Polyb. Appian. et Strab.' NOTE

• Pylum redderent] Tres fuere hujus nominis urbes in Peloponneso. Alia Pylus Eliaca ad ostium Penei in Elide; alia Pylus Nestorea ad Amathum; tertia Pylus Messeniaca e regione Sphacteriæ insulæ in Messeniæ latere occidentali, supra Coryphasium promontorium de hac nunc agi videtur; videmus enim ex Polybio in Excerptis controversiam Achæis hoc tempore motam ab Eleis quidem de Triphylia, quæ pars Elidis; a Messeniis autem de Pylo ab illis occupata. Hæc Pylos hodie Navarino in regione Moreæ quam Belvedere nominant. Sphacteria insula dicitur hodie nantis Sapienza.

t Romanis restitueretur Atintania] Ita legendum haud dubie, licet in aliquibus codicibus pro Romanis legatur Sationis: ac deinde in optimis etiam ignoratione Atintanum librarii scripserint at in tanta, vel at in tantas, ubi alii legunt Athamanis; sed eo usque nondum Romani penetraverant. Atintanes porro populi erant Macedoniæ occidentalis, quam postea Romani quartam ejus regionis partem constituerunt, quæque hodie ab Albanis populis Albania vocatur. Sed Albani ad septemtrionem, Atintanes ad meridiem versus Acroceraunios montes; hinc Orestidi, inde Stymphalidi et Penestis, Tymphæisque finitimi. Ceterum, ad Atintaniam quod attinet, cum Romani Illyriorum obsidione liberatos Epidamnios in fidem accepissent, proxima Illyrici ea occasione ingressi, Ardiæos obiter

subegerunt. Affuere mox plures aliorum populorum legationes, inque his Parthinorum et Atintanum, qui omnes se fidei Romanorum permisere, suntque in amicitiam suscepti, ut est apud Polyb. lib. II. Atintanes vero Molossica gens fuere, et primum pars Epiri, mox Macedoniæ, nunc trac tus illius qui vulgo Canina in Albania meridionali.

u Scerdilado et Pleurato Ardiai] Scriptum in plerisque est Archide; editorum non pauci habent Parthini. De Archide, quæ post Justiniani patria, cogitasse Livium quo minus conjiciam, tum alia faciunt, tum nomen hujus loci recentius, et quod nomen verum populi regulis illis attributi occurrit, nempe Ardyæi, ut recte Gronov. vidit. Sunt autem Ardyai populi Illyrici, Macedoniæ regno inclusi a Philippo, Vardæi quoque et Bardæi; iidem, ni fallor, qui Ptolemæo Eordæi, ad Panyasum seu Genusum fluvium, hodie Arzenza, inter Taulantios, Elymiotas, Parthiaos, et Dassaretios atque Albanos siti : nune ex fide tabularum geographicarum vulgarium in Tamoriza regione, inter fluvios Polinam et Spinarzam. At Parthini, quos Pleurato attributos a Romanis Polyb. tradit, alias Parthiæi, Elymiotis et Eordæis ad ortum, ad occasum Dassaretiis erant: unde suspicor veram hujus loci lectionem ex collatis Mss. et Editis esse, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilado et Pleurato Ardyæi et Parthini.

« IndietroContinua »