Immagini della pagina
PDF
ePub

lum gereret exercitu non suo civili, sed mixto ex colluvione⚫ omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus, alia sacra, alii prope Dei essent; ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut nulla nec inter ipsos, nec adversus ducem seditio extiterit; cum et pecunia sæpe in stipendium, et commeatus in hostium agro deessent: quorum inopia priore Punico bello P multa infanda inter duces militesque commissa fuerant. Post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis reposita victoriæ fuerat, deletum, cedendoque in angulum Bruttium" cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile, nullum motum in castris factum? Nam ad cetera id quoque accesserat, ut ne alendi quidem exercitus, nisi ex Bruttio agro, spes esset; qui, -ut omnis coleretur, exiguus tamen tanto alendo exercitui erat. Tum magnam partem juventutis abstractam a cultu agrorum bellum occupaverat, et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia3 militiam exercendi. Nec ab domo quicquam mittebatur, de Hispania retinenda solicitis, tan

04

"Cum ipse Hannibal omni reliqua Italia abstineret, eamque Romanis relinqueret, abscedendo in exiguam Bruttiorum regionem, tanquam in angulum.

• Et nihil ex Africa mittebant Carthaginienses Hannibali, anxii tantum de servanda Hispania.

quem vid. in h. 1.-2 Concessa et cum cessum est conj. Doer.-3 Mos vitio etiam insitus genti inter latrocinia. Omnes per latrocinia. Optimus et Voss. par 1. Suspecta mihi hic etiam vitii vox vitio, vereorque, ne scripserit anctor, et mos ultro etiam insitus genti.' J. F. Gron. 'Crev. explicat, malo studio, mala libidine. Certe non opus est, ut pro vitio cum Gron. ultro scribatur.' Doering.-4 'Sollicitis, h. e. cum Carthaginienses solliciti essent. Cæterum cum verba, retinenda sollicitis, tanquam omnia prospera in Italia essent,

NOTE

• Mixto ex colluvione] Eandem causam admirationis affert Polyb. lib. XI. quod exercitus Hannibalis non ex civibus Carthaginiensibus esset ; enumeratque varias gentes quæ in exercitu Hannibalis cum Pœnis militabant, Afros, Hispanos, Gallos, Italos, Græcos.

P Priore Punico bello] Per ea tempora, inter cetera ex inopia et sedi

tione orta mala, Hannibal senior ob rem male gestam in Sardinia cruci affixus fuerat a popularibus in Sicilia; Hanno ejus frater patruelis in Sardinia quoque desertus a suis, actus erat in crucem. Ad causas non dissimiles referri possunt Hasdrubalis, qui patruus, et Hamilcaris Barcæ, qui pater Hannibalis fuerat, clades in Sardinia Siciliaque.

quam omnia prospera in Italia essent. In Hispania 5 ¶ res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant; eandem, quod prælio victi Carthaginienses, duce amisso, in ultimam Hispaniæ oram usque ad Oceanum compulsi erant; disparem autem, quod Hispania, non quam Italia modo, sed quam ulla par sterrarum, bello reparando aptior erat, locorum hominumque ingeniis." Itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quæ quidem continentis sint,' postrema omnium, nostra demum ætate, ductu auspicioque Augusti Cæsaris, perdomita est. Ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello secundum Barcinos" dux, regressus ab Gadibus, rebellandi spem adjuvante Magone Hamilcaris filio, delectibus per ulteriorem Hispaniam habitis, ad quinquaginta millia peditum et quatuor millia et quingentos equites armavit. De equestribus copiis ferme inter auctores convenit: pedi

in plurimis Codd. non compareant, illis ejectis J. F. Gron. orationem ita jungendam putat: nec ab domo quicquam mittebatur. Hispaniæ res quadam ex parte cett. Sed verba illa, ut recte Crev. et Drak. judicant, librarii potius culpa, cujus oculi a de Hispania ad in Hispania aberrarint, excidisse videntur.' Doering.-5 Verba rel. solicitis... in Hispania ab optimis Mss. absunt: unde Gron. conj. mittebatur. Hispaniæ vel In Hispania res cet. Ita in Ms. Lov. 3. legitur. Sed hæc potius omnia excidisse culpa librariorum, quibus repetitio vocis Hispania fraudi fuerit et media omittendi causa, putabant Crev. et Drak. Dure autem dicitur solicitis pro, ab iis qui soliciti erant. Forte leg. solicito senatu.' Rupert.-6 Olim Gisgonis filius maximus. Put. relegat vocem filius. Maximusque, omissa voce clarissimus, exhibet

NOTE

a De Hispania retinenda solicitis, tanquam omnia prospera in Italia essent. In Hispania] Ab optimis quibusque hæc absunt præter duo illa verba, de Hispania. Loco præpositionis de, si retineas alteram præpositionem in, nihil erit quod reliqua desideres.

* Locorum hominumque ingeniis] Hispania mari undique cincta, et montibus ac sylvis præ ceteris regionibus distincta. Hispani autem multitudine hoc tempore ceteras gentes ferme superabant teste Cic. ad arma promti, utpote injuriarum intolerantes ;

ideoque mobiles.

• Quæ quidem continentis sint] Hoc ad discrimen Siciliæ et Sardiniæ, quæ prius in provinciam redactæ, sed extra continentem.

Augusti Cæsaris] Ad ejus usque tempora Astures et Cantabri pristinam libertatem retinuerant.

■ Secundum Barcinos] Hic Gisgonis filius, ex alia familia fuit quam Barcina, ex qua Hannibal cum fratribus, Hamilcaris Barcæ filiis; post quos inter duces Pœnorum hic primum tenebat locum.

tum septuaginta millia quidam adducta ad Silpiam 7 y urbem scribunt. Ibi super campos patentes duo duces Pœni ea mente, ne detrectarent certamen, consederunt.

2

13. Scipio, cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset, neque Romanis legionibus tantæ se parem fore multitudini' ratus, ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque in iis tamen tantum virium ponendum, ut mutando fidem, quæ cladis causa fuisset patri patruoque, magnum momentum facerent, præmisso Silano ad Colcham, duodetriginta oppidis regnantem, ut equites peditesque ab eo, quos se per hyemem conscripturum pollicitus erat, acciperet, ipse ab Tarracone profectus, protenus ab sociis, qui accolunt viam, modica contrahendo auxilia, Castulonem pervenit. Eo adducta ab Silano auxilia, tria millia peditum et quingenti equites. Inde ad Bæculam urbem progressus omni exercitui3 civium,

a

» Nisi Hispani auxiliares, saltem specie tenus, objicerentur Pœnis.

Periz. Maximus qui corrigendum esse censuit.' Doering. Vide Not. Varior. -7' Ad Silpiam urbem. 'Hλlyyav Polyb. sed ad eum et Appian. Hisp. 24. jam monuit Schweigh. Elingam et Silpiam peræque ignota geographis nomina esse, et leg. Ilipam.' Rupert.

1 Olim legebatur parem multitudini.—2 ‘Al. Colcam, Culcam, Scolcam, Schulcam, Sculcam, Sculcham h. 1. et xxx. 21.' Rupert. Colcam Gron. Donjat. Crev.-3 'Inde ad Betulam urbem processum cum omni exercitu. Put. clare,

NOTE

* Septuaginta millia quidam adducta] In his fuit Polyb. lib. 11. septem my riadas peditum, et quatuor equitum millia numerans.

Ad Silpiam] Polyb. pro Silpia, Elingam ponit, quæ duo nomina geographis æque incognita. Ex narratione utriusque historici apparet, Scipioni Tarracone venienti Pœnos ultra Castulonem fuisse obvios; atque ita Hasdrubalis Gadibus venientis hunc exercitum citra eandem urbem castrametatum, et ex consequenti hyberna Pœnorum fuisse in Bætica ejusve confinio. Eo autem tractu occurrit Sitia prope Obulconem, nec longe a Castulone; a qua non mul

tum etiam distant Osingi atque Ossigi; quorum, Sitia aliquam literarum affinitatem servat cum Nostri Silpia, Osingi vero cum Elinga Polybii. Utat sit, in Beturia, nec longe a Corduba, hæc loca fuisse conjicio, quoquo nomine vere dicerentur.

2 Ad Colcham, duodetriginta oppidis · regnantem] Colichanta vocat Polyb. Sed qua in regione Hispaniæ regnaret, non indicat. Si duodeviginti oppidis imperasse diceretur a Nostro, conjici posset Edetanorum aut Celtiberorum regem fuisse, quibus utrisque totidem oppida Ptol. assig

nat.

Ad Bæculam urbem] Hæc Bæcula

C

sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta millibus. Castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu aggressi sunt; turbassentque munientes, ni abditi post tumulum, opportune ad id positum, 4 ab Scipione equites improviso in effusos incurrissent. Hi promtissimum quemque, et proxime vallum atque in ipsos munitores primum invectum, vixdum prælio inito, fuderunt: cum ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant, longior et diu ambigua pugna fuit. Sed cum ab stationibus primum expeditæ cohortes, deinde ex opere deducti milites atque arma capere jussi, plures et integri fessis, magnumque

jam agmen armatorum a castris in prælium rueret, terga

ad Bæculam; et ita scribendum, nam Polyb. Baikuλav vocat lib. x.' J. F. Gron. In quibusdam libr. vett. progressus cum, sed J. F. Gron. utraque voce deleta hunc locum ita scribendum putat: inde ad Bæculam urbem exer, cilu omni civium, sociorum ... quadraginta millibus, castra ponentes eos. Jac. Gron. tentat: inde ad Bæculam urbem progressos... quadraginta millibus, castra ponentes eos Mago cett. Utrumque displicet. Secundum nostram lectionem multo concinnior et Livio dignior est oratio. Ad progressus supple est, et, quia præpositio cum ante omni omissa est, eam subintellige, ut in sæpius apud Nostrum obvia locutione exercitu proficisci pro cum exercitu proficisci.' Doering. -4' Opportune ad id positi. Ómnes scripti positum. Scribe, ni abditi post tumulum opportuno ad id positu ab Scipione equites. Nisi malis opportune oppositum.' J. F. Gron.-5 In Edd, ante Gron. Et usque integri fessis subirent. Omnes Gall. et Pall. cum Voss. abolent rò usque ab Rhenan. profectum. Sed nec subirent Put. Reg. Men. Voss. aut ullus sinceriorum admittunt.' J. F. Gron. Atque arma capere jussi integri et plures fessis, his, qui erant fessi opere munitionis et præliando; Gron. qui etiam monet, verbum rueret referendum ad expeditas cohortes, ad milites ex opere deductos cet. Sed ita saltem Livius inverso verborum ordine dixisset integri et plures fessis. Hinc recte, opinor, Doer. post fessis e quibusdam Mss. inseruit subirent, etsi a pluribus abest.'

[ocr errors]

NOTE

alia est ab ea de qua sup. XXVII. 20. Pol. loca indicat περὶ Βαίκυλα. Non videntur aberrare qui circa Beatiam ant Ubedam, in Andalusiæ fine orientali ad Castellæ novæ limites, ponunt: quidam codices Betulam habent.

b Castra ponentes eos] Romanos sociosque.

e Opportune ad id positum] Opportune situm, quod idem est ac opportuno situ, sive qui ad rem commode positus a natura erat. Nec opus est

quicquam mutari.

d Plures et integri fessis] Cum nempe ii qui integri supererant majori numero, quam qui fessi erant, (partim opere munitionis, partim præliando,) arma capere jussi, et ex omnibus agmen ingens armatorum rue. ret in Pœnos, &c. Pertinet enim d rueret ad expeditas cohortes, ad milites ex opere deductos, et ad integros fessosque. Intellige ergo inte. gros plures fessis, vel integros simul cum fessis.

haud dubie vertunt Poni Numidæque. Et primo turmatim abibant, nihil propter pavorem festinationemve confusis ordinibus dein, postquam acrius ultimis incidebat Romanus, neque sustineri impetus poterat, nihil jam ordinum memores, passim, qua cuique proximum fuit, in fugam effunduntur. Et quanquam eo prælio aliquantum et Romanis aucti et deminuti hostibus animi erant, tamen nunquam aliquot insequentes dies ab excursionibus equitum levisque armaturæ cessatum est.

14. Ubi satis tentatæ per hæc levia certamina vires sunt, prior Hasdrubal in aciem copias eduxit: deinde et Romani processere. Sed utraque acies pro vallo stetit instructa; et cum ab neutris pugna cœpta esset, jam die ad occasum inclinante, a Poeno prius, deinde ab Romano in castra copiæ reductæ. Hoc idem per dies aliquot factum. Prior semper Poenus copias castris educebat; prior fessis stando signum receptui dabat. Ab neutra parte procursum, telumve missum, aut vox ulla orta. Mediam aciem hinc Romani, illinc Carthaginienses mixti Afris, cornua socii tenebant: erant autem utrimque Hispani pro cornibus. Ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem præbebant. Jam hoc in utrisque castris sermonis erat, ita, ut instructi stetissent, pugnaturos; medias acies Romanum Poenumque, quos inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque concursuros. Scipio ubi hæc obstinate credita animadvertit,3 omnia de industria in • Postquam in pedes usque ad lassitudinem steterant.

.....

2 e

Rupert. Add. subirent Crev.—6 Per aliquot Gron. Doujat. Crev.

l'Elephanti castellorum procul speciem præbebant. Put. speciem ui præbebant. Pet. Reg. Voss. Men. Pal. unus, speciem visu præbebant. Úti lectum et vulgo fuit ante Rhen. Optimus codex voluit, elephanti castellorum procul speciem sex præbebant.' J. F. Gron.-2 In Edd. ante Gron. concursuras.-3 Put.

NOTE

e Concursuros] Refer ad Romanum Pœnumque; quos utrosque creditum fuerat pugnaturos media in acie sui exercitus. Verum hic ordo, præter

[ocr errors]

aliorum opinionem, mutatus a Scipione non parum contulit ad victo

riam.

« IndietroContinua »