Immagini della pagina
PDF
ePub

balem pervenerunt. Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi sylvas, inde domos diffugerunt. Peropportuna victoria nequaquam tantum jam conflatum bellum, quanta futuri materia belli (si licuisset eis, Celtiberorum gente excita, et alios ad arma solicitare populos) oppressa erat. Itaque, collaudato benigne Silano, Scipio spem debellandi, si nihil eam ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id, quod reliquum belli erat, in ultimam Hispaniam adversus Hasdrubalem pergit. Poenus, cum castra 10 tum forte ad sociorum animos in Bætica continendos in fide haberet," signis repente sublatis, fugæ magis, quam itineris modo, penitus ad oceanum et Gades ducit. Ceterum, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gades trajiceret, exercitum omnem passim in civitates divisit, ut et muris se ipsi, et armis muros tutarentur.

12

3. Scipio ubi animadvertit, dissipatum passim bellum, et circumferre ad singulas urbes arma diutini magis, quam magni, esse operis, retro vertit iter. Ne tamen hostibus

f Victoria hæc admodum opportuna, ingens bellum etsi jam exortum extinxerit, majorem tamen oppressit materiam belli quod futurum erat, si potuissent Pœni post Celtiberorum gentem ad arma concitatam, alios quoque populos ad tumultuandum inducere.

8 Modo ipse spem illam non remoraretur propria cunctatione, seu mora sua non corrumperet.

haud amplius tria millia peditum.—8 In Edd. ante Gron. oppresserat. Gron. autem reponit oppressa erat ex Put. Men. trib. Pall. quod non licet oppresserat sine casu accusandi poni.-9 Vet. edd. si nihil jam etiam ipse, et si nihil etiam ipse.-10 Olim Pœnus cum castra sua. J. F. Gron. vult Pœnus qui castra tum forte.-11 In edd. Basil. et Sigon. concinniore verborum ordine, hic locus ita legitur, forte in Bætica ad sociorum animos continendos in fide.' Doering.-12 Rhenan. Ceterum quod aciem renuisset exercitum omnem passim in civitates dimisit. Lectionem exagitatam a Rhenano reponendam censeo. Est enim in omnibus vet, quos legi libris, quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus, antequam freto Gadeis trajiceret, exercitum, &c.' Sigon. Di misit Gron. Crev.

[blocks in formation]

eam relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem millibus peditum et mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in iis locis urbem, Oringin' barbari appellabant, mittit. Sita in Melessum finibus 28 est Hispanæ gentis. Ager frugifer. Argentum etiam incolæ fodiunt."

1 Varie hujus urbis nomen in libr. vett. scribitur: alii exhibent Orongim; alii Orongin; alii Orongem; alii Orocim.' Doer. Olim legebatur quam Oringin, sed rò quam Put. Reg. Pal. jubent exigi.-2 Put. Massessum, alii Mss. Messessum, Mæsersum, Mesenssium, Moncensium, Mæssensium, Mesensium, Me

NOTE

1 Oringin barbari appellabant] In Regio uno scribitur, Oroncin ; in Colb. altero, Orongin. Hanc urbem eandem esse cum Auringe, cujus mentio apud Nostrum lib. xxiv. cap. 42. et corrupte Oningin scribi apud Plinium, plura sunt quæ suadeant: affinitas præsertim vocum, et situs in Bætica ulteriore. Nam Oningin Plin. in Astigitano conventu locat, Noster Auringem memorat ultra Mundam, et hic Oringin ponit in Massiensium finibus (sic enim legendum mox demonstrabitur). Hi vero, Stephano teste, regionem incolebant årоKeμéμην τοῖς Ταρτεσίοις, oppositam vel attributam Tartessiis, quod et Vitruvius testatur. Constat autem Tartessum urbem fuisse freto Gaditano appositam, ubi nunc Tarifa. His admissis, Oringis neque Arjona erit, ut Clusio et Floriano visum; nec Jaën, ut Marianæ placebat; (hæ quippe duæ urbes in parte orientali Andaluziæ, et versus fontes Bætis sitæ, ad Cordubensem, non ad Astigitanum conventum referendæ essent :) sed vel Moron, ex sententia Beuteri, vel Coronil, aut circa hæc loca, quæ nunc in parte Andaluziæ occidua, qua ad meridiem vergit, ubi Seviliæ regnum proximum exiguo regno Algeziræ, quibus respondebat ex parte conventus Astigitanus.

scripti: sed recte Ruben. ducta conjectura ex Put. aliisque melioribus membranis, ubi Massessum legitur, Massiensium reponit: ejusque conjectura juvari potest ex Regio uno, in quo Mesenssium scribitur. Hi populi a Massia civitate Hispaniæ ulterioris nomen habebant, cujus meminit Plin. lib. xxxv. cap. 14. aitque ibi fieri lateres, qui siccati non merguntur in aqua. Regionem nominat Theopompus apud Stephanum, ut et Vitruv. a quo Massica dicitur. Urbs forte eadem est cum ea quam Ptol. Maxilvam nominat, in Turdetanis; Nic. Sanso Vallalvam interpretatur. Miror eruditissimo Gronovio in suspicionem venisse easdem cum Massia et Tartesso, Hispaniæ urbibus, esse Mastiam et Tarseium, quarum mentio in secundo Pœnorum cum Ro. manis fœdere apud Polyb. lib. 111. Has quippe in Africa fuisse ostendit promontorium Pulchrum, his locis adjunctum tanquam vicinis. Accedit quod tunc agebatur de Romanorum navigatione ultra ea loca: at de navigatione ad fretum Gaditanum vix est ut eo tempore Romani cogita.

rent.

h Argentum etiam incolæ fodiunt] Hoc novum in agro frugifero. Argentum enim et alia fere metalla ex sterili solo erui, et raro frugibus simul ac metallis agrum eundem abun 7 R

* In Melessum finibus] Vacillant hic Delph. et Vur. Clas. Livius.

Ea arx fuit Hasdrubali ad excursiones 3 circa in mediterraneos populos' faciendas. Scipio, castris prope urbem positis, prius quam circumvallaret urbem, misit ad portas, qui ex propinquo alloquio animos tentarent, suaderentque, ut amicitiam potius, quam vim, experirentur Romanorum. Ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe, in tres partes exercitum dividit; ut una semper pars, quietis interim duabus, oppugnaret. Prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps prælium fuit: non subire, non scalas ferre ad muros præ incidentibus telis facile erat; et jam, qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei injecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum extraherentur. Quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exæquatum certamen esse, et jam eo superare hostem, quod ex muro pugnaret; duabus simul partibus,' prima recepta, urbem est aggressus. Quæ res tantum pavoris injecit fessis jam cum primis pugnando, ut et oppidani monia repentina fuga desererent, et Punicum præsidium metu, ne prodita urbs esset, relictis stationibus in unum se colligeret. Timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset, sine discrimine, Poe

4

sessum, Massessum: unde Rnben. conj. Massiensium.' Rupert.-3 Al. arx fuit Asdrubalis ad excursiones.-4 Etiam Crev.-5 Ante Gron. in unum locum

NOTE

dare, Strabo lib. 111. notat : Turdetanorum porro terram, utrisque divitem, pro miraculo refert. Argenti vero feracem adeo, ut privati argentum effodientes, triduo talentum Euboicum extraherent. Unde confirmari potest quod de situ Oringis et Massiæ diximus.

i In mediterraneos populos] Hinc colligi posse videtur longe a mari fuisse Oringin, ut nunc Moron.

k Lupi superne ferrei injecti] Lupi hoc loco sunt instrumenta unca et lupinis dentibus similia, ut Turnebus

ait Adversar. lib. xI. cap. ult. At Col. Rhodiginus lib. xxI. cap. 24. Lupos interpretatur serralas manubriatas, Gall. De petites scies emman◄ chées, agrestium usibus accommodas.

1 Duabus simul partibus] Exercitu in tria velut corpora diviso, urbem nonnisi una ex tribus partibus op. pugnabat L. Scipio: quam fessam, nunc removit, ac duas reliquas, quæ interim quietæ manserant, conjunctim ad oppugnationem advocavit.

nus an Hispanus esset, obvii passim cæderentur. Itaque, patefacta repente porta, frequentes ex oppido sese ejecerunt, scuta præ se tenentes, ne tela procul conjicerentur; dextras nudas ostentantes, ut gladios abjecisse appareret. Id utrum parum ex intervallo sit conspectum, an dolus aliquis suspectus fuerit, incompertum est. Impetus hostilis in transfugas factus; nec secus, quam adversa acies, cæsi. Eademque porta signa infesta in urbem illata; et aliis partibus securibus dolabrisque cædebantur [et refringebantur'] portæ, et, ut quisque intraverat eques, ad forum occupandum (ita enim præceptum erat) citato equo pergebat. Additum erat et triariorum equiti præsidium. Legionarii ceteras partes 7 pervadunt: direptione et cæde obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt. Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt: oppidanorum quoque trecenti ferme, qui clauserant portas. Ceteris traditum oppidum, suæ redditæ res. Cecidere in urbis ejus oppugnatione hostium duo millia ferme; Romanorum haud amplius nonaginta.

8

4. Læta et ipsis, qui rem gessere, urbis ejus expugnatio fuit, et imperatori" ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum, ingentem turbam captivorum præ se agentes, fecerunt. Scipio, collaudato fratre, cum, quanto poterat verborum honore, Carthagini ab se capta" captam ab eo Oringin æquasset, quia et hyems instabat, ut nec tentare Gades, nec disjectum passim per provinciam exercitum

se colligeret. Td locum invitis nostris allevit Rhen.' J. F. Gron.-6 Verba, in nullo fere Ms. reperta: unde uncinis inclusi.' Rupert.-7 Olim legebatur ceteram partem. 'Ceterum codex optimus Put. Reg. Men. præcipuusque ex Pall. habent ceterum partis pervadunt. Nec mihi sane admodum placet, solo foro appellato, totam aliam urbem dici, ceteram partem.' J. F. Gronov. -8' Rhenan. resecat vocem abstinuerunt, quæ in fine reperiebatur antea, visaque est nobis in Put. Men. Reg. Voss. Etiam Petav. abstinebant.' J. F. Gron.-9 Plus Gron. Crev.

NOTE

Et imperatori] P. nempe Scipioni, qui fratrem miserat ad urbem expugnandam.

a Carthagini ab se capta] Nempe

Novæ, quæ in Hispania; magnam enim Africa Carthaginem nondum ceperat.

Hasdrubalis consectari posset, in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit:' dimissisque in hyberna legionibus, L. Scipione fratre Romam misso, et Hannone hostium imperatore ceterisque nobilibus captivis, ipse Tarraconem concessit. Eodem anno classis Romana, cum M. Valerio Lævino proconsule ex Sicilia in Africam transmissa, in Uticensi Carthaginiensique agro late populationes fecit. Extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa monia Uticæ prædæ actæ sunt. Repetentibus Siciliam classis Punica (septuaginta erant longæ naves) occurrit. Decem et septem naves ex iis captæ sunt, quatuor in alto mersæ. Cetera fusa ac fugata classis. Terra marique victor Romanus cum magna omnis generis præda Lilybæum repetit. Toto inde mari 3 pulsis hostium navibus, magni commeatus frumenti Romam subvecti.

5. Principio æstatis ejus, qua hæc sunt gesta, P. Sulpicius proconsul et Attalus rex cum Æginæ (sicut ante dictum est) hybernassent, Lemnum inde, classe juncta, Romanæ quinque et viginti quinqueremes, regiæ quinque et tri

1 Olim in citeriorem Hispaniam recipit exercitum. 'Sic Rhenanus, et cantat: Nos reposuimus veterem sequentes lectionem.' Immo unius maculosi codicis vitiosam scripturam. Etenim Put. et omnes Gall. duoque Pall. in citeriorem Hispaniam omnis (vel omnes) suas copius reduxit.' J. F. Gron.-2 Tò cum delet Sigon. ex improbo suo.' J. F. Gronov.-3 Multi Mss. tuto inde mari; judice Drak. non minus apte, si hæc verba jungantur cum subvecti.' Rupert.

NOTE

• Circa ipsa mania Utica] Fuit Utica urbs in Africa sexaginta stadiis a Carthagine, colonia Tyriorum, triennio ferme post Gades, diu ante Carthaginem condita, portu nobilis, et Punicarum Africæ coloniarum post Carthaginem opulentissima: hodie Christianis Biserta, incolis Arabibus Bensarta. Hinc Cato Uticensis dictus, quod ibi mortem sibi consciverit, desperatis partium Pompeianarum rebus.

P Lemnum inde] Insula est maris Egæi Lemnos, inter Chersonesos du

as, Chalcidicam et Thraciam; opposita monti Atho qui in Macedonia, inde sex et octoginta passuum millibus distat. Nomen hodie retinet, Græci enim Limno adhuc vocant; nec nisi corrupte a nautis Stalimene appellatur. Olim Vulcani officinam poëtæ in ea locabant: a quo et nomen habuit urbs Hephæstias, id est, Vulcania. In ea effoditur terra Lemnia sive sigillata, quæ contra venena valet. Venetis erepta fuit a Mahomete 11. Turcarum impera

tore.

« IndietroContinua »