Immagini della pagina
PDF
ePub

ipsam profectionem alterius exercitus venissent,' corpora curant. A tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis, per idoneos homines perducti20 in hospitia, comprehensi ac vincti sunt. Vigilia quarta impedimenta exercitus, cujus simulabatur iter, proficisci cœpere. Sub lucem signa mota, et ad portam retentum agmen, custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe egrederetur. Vocati deinde 'ad concionem, qui pridie venerant, ferociter in forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri succlamationibus, concurrunt. Simul et imperator in tribunal escendit, et reducti armati a portis inermi se concioni ab tergo circumfuderunt. Tum omnis ferocia concidit, et, ut postea fatebantur, nihil æque eos terruit, quam præter spem robur et color imperatoris, quem affectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie quidem aiebant meminisse. Sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est, deductos in forum auctores seditionis, et parata jam omnia esse.

27. Tum, silentio per præconem facto, ita cœpit: 'Nunquam mihi defuturam orationem, qua exercitum meum alloquerer, credidi; non quo' verba unquam potius, quam res, exercuerim, sed quia prope a pueritia in castris habitus, assueram militaribus ingeniis. Ad vos quemadmodum loquar, nec consilium, nec oratio suppeditat: quos ne quo nomine quidem appellare debeam, scio. Cives? qui a patria vestra descistis: an milites? qui imperium auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis. Hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium agnosco: facta, dicta, consilia, animos hostium video. Quid enim vos, nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud, aut sperastis? Et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiæ nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt: vos auspicium et imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albi

Put. Reg. Men. Voss. To modo ignorant.-20 Olim inducti; et mox Rhenan. et al. cui pro cujus.

1 Pro quo exhibent quædam vett. Edd. quod. Mox assueveram Gron.-2 Olim ante Gron. apud. Mox inf. ante Sigon. quos nec quo ; et descivistis pro

um 3 detulistis. Negate, vos id omnes fecisse, aut factum voluisse, milites: paucorum eum furorem atque amentiam esse, libenter+ credam negantibus. Nec enim ea sunt commissa, quæ vulgata in omnem exercitum sine piaculis ingentibus expiari possint." Invitus ea, tanquam vulnera, attingo. Sed nisi tacta tractataque sanari non possunt. Equidem, pulsis Hispania Carthaginiensibus, nullum locum tota provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset mea. Sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam adversus hostes. In castris en meis (quantum me opinio fefellit!) fama mortis meæ non accepta solum, sed etiam expectata est. Non quod ego vulgari facinus per omnes velim,' (equidem si totum exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante oculos vestros morerer; nec me vita juvaret, invisa civibus et militibus meis) sed multitudo omnis, sicut natura maris, per se immobilis est, venti et auræ cient; ita aut tranquillum, aut procellæ in vobis sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est: vos contagione insanistis; qui7 mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiæ progressi sitis, quid facinoris in me, quid in pa

te.

Quæ si communia essent toti exercitui.

• Nolim tantum crimen in omnes spargi, eoque omnes esse contactos.

[ocr errors]

m

descistis.-3 Ante Sigon. Albinum.-4' Al. ut Gron. Doujat. Crev. post amentiam esse, majorem ponunt distinctionem; et ex præc. negate repetunt diciIta et Bauer, qui præterea monet, negare' alibi mollius dici pro affirmare.' Rupert.-5 In Sigon. posuit ante tota provincia. Mox paullo inf. meis (en quantum, &c.) pro en meis (quantum, &c.) Unus Pal. in castris et meis. Mox Rhenan. ex libro affert spectata, et corrigit sperata.-6 Vid. h. l. Not.

NOTE

1 Umbrum Atrium et Calenum Albium] Atrium scilicet ex Umbria, et Albium Calibus in Campania natum.

m Venti et auræ cient] Vulgo scriptum erat, ut venti et auræ cient: sed, ablata particula ut, constat sententia,non moveri scilicet multitudinem, nisi excitetur a seditiosis, quemadmodum nec mare nisi a ventis impel

latur. Locum Ciceronis pro Cluentio hic imitatus videri potest Livins : illius verba sic habent: ' ut mare, quod sua natura tranquillum sit, ventorum vi agitari atque turbari; sic et populum Romanum sua sponte esse placatum, hominum seditiosorum vocibus, ut violentissimis tem. pestatibus, concitari.'

triam parentesque ac liberos vestros, quid in Deos, sacramenti testes, quid adversus auspicia, sub quibus militatis,3 quid adversus morem militiæ disciplinamque majorum, quid adversus summi imperii majestatem ausi sitis. De me ipso taceo. Temere potius, quam avide, credideritis. Denique ego sim, cujus imperii tædere exercitum minime mirandum sit. Patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et Indibili consociando consilia prodebatis? Quid populus Romanus, cum imperium, ablatum ab tribunis suffragio populi creatis, ad homines privatos detulistis? cum, eo ipso non contenti, si pro tribunis illos haberetis," fasces imperatoris vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, nunquam fuerat, Romanus exercitus detulistis. In prætorio tetenderunt Albius et Atrius: classicum apud eos cecinit: signum ab iis petitum est: sederunt in tribunali P. Scipionis: lictor apparuit: summoto incesserunt: 10 n fasces cum securibus prælati sunt. Lapides pluere, et fulmina jaci de cœlo," et insuetos foetus animalia edere,

Non contenti eos tribunorum loco constituisse, (quod ipsum intolerabile erat,) insigni bus etiam imperii decorastis.

Var.-7 Olim quin.—8 In Edd. ante Gron. militastis.—9 ' Ante denique Iv. Mss. et edd. antt. addunt is, quod facile post credideritis excidere poterat. Elegans hæc locutio arridebat Drak. et Burm. ad Ovid. Met. vII. 43.' Rupert.-10 In Edd. ante Gron. summovente eo incesserunt.Alludunt duo Pall. et duo Flor. summoti incesserunt.' J. F. Gron. Vid. Guther. de Jure Man. 1. 4. (qui summoto adverbialiter dici putabat, ut optato.)' Rupert. Olim etiam fasces et secures pro fasces cum securibus.—11 'Suspicari possis culmina (ædium) tangi de cœlo, ut XXVII. 4. et al. Sed nihil forte mutandum. Si

NOTE

n Summoto incesserunt] Vulgares, summovente eo incesserunt: eo nempe lictore: sed in melioribus est summoto incesserunt: quam notabilem loquendi figuram probat Gron. ex lapide apud Gruterum, 'Lucum Deæ Diæ summoto ascenderunt:' eoque spectare videtur quod Plin. scribit lib. VIII. c. 46. de Api sacro bove Ægyptiorum, cum prorupit in cœtus, incedit summoto, grexque pue rorum comitatur.' Itaque 'summo

to incedere magistratum' veteres dicebant, cum hi per turbam a præeuntibus lictoribns summotam irent: summoto subintelligitur populo, cœtu: ita Lactant. lib. vi. c. 1. Divin. Instit. 'Stipati familiarium gregibus, per dimotum populum semper incedant.'

• Fulmina jaci] Non in eo portentum vertitur, quod fulmina de cœlo cadant, sed quod sacra sanctave loca fulmine tangantur.

vos portenta esse putatis: hoc est portentum, quod nullis hostiis, nullis supplicationibus, sine sanguine eorum, qui tantum facinus ausi sunt, expiari possit.

28. Atque ego (quanquam nullum scelus rationem habet) tamen, ut in re nefaria, quæ mens, quod consilium vestrum fuerit, scire velim. Rhegium quondam P in præsidium missa legio, interfectis per scelus principibus civitatis, urbem opulentam per decem annos " tenuit. Propter quod facinus tota legio, millia hominum quatuor, in foro Romæ securi percussi sunt. Sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam abominandi ducem, sed Decium Jubellium tribunum militum secuti sunt; nec cum Pyrrho, nec cum 13 Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi Romani, se conjunxerunt. Vos cum Mandonio et Indibili consilia 14 communicastis, et arma consociaturi fuistis. Illi, sicut Campani Capuam, Tuscis veteribus cultoribus ademtam, Mamertini in Sicilia Messanam, sic Rhegium habi

ratio Gron. valet, verba de cœlo etiam supervacua forent, quoties quædam ' de cœlo tacta et icta' sc. fulmine dicuntur : et jaci cum effectu accipi potest, ita, ut loca hominesve iis tangantur, ut mittere' ap. Ovid. Trist. II. 33. 'Si, quoties peccant homines, sua fulmina mittat Jupiter." Duker. Mox animales optimi Mss. ut ap. Varr. L. L. VIII. animantes conj. Gron. ut XXI. 30. XLI. 18. et ap. Cic. N. D. 1. 18.' Rupert.

12 Conj. Rupert. per IX. annos; et a Livio aliisque rem tragice exaggerari, nempe trecentos tantum securi fuisse percussos.' Rupert.—13 To cum ante Samnitibus carent Edd. antiq. Omnes Gall. etiam, meliorque Pall. et Voss. leg. aut Lucanis hostibus populi Romani se conjunxerunt, sine ulla distinctione.-14 Vet. lib. atque Indibili et consilia. Inf. veteribus ademtam, voce cultoribus omissa, legebatur ante Sigon. Mox Messanen Gron. Doujat. Crev. NOTE

℗ Rhegium quondam] Hujus perfidiæ meminit epitome lib. XII. Vide et Diodori excerpta lib. XXII. Strabon. lib. VI. Valer. Max. lib. 1. c. 7. Polyb. lib. 1.

• Nominis etiam abominandi] Alludit ad nomen Atrii, quasi ab atro derivatum. Atrum enim pro funes. to dicitur, ut atri dies, atra cupres

sus.

Campani Capuam, Tuscis.... ademtam] Immo Samnites Vulturnum urbem, quam Capuam appellarunt.

Vide lib. 1v. c. 37. Tuscorum nomine intelligit incolas priores, qui Etrusci origine.

• Mamertini in Sicilia] Narrat lib. 1. Polyb. Campanos (qui ex Samnitibus orti) cum sub Agathocle mererent, Messanæ pulchritudine captos, eain urbem specie amicitiæ ingressos, cæsis magnam partem incolis, occupasse. Mamertinorum no. men a Marte, qui eorum lingua Mamers, ut sumserint, tradit Festus Pomp.

t

turi perpetuam sedem erant ; nec populum Romanum, nec socios populi Romani ultro lacessituri bello. Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, Deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad conjuges liberosque vestros. Sed horum quoque memoriam, sicut patriæ meique, ejeceritis ex animis " vestris.'s Viam consilii scelerati, sed non ad ultimum dementis, exequi volo." Mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno Carthaginem cepi, cum quo quatuor imperatores,* quatuor exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos octo millia hominum, minoris 16 certe omnes pretii, quam Albius et Atrius sunt, quibus vos subjecistis, Hispaniam provinciam populo Romano erepturi eratis? Amolior et amoveo nomen meum. Nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim. Quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum casurum imperium populi Romani erat? ne istuc Jupiter optimus maximus sirit,17 Urbem, auspicato Diis auctoribus in æter" Lubet examinare et mente atque oratione prosequi rationem pessimi incepti.

-15 In Edd. ante Gron. ejeceratis animo.-16 Minoris certe omnes pretii cet. al. majoris, ut Scipio milites timens iis blandiatur: sed minoris pretii erant suo ipsorum judicio, quippe qui præposuerant sibi Calenum et Umbrum, tamquam præstantiores: hos vero semilixas antea vocaverat.' Rupert. -17 Vet. lib. siverit; et paulo infra Crispino omittunt. Mox claris pro NOTE

Sucronemne] Nomen est non jam fluminis, sed et oppidi paulo supra fluvii ostia positi. Nunc Cullera dici volunt, inter Valentiam et Gandiam. Sed videbatur exercitus ille propius fontes Sucronis fl. castrametatus, ibi seditionem movisse.

u

Ejeceritis ex animis] Vulgo ejeceratis: quod prima fronte arridet: verum elegantius tamen aut fortius ejeceritis, ut habent optimi: est enim concessionis amarulentæ species, quasi dicat, esto, ejeceritis ex animo.

* Quatuor imperatores] Hasdruba

lem et Magonem Hannibalis fratres, Hasdrubalem alium Gisgonis filium, et Hannonem, qui Hasdrubali profecto in Italiam successerat.

▾ Minoris certe omnes pretii] Vulg. lectio est majoris certe omnes: quod rectum esset, si ex animi sui sententia Scipio loqueretur: at nunc illa octo hominum millia deprimere vult, ut ostendat nullius eos momenti esse, si cum universis copiis comparentur. Deinde eis ingeniose exprobrat, quod in seditione sese indignis subjecerint.

« IndietroContinua »