Immagini della pagina
PDF
ePub

petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque audissent, veriti ne ad se iretur, et intra Rhium (fauces eæ sunt Corinthii sinus) opprimerentur.

8. Philippus moerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam. In concilio autem,' dissimulans ægritudinem, elato animo disseruit, testatus Deos hominesque, 'se nullo loco, nec tempore defuisse,11 quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo, quanta maxima posset celeritate, tenderet:3 sed vix rationem iniri posse, utrum ab se audacius, an fugacius ab hostibus geratur bellum. Sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium a Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e manibus suis elapsum. Sed non semper felicem esse fugam: nec pro difficili id bellum habendum, in quo, si modo congressus cum hostibus sis, viceris. Quod primum esset, confessionem se hostium habere, nequaquam pares esse sibi: brevi et victoriam haud dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum, quam spe, pugnaturos.' Læti regem socii audierunt. . Reddidit inde Achæis Heræam et Triphyliam." Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse finium 6

n

Et celeritatem suam a fortuna delusam, quæ ipsi cuncta, jam jam prope sub oculis posita, eriperet.

[ocr errors]

1 In Edd. ante Gron. in concilio tamen.-2 Olim legebatur se nulli loco nec tempori defuisse.-3 Celeritate contenderet Vet. Lib. Sigon.-4 Ante Gron. sic ipsis diebus.-5 Nequaquam pares esse eos. Put. nequaquam pareses ibi. Pet. et Pal. pares esse sibi. Reg. patere se sibi. Men. par esse sibi. Certe nusquam deest sibi, quo deleto gaudet Rhenan.' J. F. Gron.—6 ' Quod suorum jus esse

NOTÆ

Nullo loco, nec tempore defuisse] Supple rebus gerendis, occasionibus, opportunitatibus; et sic meliores, contra quam vulgati nulli loco, nec tempori defuisse.

m

Triphyliam] Triphylia Elidis regio, ex eo dicta quod in unum corpus Tpía pûλa, id est, tres gentes coierint: Epei; Minyæ, qui eo commigravere; et Elei, Strabone auctore lib. v. qui

addit Minyarum loco ab aliquibus Arcades nominari. In ea fuit Pylus Triphyliaca dicta ad Messeniacæ discrimen. Utraque, ni fallor, Nestori paruit: utraque hodie in Moreæ provincia Belvedere: atque hæ duæ ab Eliaca diversæ.

n Alipheram] Aliphera Arcadiæ oppidum in Elidis confinio, ad Alpheum annem, quemadmodum Heræa.

[ocr errors]

S

satis probabant, restituit. Inde, navibus acceptis ab Achæis, (erant autem tres quadriremes et biremes totidem) Anticyram trajecit. Inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos, ut adjungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum, profectus ad Erythras Ætolorum, quæ prope Eupalium sunt, exscensionem fecit. Haud fefellit Ætolos: nam hominum quod aut in agris, aut in propinquis castellis Potidaniæ atque Apolloniæ fuit, in sylvas montesque refugit. Pecora, quæ inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves compulsa. Cum his ceteraque præda, Nicia prætore Achæorum Ægium misso, cum Corinthum petisset, pedestres inde copias per Boeotiam terra duci jussit. Ipse, ab Cenchreis 7" præter terram Atticam super

finium, Edd. ante Gron. Sed rò quod molestum est. Aut igitur pro eo quam vel qui legendum, aut pro supervacno cancellandum est, hoc modo: Alipheram autem Megalopolitis (suorum fuisse finium satis probabant) restituit.' J. F.

[ocr errors]

NOTE

Megalopolitis] Arcadia caput hoc tempore Megalopolis, Polybii patria ad Alpheum nunc Leontari Sophia. no, Nigro Lendaria.

P Quod suorum fuisse finium satis probabant] Recte Gronov. suorum finium interpretatur, suis (Megalopolitarum) finibus comprehensam, Gall. qu'elle avoit été de leur territoire. Sed quis non miretur molestum tanto viro Tò quod, et acceptum pro relativo nominis fœminini, nempe Alipheræ, cum manifeste sit particula causativa? Significat enim Livius ideo redditam eam urbem Megalopolitis, quia hi sibi alias subjectam, seu contributam fuisse probabant.

¶ Anticyram trajecit] Hæc Anticyra, vel potius Anticirrha, urbs est maritima Phocidis ad sinum Crissæ um, qui pars Corinthiaci: sic dicta quod sit contra Cirrham. Creditur nunc Suola vocari. Alia ejusdem no

minis urbs fuit in insula sinns Œtæi, ubi helleborus seu veratrum nascitur purgandis noxiis humoribus, cerebrum infestantibus, quod apud Anticirrham Phocensem melius temperari credebatur.

Erythras] Ætolis a Livio aliisque attribuuntur Erythræ: Stephanus Locridi assignat. Hæ non procul Naupacto, quæ urbs Locrorum Ozolarum primum, dein Ætolorum fuit. s Prope Eupalium] Plinio Eupalia, oppidum fuit Locrorum Ozolarum ad fluvium Amphissum, ut et Potidania.

t Apollonia] Hujus Locrensis, seu Phocensis Apolloniæ non meminisse geographos, nihil mirum : etenim non urbs, sed castellum erat, quod baud procul mari fuisse demonstrat Livii narratio.

Ab Cenchreis] Corinthus duobus imminens maribus, duo quoque nava.

[ocr errors]

Sunium navigans, inter medias prope hostium classes, Chalcidem pervenit. Inde, collaudata fide ac virtute, quod neque timor neque spes flexissent eorum animos, hortatusque in posterum, ut eadem constantia permanerent in societate, si suam, quam Oritanorum atque Opuntiorum, fortunam mallent, ab Chalcide Oreum navigat, principumque iis, qui fugere capta urbe, quam se Romanis tradere, maluerant, summa rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea, unde primo ad opem ferendam sociis profectus erat, trajecit. Cassandreæ deinde centum navium longarum carinis positis, contractaque ad effectum ejus operis multitudine o fabrorum navalium, quia res in Græcia tranquillas et profectio Attali fecerat, et in tempore laborantibus sociis latum ab se auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis" bellum inferret.

10

Gron. Sed quod est conjunctio, et post fuisse suppl. eam.' Rupert.-7 Olim legebatur ipse a Cenchreis.-8 'In posterum, ut eadem, &c. Oritanorum atque. Hæc verba cum mediis Livii esse soli credimus Andreæ primo editori. Mihi quidem nullis in scriptis occurrerunt: sed tantummodo, hortatusque oppugnatiorum fortunam mallent. Numquid igitur fuit, dehortatusque, ne Opuntiorum fortunam mallent? id est, ne cito sese dederent.' J. F. Gron.-9 Olim ante Sigon. Oreanorum.-10 Edd. ante Gron. et multitudine. Copulativa est erratum operarum in novitiis: nam et Mss. et priores editiones eam non agnoscunt.' J. F. Gron.-11 In Mss. dicionis et Sicioniis pro Dardanis; unde Jac. Gron. conj. Sintiis. Cf. ad XLII. 51. et XLIV. 46.' Rupert.

NOTE

lia habuit, Lechæum ad sinum Corinthiacum, qua occidens est; Cenchreas vero ad Saronicum: ubi nomen hodieque servant. Fuere et Cenchreæ in Troade.

Super Sunium] Promontorium est Atticæ ex adverso Helenæ insulæ in Ægæum mare prominens, quod ibi Myrtoum cognominatur. Prom. nunc Italis, Capo delle Colonne. Hujus navigationis causa paratas alias a prioribus naves Philippus conscenderit oportet, nisi a Corinthio mari per medium isthmum illas traduxit: alioqui din expectandum fuisset dum hæ Peloponnesum circumnavigarent Delph. et Var. Clas.

ab Corinthiaco sinu, ad intimum Saronicum, ubi Cenchreæ.

y In posterum, ut eadem] Hæc et sequentia, licet in pluribus scriptis desiderentur, (qui tantum habent, hortatusque oppugnatiorum fortunam mallent,) habentur in uno ex Regiis codicibus.

z Cassandreæ deinde] Cassandrea seu Cassandria urbs est Macedoniæ ad extremum sinum Thermaicum in Paraxia regione juxta Olynthum et Pallenen; antea Potidæa vocabatur, cujus frequens mentio apud Demosthenem, propter Atheniensium bella adversus Philippum Alexandri Magni 7 S

Livius.

9. Extremo æstatis ejus, qua hæc in Græcia gesta sunt, cum Q. Fabius Maximi filius legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum nuntiasset, consulem satis præsidii Galliæ provinciæ credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac deduci exercitum consularem posse, Patres non M. Livium tantum redire ad Urbem, sed collegam quoque ejus C. Claudium jusserunt. Id modo in decreto interfuit, quod M. Livii exercitum 3 reduci, Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia jusserunt. Inter consules ita per literas convenit, ut, quemadmodum uno animo rem publicam gessissent, ita, quanquam ex diversis regionibus convenirent, uno tempore ad Urbem accederent. Præneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri jussus. Forte ita evenit, ut eodem die ambo Præneste venirent. Inde præmisso edicto, ut triduo post frequens senatus ad ædem Bel

1Q. Fabius Maximi Verrucosi cunctatoris filius: ita Ms. Gud. recte. Maximi P. Put. et Flor. Maximus P. plerique Mss. unde perperam edd. ante Drak. Maximus pater et prætor. Sed quis filiorum Maximi h. 1. innuitur? nam duo illi fuere ejusdem prænominis; quod non sine exemplo esse, docent Drak. Duker. Manut. ad Cic. ad Div. vIII. 8. Suspicarer, Maximo præter hos tertium fuisse filium, eumque h. 1. memorari. Sed tribus filiis idem fuisse prænomen, vix crediderim.' Rupert. Maximus pater Gron. Douj. Crev. -2 Romam ad senatum missus. Put. et meliores excludunt rò missus.' J. F. Gron.-3 Put. Livite: scribo, quod M. Livii et exercitum. Non ipsum modo venire, sed et exercitum ejus reduci.' J. F. Gron. Deduci Crev.-4 Al. ante Gron. rem gessissent. Gron. autem rempublicam defendit contra Sigon.NOTE

[ocr errors]

patrem. Cassander, Macedoniæ postea rex, novum nomen imposuit, quod adhuc manet.

Q. Fabius Maximi [Maximus] Codices melioris notæ adjiciunt, P. legatus, quod primi editores reddiderant prætor, Sigonius pater: id Gronovio displicet, Q. Fabium extrema ætate functum legati ad hæc munere, præsertim cum neque eum urbe exiturum cum Livio consule fuisse indicet monitum ab eo eidem Livio datum lib. XXVII. c. 40. Gudii codex habet, Cum Q. Fabius Maximi filius legatus. Sed cum duo Fabio Maxi

mo filii essent, haud multum refert de majore, qui paulo post e vivis exiit, an de minore qui vix pueritiam egressus, intelligas quod hic dicitur, legatum nempe Romam a Livio consule fuisse.

b Præmisso edicto] Nempe ex more, quo imperator, fusis hostibus in urbem rediens, edictum præmittebat, ut conveniret senatus ; nisi major ali. quis magistratus in urbe esset: tunc enim a majori magistratu dabatur huic minori magistratui advenienti senatus.

[ocr errors]

lonæ adesset, omni multitudine obviam effusa, ad Urbem accessere. Non salutabant modo universi circumfusi, sed, contingere pro se quisque victrices dextras consulum cupientes, alii gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis.res publica esset. In senatu cum more omnium imperatorum, expositis rebus ab se gestis, postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque 7 administrata et Diis immortalibus haberetur honos, et ipsis triumphantibus Urbem inire liceret; 'se vero ea, quæ postularent, decernere,' Patres, merito Deorum primum, dein, secundum Deos, consulum,' responderunt; et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto, inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum separarent, ita convenit, ut, quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo pugnatum foret, ejus sorte auspicium fuisset,' et exercitus 9 Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci non potuisset de provincia, ut M. Livium, quadrigis Urbem ineuntem, milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus inveheretur.'•

[ocr errors]

d

1 Ipse auspicatus esset suo jure, quod ei obvenisset imperium in illum diem.

5 Olim ante Sigon. omittebant rò circumfusi.-6 'Spernunt Put. et antiquiores To contingere. Voss. sed perspicere quisque. An fuit, sed pro se quisque victrices dextras consulum capientes, vel tangentes, aut rapientes.' J. F. Gron. -7' Sic Put. Reg. Men. Pal. Voss. non fideliterque, quod urget Rhenan.' J. F. Gron.-8 Vet. lib. teste Sigon. et supplicationem amborum nomine, et triumphum utrique decreverant. 'Quod nos in nullis invenimus, et manum correcNOTE

Ad ædem Bellona] Quæ extra urbem erat: neque enim intra urbem senatus habebatur ab iis qui triumphaturi essent, ut scribunt Plut. in Cæsare, et Appian. 1. 11. Bell. Civil. Si semel urbem quis ingressus esset, lege cautum erat ne triumphi causa eam iterum iniret.

▲ Neronis deduci non potuisset] Confecto bello deportabatur ac deducebatur e provincia exercitus victor: quo non deportato nec confecta censebatur provincia. Triumphus autem

non facile decernebatur, nisi ei qui
Hac de causa
bellum confecisset.
triumphus M. Claudio Marcello nega-
tus, sup. lib. xxvI. cap. 21. Aliquan-
do tamen ob rerum gestarum magni-
tudinem aliter senatui visum, ut nunc
in gratiam Neronis, et lib. xxxi. c.
48. in gratiam L. Furii prætoris.

e Equo sine militibus inveheretur] Ovatione contentus fuit Claudius Nero; cum triumphus ei pariter et collegæ decretus fuisset: non mediocre moderationis exemplum, de quo

« IndietroContinua »