Immagini della pagina
PDF
ePub

ginta, transmiserunt. Et Philippus, ut, seu terra seu mari obviam eundum hosti foret, paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare descendit: Larissam diem ad conveniendum exercitui edixit. Undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis convenerunt. Sustulerant enim animos Ætoli, cum ab Romana societate,' tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur. Nec Acarnanes solum Boeotique et qui Euboeam incolunt in magno metu erant; sed Achæi quoque, quos super Ætolicum bellum Machanidas etiam Lacedæmonius tyrannus, haud procul Argivorum fine positis castris, terrebat. Hi omnes, suis quisque urbibus, quæ pericula terra marique portendebantur,' memorantes, auxilia regem orabant. Ne 4 ex regno quidem ipsius tranquillæ nuntiabantur res et Scerdilædum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Mædos, si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniæ incursuros. Boeoti quidem et interiores Græciæ populi, Thermopylarum saltum, ubi

6

75

2

[ocr errors]

1 Olim legebatur ob Romanam societatem. 'Vet. lib. ab Romana societate: nota dicendi forma est.' Sigon.-2' Argeorum Rhenani ab ineptiente librario vel correctore est.' J. F. Gron.-3 Portenderentur Gron. Crev. Donjat.— 4 In Edd. Gron. 1664. et Donjat. nec.-5 Mss. ipsi ut tranquilla. Lege, ipsi sut tranquilla.' J. F. Gron.—6 In Edd. ante Gron. Scediletum Pleuratumque. ---7 Olim legebatur Medos.-8 Vet. libr. Bæoti quidem ipsi, &c. Tò ipsi omnes scripti ignorant.' J. F. Gron.-9 Pro interiores mavult J. F. Gron. interioris; et sic legitur quoque in Edd. Francof. anni 1578.' Doering.

NOTE

Argivorum fine] Fine pro finibus. Mados] Populi Mædi, a quibus Mædica regio, diversa a Mæsia. Mædos Thraciæ populos, conterminos Dardanis facit Strabo lib. vII. Et vero ultra fluvium Strymonem erant. Vide supra Jamphorina lib. XXVI. c. 25.

• Thermopylarum saltum] Græci Thermopylas appellarunt fauces sive angustias, quibus ex Helladis provincia Locride in Phthiotidem Thessaliæ aditus patet, non ultra pedes quinque et viginti latus. Hæ inter

[ocr errors]

Etam montem et sinum Maliacum : duobus montium jugis, hinc Callidromo, inde Tychiunte sepiuntur. Pylæ dictæ sunt, seu portæ, quod ingressum præbeant portarum instar: et vero sæpius muro interclusæ fuerunt ad arcendos hostes. Thermopylæ autem appellatæ ob vicinas thermas, id est, calida lavacra. Nunc Italis vocantur Bocca di Lupo, Græcis Lycostoma. Has angustias trecenti Spartani, Leonida duce, adversus immensas Xerxis Persarum regis copias propugnarunt, donec vita superfuit.

angustæ fauces coarctant iter, fossa valloque intercludi ab Ætolis, nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas Philippo darent. Vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant. Legationes dimittit, pollicitus, prout tempus ac res se daret, 10 omnibus laturum se auxilium. In præsentia, quæ maxime urgebat res, Peparethum " " præsidium urbi mittit; unde allatum erat, Attalum, ab Lemno classe transmissa, omnem circa urbem agrum depopulatum. Polyphantam cum modica manu 12 in Bœotiam, Menippum item quemdam ex regiis ducibus cum mille peltastis* (pelta cetræ haud dissimilis est) Chalcidem mittit. Additi quingenti Agrianum, ut omnes insulæ

13

10 Put. Flor. tempus ac resideret. Inde nihil potuit fieri commodius quam, res se daret; quod clare conspicitur in Men. Voss. et uno Pal. Neque tamen absurdum Rhenani, tempus ac res sineret, quamvis id locum hic habere neget Modius.' J. F. Gron.—11 Olim legebatur, quæ maxime urgebant res, pararent, tum præsidium. Lectionem Peparethum ex corruptarum lectionum vestigiis feliciter Nostro restituerunt Sigon. et Gron.' Doer. Put. Reg. Men. urgebat respirarentlium præsidium: ultima varietas aliter habetur in duobus posterioribus nam Men. Pal. et Voss. Limnum. Reg. Petav. et Pal. alter Lemnum.' J. F. Gron.-12 Ante Gron. Polyphantum cum modica.—13' Ita pro Enianum leg. ex Polyb. cui 'Aypiâves dicuntur 11. 65. v. 79. x. 42. populus

NOTE

Ibi habebatur totius Græciæ conventus, sive concilium Amphictyo

num.

1 Prout tempus ac res se daret] Ita Colb. Reg. autem, prout tempus ac res sineret; neutrum absurdum, illud elegantius, quicquid reclamet Rhen. sic Plaut. in Bacchid. 'an nesciebat,' inquit,quam ejusmodi homini raro tempus se daret? Adjungi alia possunt his quæ profert in hanc rem Gronov.

u Peparethum] Scribebatur vulgo : quæ maxime urgebant res pararent. Tum præsidium urbi mittit. In uno Colb. scribitur hic locus per verba singularis numeri: quæ maxime urgebat respiraret. Humum præsidium urbi mittit. Ex ambobus, emendatis ut par est, confici potest sensus quem ex Polyb. eruerat Sigon. et quem

confirmat Gron. hac lectione: quæ maxime urgebat res: Peparethum præsidium urbi mittit: quo intelligatur missas in insulam Peparethum copias, quæ in ea urbem ejusdem nominis tuerentur. Est enim Peparethus insula exigua maris Ægei, haud multum distans ab Thessaliæ continente, ejusque regione Magnesia, intermedia Scyatho insula paulo minore: hodie Saraquino ex Sophiano; alii Piperi dici aiunt.

* Cum mille peltastis] Peltastæ vocabantur apud Græcos peltis armati ; quod brevis clypei genus sine umbone, forma lunæ semiplenæ. Amazonum pelta hederæ figuram imitabatur, auctore Xenoph.

y Quingenti Agrianum] Vulgo Ænianum: sed ex Polybio Agrianes resti. tuit Sigon. quos Stephanus Pæoniæ

a

partes tueri possent. Ipse Scotussam est profectus; eodemque ab Larissa Macedonum copias traduci jussit. Eo nuntiatum est, concilium Ætolis Heracleam indictum, regemque Attalum, ad consultandum de summa belli, venturum. Hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus Heracleam duxit. Et concilio quidem di14 maturitamisso jam venit: segetibus tamen, quæ prope tem erant, maxime in sinu Ænianum 15 b vastatis, Scotussam copias reducit. Ibi exercitu omni relicto, cum cohorte regia Demetriadem sese recipit. Inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem 16 atque Eubœam et

[ocr errors]

c

Thracicus 8. Pannonicus ad Strymonem fl. a quo diversi Agræi.' Rupert.14 Olim legebatur quæ jam prope.-15 In sinu Ænianum: (cf. Schweigh, ad Polyb. x. 42.) ita optimi Mss. non Æniano; nisi malis Æniane, (8 Alviàv s. Alνειὰν κόλπος, vel ὁ Αἰνιάνων s. Αἰνειάνων κόλπος,) h. e. in terris circa sinum hunc, ut XXXVII. 6. pr. ' in sinum Maliacum,' (et Liris fl. pro regione circa eum ap. Flor. 1. 18. 28. ubi cf. Duk.) terra, non mari, venerat ;' Gron. qui etiam monet, Ænianum recte repositum pro Eneatium XXXIII. 3. et Æneatum XL. 4. pr. pro Enianum, ut majores Poridis fuerint non Ænianes, (quia tum nec habuisset quicquam metuendum a Philippo, cui nulla eam in gentem jurisdic tio, nec Thessalonicæ habitasset, et Æneam ad statum sacrificium' profectus esset) sed Æneates.' Rupert.—16 Olim occurrere etiam in Phocidem, 'Om

NOTE

populos nominat. Verum, cum inter Hæmum et Rhodopen locet, apparet ad Thraciam pertinere. Strabo quoque lib. ix. Thraciæ tribuere videtur, cum Triballos ab Agrianibus ad Istrum, quindecim dierum itinere, habitasse scribit. Et vero Agrianes fluvius, cujus illi accolæ, et a quo nomen acceperant, ab Hæmo monte descendit in Hebrum, media fere in Thracia, quæ nunc Romania proprie.

2 Scotussam est profectus] Duæ fuere hoc nomine civitates: altera in Odomantice Macedoniæ regione septemtrionali: altera in Pelasgiotidis et Magnesiæ confinio, quæ Thessaliæ regiones sunt. De posteriori loquitur hoc loco Livius, quæ nomen adhuc retinere dicitur.

a Heracleam] Cum plures sint He. racleæ, indicatur Trachinia, quæ in Phthiotide, haud procul sinu Maliaco,

inter Sperchium et Asopum Thessa-
Nunc Comaro Pineto
licos amnes.
dicitur.

b In sinu Ænianum [Æniano] Sinus nomine hic intelliguntur loca seu terræ sinui adjacentes; et Gron. legendum censet, vel in sinu Æniane, vel, ut est in scriptis, in sinu Ænianum, quorum gens Locris Epicnemidiis vicina circa Etam montem, ad Maliacum sinum degebat, Ætolis hoc tempore contributa, cum alias ad Perrhæbos pertinerent juxta Othryn colentes, ut Strab. et Steph. idem tradunt. Itaque sinus Ænianum parum distat ab sinu Etæo, Maliáco, seu Lamiaco. Porro hi Ænianes diversi fuere ab Æniis ex Eno urbe Chersonesi Thracicæ, et ab Eniatibus ex Ænia oppido Macedoniæ, cujus mentio lib. XLV.

c In Phocidem] Fuit Phocis regio Helladis sive Græciæ proprie dictæ,

Peparethum mittit, qui loca alta eligerent, unde editi ignes apparerent. Ipse in Tisæo 17* (mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi) speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus imperator et Attalus rex a Peparetho Nicæam' trajecerunt. Inde classem in Euboeam ad urbem Oreum transmittunt, quæ ab Demetriaco sinu 18 h Chalcidem et Euripum petenti ad lævam prima urbium Eubœæ posita est. Ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii a terra oppugnarent.

6. Quatriduo post, quam appulsa classis est, urbem aggressi sunt. Id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo præpositus urbi erat, colloquiis absumtum est. Duas

arces urbs habet, unam imminentem mari, altera urbis media est. Cuniculo inde via ad mare ducit, quam a mari

[ocr errors]

i

nes Gall. et Voss. ut spurium arguunt rò etiam.' J. F. Gron.-17 Olim Cissao. Quod Glareanus quærit Cissæum montem, imperite facit: etenim nullus est. Tisæum autem invenio apud Polyb. lib. xxI. Veteres etiam Liviani libri habent Thisao, non Cissao.' Sigon.-18 Non alibi memorátur sinus Demetriacus. Maliaco conj. Duker.' Rupert.

[ocr errors]
[ocr errors]

1 Allera urbis medio est, ante Gron. Reg. altera in urbis medio est. Put.

NOTÆ

quam Ptol. Achaiæ nomine indigitat, ubi Delphi et Parnassus. Sita erat inter Etam montem et sinum Cirrhæum. Ei Dores et Locri Ozolæ ad occasum, Bœoti cum reliquis Locris ad ortum: nunc pars est Livadiæ.

d Unde editi ignes apparerent] Non absimilem usum præstant in Hispa nia turres locis altis, præsertim maritimis, positæ, quarum meminit Noster lib. xx1. cap. 19. Minori paulo celeritate, sed longe certius, Galli veteres quæ ubique gerebantur, literis consignata, per dispositos ad certa et vicina inter se spatia homines eximiæ pernicitatis, nuntiabant, teste Cæsare: quæ origo videri potest publici veredorum usus.

e In Tisao] Tisæus mons est Thes

saliæ in Phthiotide, unde Tisæum promontorium in sinu Pelasgico, si Laurembergii tabulis fides.

f Nicæam] Plures sunt ejus nomi. nis urbes, hæc fuit non procul sius Maliaco in Locris Epicnemidiis.

8 Oreum] Patet ex ipso Livio Oreum in Eubœa insula fuisse, ejusque extima parte ab Euripo aversa, et sic in ora maris Ægæi: nunc Loreo dici volunt.

h Ab Demetriaco sinu] Hic sinus, idem cum Pelasgico, qui Golfo di Armiro Italis, vel potius ejus pars, a Demetrio urbe nomen accepit, (de quo proximo cap.) estque ad confinia Phthiotidis et Magnesiæ.

i Altera urbis media [medio] est] Reg. Gronov. visus, altera in urbis medio est. Put. cum Reg. quem præ manibus

turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat. Ibi primo atrocissimum contractum est certamen, et turre instructa omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam eam ex navibus expositis. Cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritimæ arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est. Oppidani, pulsi inde in mediam urbem, ad alteram tendere arcem. Et ibi positi erant, qui fores portæ objicerent. Ita exclusi in medio cæduntur capiunturque. Macedonum præsidium conglobatum sub arcis muro stetit ; nec fuga effuse petita, nec pertinaciter prælio inito. Eos Plator, venia a Sulpicio impetrata, in naves impositos ad Demetrium Phthiotidis exposuit: * ipse ad Attalum se recepit. Sulpicius, tam facili ad Oreum successu elatus, Chalcidem inde protenus victrici classe petit. Ubi haudquaquam ad spem eventus respondit. Ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti primo gemini portus in ora duo versi præbuerit: sed haud facile alia infestior classi statio est. Nam et venti ab utriusque terræ præaltis montibus subiti ac procellosi se dejiciunt, et fretum ip

21

altera urbis media est. Ita scribe.' J. F. Gron.-2 Olim legebatur, decidunt. Omnes, ut ante Rhenan. et venti ab utriusque terræ præaltis montibus subiti ac procellosi dejiciunt. Posses cogitare illa: venti ponunt, mutant, vertunt. Ant si hoc displicet, mitius certe fuerat procellosi se dejiciunt, ant dejiciuntur, quam decidunt, quod ex sola opinione Rhenan. receperunt Edd.' J. F. Gron.

NOTE

habeo, altera urbis media est: quomodo scribi jubet Gronov. eam formam loquendi firmari putans ex Silio Italico lib. 1. concidit exacti medius per viscera teli,' ut habent meliores editiones, quo significari vult hostem sic perfossum telo, ut hujus mediam partem intra viscera absconditam habeat, prominente hinc capulo, inde mucrone. Mihi priorum lectionum alterutra magis arridet: utpote Latina, licet minus recondita, et minus affectata phrasi, qualibus non semper utique Livius utitur.

* Ad Demetrium Phthiotidis exposuit] Phthia patria fuit Achillis, et Phthiotis regio Thessaliæ: Demetrium autem Thessalicum, Stephanus jacere ait ad Amphrysum amnem. Strabo lib. ix. Demetrium, sic dictum a Cereris fano quæ Græcis Δημήτηρ, in ditione Protesilai fuisse ait, atque ab eo Pyrasum vocatam, urbem portu commodo, 20. stadia a Thebis Phthioticis.

Subiti ac procellosi se dejiciunt] Vulgaris a Rhenano lectio venti.... decidunt: scripti autem habent pro

« IndietroContinua »