Immagini della pagina
PDF
ePub

m

An

sum Euripi non septies die,' sicut fama fert, temporibus statis reciprocat; sed temere in modum venti, nunc huc, nunc illuc verso mari, velut monte præcipiti devolutus torrens rapitur. Ita nec nocte, nec die quies navibus datur. Cum classem tam infesta statio accepit, tum et oppidum, alia parte clausum mari, alia ab terra egregie munitum præsidioque valido firmatum, et præcipue fide præfectorum principumque, quæ fluxa et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit. Id prudenter, ut in temere suscepta re, Romanus fecit, quod, circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret, celeriter abstitit incepto, classemque inde ad Cynum Locridis P (emporium id est urbis Opuntiorum mille passuum a mari sitæ) trajecit.

[ocr errors]

Prout ventus varie flat, vel non secus ac ventus, tempore incerto.

—-3 ' Vet. libr. septies in die.' Sigon.-4 Ante Gron. emporium id est OpuntioNOTE

cellosi dejiciunt: unde Gron. fieri pos. se putat se dejiciunt, vel dejiciuntur. Quid si dejiciunt referatur ad naves, quæ ingruentibus ventis deprimantur?

m Fretum ipsum Euripi] Deductum putatur Euripi nomen a verbo piwiw, quod est ventilare, unde Euripus fretum reciprocans: quanquam in genere de fretis omnibus dicitur, immo et producitur ad aquæductus. Per antonomasiam vero hoc nomen sibi vindicavit Euboicum seu Chalcidicum fretum, quod et Boeoticum; angustum scilicet mare, et sinus, quo Euboea insula dirimitur a continente Græciæ strictius sumtæ. De hujus, ut et de Taurominitani in Sicilia Euripi æstu Plin. lib. 11. c. 97. Figurate ad homines inconstantes atque instabiles nomen Euripi porrexerunt Græci, atque adeo ad res ipsas: est enim receptum apud eos εύριπος ἄνε θρωπος, et εὔριπος τύχη. Ceterum ab Euripo ad urbem Chalcidem totamque

tandem Eubœam translata est a Græcis appellatio: unde corruptum nomen hodiernum. Turcis enim Egripos appellatur: Italis adhuc corruptios Negreponte. Unde nostris Euripus ipse, Le Détroit; le Golfe de Negrepont. V. XXXI. 47.

n Sed temere in modum venti] Horis nempe ac temporibus incertis, quemadmodum venti spirant. Servat tamen hic Euripus Chalcidicus æstibus suis certam rationem, licet pro variis anni temporibus diversam. Eam, velut sibi exploratam, describit Sponius in Itinerario suo per Græciam, Gallice nuper vulgato.

• Ad Cynum] In Locris Opuntiis ad sinum Maliacum fuit oppidum Cynus, Euripo et ipsum appositum ; Ædepso Eubœæ oppositum: Opuntis navale. Ibi Deucalion et Pyrrha habitasse credebantur.

P Locridis] Alii occidentales fuere Locri, Ozolæ cognominati, a gravi apud eos terræ et aquæ alicubi odore,

[ocr errors]

7. Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant,' sed serius Platoris fraude e specula elati: et impari maritimis viribus haud facilis erat in insulam classi accessus. Ita res per cunctationem omissa. Ad Chalcidis auxilium, ubi signum accepit, impigre est motus. Nam et ipsa Chalcis, quanquam ejusdem insula urbs est, tamen adeo arcto interscinditur freto, ut ponte continenti jungatur,' terraque aditum faciliorem,' quam mari, habeat. Igitur Philippus, dejecto præsidio fusisque Ætolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, cum ab Demetriade Scotussam,3 inde de tertia vigilia profectus, trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis Elatiam millia amplius sexaginta contendit. Eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur. Concesserat eam prædam regi Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat. Cum Romana classis eo se recepisset,4" Attalus, ignarus adventus Phi

[ocr errors]

rum. Put. id est orbis et pontiorum mille.—5 ‘Añéxei dè laλáoons wepi nevtekaideka σradious Strab. quæ duo ferme millia passuum sunt. Hinc Duk. Wesse!. ad Antonini Itin. p. 327. et Drak. suspicantur Livium scripsisse M. P. II. vel MM passuum, h. e. duo millia passuum.' Rupert.

[ocr errors]

1 Vulgat. ante Sigon. scriptura moverant. Placet magis, ut est in vet. lib. monuerunt.' Sigon.-2 Ante Gron. terra aditum faciliorem. Contra Rhenanum omnes Gall. Voss. et Pal. terraque.-3' Igitur Philippus cett. Crev. qui sæpius in verbis scriptoris Nostri transponendis sibi indulsit, hunc locum ita in ordinem redigendum putat: Igitur Philippus quum ab Demetriade Scotussam, inde de tertia vigilia profectus, dejecto præsidio, fusisque Ætolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, trepidos hostes Heracleam compulisset, ipse uno die cett.' Doering.-4 Edd. ante Gron. Oreum sese receperat, et Attalus. 'Sic Andreas et omnes usque ad Magontiacenses, et retulit Rhenan. pro eo, quod ex Aldo inoleverat, cum Romana classis eo se recepisset.' J. F. Gron. Apud

NOTE

ad sinum Corinthiacum hi hodie in Livadiæ parte: alii orientales a prioribus Parnasso, ac Phocidis et Bootiæ parte interjacente, diremti, ad Euripum; divisi in Opuntios et Epicnemidios, qui nunc sub Stramulipa,

ni fallor.

• Phocidis Elatiam] Maxima Phocensium post Delphos Elatia, seu Elatea, ad Cephisum fluvium, qui in Copaidem influit paludem.

* Opuntiorum urbs] Locri Opuntii cognominantur ab urbe, quæ Opus, untis, dicitur; Ajacis Oilei quondam

a Ignes ab Oreo editi monuerant] sedes: ab ea sinus Opuntius.

Vide cap. prox.

u Cum Romana classis eo se recepis

■ Ut ponte continenti jungatur] Ad- set] Sic optimi, et cum aliis Colb. eo huc quoque ita se res habet.

se recepisset, nempe Cynum Locridis

X

lippi, pecuniis a principibus exigendis terebat tempus. Adeoque improvisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam, forte pabulatum ab urbe longius progressi, agmen hostium procul conspexissent, opprimi potuerit. Attalus inermis atque incompositus cursu effuso mare ac naves petit; et molientibus ab terra naves Philippus supervenit," tumultumque etiam ex terra nauticis præbuit. Inde Opuntem rediit, Deos hominesque accusans, quod tantæ rei fortunam ex oculis prope raptam amisisset. Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste, prope in voluntariam deditionem concessissent. Compositis circa Opuntem rebus, Toronem 72 est profectus. Et Attalus primo Oreum se recepit. Inde, cum fama accidisset, Prusiam Bithyniæ regem a in fines regni sui transgressum, omissis i Supervenit Philippus Attalicis, conantibus naves e portu in altum impellere.

8

Gron. cum Romana classis Oreum se recepisset. Cum Romana classis a Chalcide eo se recepisset scil. Cynum Locridis, ubi in statione erat, ut faveret Attalo Opuntem capienti; Gron. Cf. cap. 6. extr. Recte: sed forte Cynum leg. pro eo, ne subjectum nimis remotum sit, et quia Oreum pro eo exhibent quidam Mss. et edd. vett. vel 7ò eo referendum ad Opuntiorum urbem, cujus navale fuit Cynus.' Rupert.-5 Effuso del. Crev.—6 Lect. antiq. Philippus advenit, metumque. Advenit in primo invenio Gryp. metum dedit Rhenan.' J. F. Gron.-7 Rectius pro Toronem Glareanus legendum esse suspicatus est Thronium, quod est oppidum Locridis haud procul Opunte.' Doering.-8 Pro se recepit in omnibus fere Mss. legitur est profectus, inepta eorundem verborum repetitione. Hinc recte, opinor, utrumque correctoribus tribuit Gron. et Livium scripsisse putat, Et Attalus

[ocr errors]

NOTE

portum, ut Attalo expugnanti Opuntem faverent Romani. Nihil igitur attinet Orei nunc mentionem fieri, quod antea expugnatum fuerat. Et male vulgo legitur Oreum sese recepisset.

× Pecuniis a principibus exigendis] Intellige a primatibus captæ civitatis Opuntiorum.

y Ab eadem ira] Ex causa ejusmodi doloris, nempe amissæ occasionis, Philippus Opuntios increpuit.

2 Toronem] Est quidem Torone urbs Macedoniæ in Paraxia regione

a qua Toronaicus sinus: quæ urbs nunc Castel Rampo Italis. Sed longe distat ab iis regionibus de quibus hic agitur: unde Glar. et Sigon. exponi volunt Thronium, quod oppidum est Locrorum Epicnemidiorum ad Boagrium fluvium et sinum Maliacum, (quod olim incensum fuerat a Xerxe,) non procul Cnemide horum Locrorum primaria urbe. Constanter tamen Toronem habent membranæ quas videre mibi contigit.

a Prusiam Bithynia regem] Nicomedis primi filius, Zielæ frater, Pru

9

rebus atque Etolico bello, in Asiam trajecit.

b

Et Sulpi

[ocr errors]

cius Æginam classem recepit,10 unde initio veris profectus erat. Haud majore certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Toronem cepit. Incolebant urbem eam profugi ab Thebis Phthioticis. Urbe sua capta a Philippo, cum in fidem Ætolorum perfugissent, sedem eis Ætoli eam dederant urbis vastatæ ac desertæ priore ejusdem' Philippi bello. Tum ab Torone, sicut paulo ante dictum est, recepta profectus, Tritonon et Drymas, 12 d Doridis parva atque ignobilia oppida, cepit. Inde Elatiam, jussis ibi se opperiri Ptolemæi Rhodiorumque legatis, venit. Ubi cum de finiendo Ætolico bello ageretur, (affuerant enim legati nuper Heracleæ concilio Romanorum Ætolorumque,) nuntius affertur, Machanidam Olympiorum solenne ludicrum parantes Eleos aggredi statuisse. Prævertendum id

6

primo Oreum; inde.....in Asiam trajecit; Sulpicius cet.' Rupert.--9 ' Tò rebus adjecit Rhenan. quod in prioribus edit. deerat.' J. F. Gron. Add. Romanis Gron. Doujat. Crev.-10 Recipit Gron. Donjat. Crev.-11 Pervenissent, &c. rastæ ac desertæ priore quidem, Edd. ante Gron.-12 Tritonon et Drymas. In optimis Mss. Uthronon, Uthuronon, Uthoronon, et Drumias, Drymias; unde Tethronion s. Tithronion et Drumiam suspicari possis. Tiopáviov dicitur Pau. san. X. 3. et 33. Telpúviov Herodot. VIII. 33. Tpírwvos Steph. Tithrone Plin. IV. 3. Apuuía Steph. Apuuaía Pausan. et Plin. 11. 11. Apuuds Herodot. 1. c.

NOTE

sias erat, Zipætæ Thracis nepos; qui dissidentibus Alexandri successoribus, Bithyniam occupaverat. Hic Philippi Macedonis gener per secundam uxorem, pro eo adversus Attalum Pergami regem arma nunc cepit: postea populo Romano in servilem modum addictus, ut ejus se libertum profiteretur.

Sequester Tritonicam paludem memorat: ejusdem nominis in Boeotia exiguus amnis ad Alalcomenas.

d Drymas] Drymaa Pausaniæ, Herodoto Drymos, dicitur. Codices Livii meliores scribunt Drumias. Phocidis quoque oppidum fuit, minus, opinor, distans ab Elatea. Quod autem hæc duo loca Noster Doridi

b Urbe sua] Nempe Thebis Phthio- ascribit, mirum videri non debet: ticis.

c Tritonon] Tethronion Herodoto vocatur, et Pausaniæ oppidum fuit Phocidis, haud procul Elatea: neque vero eo pertinet Tritonus Stephani, qui oppidulum Macedoniæ vocat circa Pallenem, atque ita inter sinus Thermaicum et Toroniacum. Vibius

bellis enim et gentium migrationibus, confusi sæpe in Græcia populorum fines.

e Eleos aggredi statuisse] Id contra immunitatem Eleis concessam ob sacros Jovi ludos fieri videbatur, qua nemini armato per hanc urbem et regionem transire licebat ex Ætolo

ratus, legatis cum benigno responso dimissis, 'se neque causam ejus belli fuisse, nec moram (si modo æqua et honesta conditione liceat) paci facturum,' cum expedito agmine profectus per Boeotiam, Megara, atque inde Corinthum descendit; " unde, commeatibus sumtis, Phliunta " Pheneumque petit. Et jam, cum Heræam 14 venisset, audito, Machanidam, fama adventus sui territum, refugisse Lacedæmonem, Ægiumi se ad concilium Achæorum recepit: simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid posset, accitam, ibi ratus se inventurum. Paucis ante diebus in Phoceas 1 trajecerant Poni: inde portus Acarnanum

[ocr errors]

Cf. Palmerii Græc. Ant. vi. 15.' Rupert.-13 In Edd. ante Gron. Per Bæotiam, Megaram atque inde Corinthum descendit.-14 Olim Eream.-15 In Phoceas. Cum Phocearum nullibi mentio fiat, Crev. Livium pro in Phoceas scripsisse in Oxeas suspicatus est. Oxeæ ad Echinadum insulas pertinent; vid. Strab. vIII. p. 351.' Doering.

rum jurato decreto.

NOTE

f Megara] Hæc Græciæ urbs, caput exiguæ regionis (quæ Attica pars et quasi lacinia) medio Athenas inter et Corinthum intervallo sita, Nisi, fabulis noti, regia, a quo Nisæa portus ad sinum Saronicum nomen accepit. Sub Turcis nomen fere servat. Vocatur enim Megra, extrita secundæ syllabæ vocali. Apparet longe diversam a Megaris Siciliæ, quæ et Hybla minor, de qua sup.

XXIV. 30.

Phliunta] Phlius, cujus oppidani Phliasii, in Sicyoniæ sinu circa Asopi Achaici fontes : hodie Pinetus aliique dici volunt Phoica, alii aliter: verius forte periisse alii putant.

h Pheneumque] Pheneos oppidum fuit Arcadia in Peloponneso sub monte Cyllene, non procul Nonacride: nomen adhuc retinere dicitur.

Ægium] Urbs fuit Achaiæ proprie dictæ in Peloponneso, sic appellata a capris duabus quæ Jovem aluère, alyas Græci appellant. Ibique

Achæorum concilia habebantur : hodie Vistiza, vel Bostizan.

k In Phoceas] Phocæ insulæ parvæ memorantur a Plinio juxta Cretam ante Sammonium promontorium, quo Punicam classem in auxilium Philippi venisse, nec impossibile est, nec admodum verisimile. Longe minus Phocæam Æolidis (quæ Asiæ civitas) devectos. Forte in Phoceas Græca terminatione dixit Livius pro in Phoceos, id est, in portus Phocidis regionis in sinu Corinthiaco. Sed quia variant exemplaria, et in quibusdam legitur in devaces, conjicit Gron. legendum in Echinades, quæ sane insulæ sunt extra sinum. Ait enim Pœnos fuisse in statione apud Ægium ex condicto expectantes Philippum; sed cum audissent discessisse Romanos et Attalum ab Oreo Eubœæ, ve. ritos ne ad se iretur (sic enim omnes, non in se) et intra sinus angustias caperentur, transmisisse ex illis claustris in Echinades, inde in Acarnanum portus.

« IndietroContinua »