Immagini della pagina
PDF
ePub

quo nec fœedere, nec æquis legibus jungeretur amicitia, non prius imperio in eum tanquam pacatum uti, quam omnia divina humanaque dedidisset, obsides accepti, arma ademta, præsidia urbibus imposita forent. Scipio, multis invectus in præsentem Mandonium absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito perisse ipsorum 19 maleficio,' ait; 'victuros suo atque populi Romani beneficio. Ceterum se neque arma iis ademturum, (quippe ea pignora timentium rebellionem esse, se libera arma relinquere solutosque metu animos,) neque 20 se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint, sæviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste, pœnas expetiturum. Utramque fortunam expertis permittere sese, utrum propitios, an iratos, habere Romanos mallent.' Ita dimissus Mandonius; pecunia tantummodo imperata, ex qua stipendium ' militi præstari posset. Ipse, Marcio in ulteriorem Hispaniam præmisso, Silano Tarraconem remisso, paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium jam appropinquantem oceano assequitur.

I

35. Inchoata res jam ante de Masinissa" aliis atque aliis de causis dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione volebat, atque ejus dextra fidem sancire. Ea tum itineris tam longi ac tam devii causa Scipioni

non semel alibi Livius. Nunc tamen Put. Cantab. Voss. positam.'-19 Edd. ante Gron. perituros fuisse. Crev. periisse. Mox ' suo ante ipsorum excidisse conj. Duk.' Rupert.-20 Parenthesin non cum Drak. post animos demum, sed post esse clausi: pro se libera autem, quod exhibuit Drak. revocavi Crevierii et aliorum lectionem, sed libera, quod postulare omnino videtur ora tionis concinnitas, cum sed hic æque, atque in sequentibus, & neque respondeat.' Doering. esse) sed libera....animos. Neque Gron. Doujat. esse) sed libera.... animos: neque Crev. Rectius forte ediderunt Crev. et al.' Rupert.-1 In optimis Mss. præsidium; unde forte leg. residuum, sc. stipendium; Gron.' Rupert.

[ocr errors]

NOTE

Ex qua stipendium militi] In op. timis scriptum est, ex qua præsidium militi: inde Gronovio venit in mentem, ex qua residuum militi præstari possit, ut subaudiatur stipendium, quod adhue militibus debebatur: sed

et præsidium de vestibus aliisque militum commodis intelligi nihil vetat.

"De Masinissa] Conciliando Romanis, quod inchoatum fuerat fratris filio remisso.

fuit. Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula, penuriamque omnium rerum et facere ceteris, et ipsos. sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit, ut se trajicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniæ agros pateretur. Transgressus tres principes Numidarum præmittit, ad tempus locumque colloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione jubet: remisso tertio, qui, quo jussus erat, adduceret Masinissam, cum paucis in colloquium venerunt. Ceperat jam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri; substitueratque animo speciem quoque corporis amplam ac magnificam. Ceterum major præsentis veneratio cepit; et, præterquam quod suapte natura multa majestas inerat, adornabat promissa cæsaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis vere ac militaris, et ætas in medio virium robore; quod plenius nitidiusque ex morbo velut renovatus flos juventæ faciebat. Prope attonitus ipso congressu Numida, 'gratias de fratris filio remisso agit. Ex eo tempore,' affirmat, 'eam se quæsisse occasionem, quam tandem oblatam Deum immortalium beneficio non omiserit. Cupere se illi populoque Romano operam navare, ita ut nemo unus externus magis enise adjuverit rem Romanam. Id se, etiamsi jam pridem vellet, minus præstare in Hispania, aliena atque ignota terra, potuisse: in qua autem genitus educatusque in spem paterni regni esset, facile præstaturum. Siquidem eundem Scipionem ducem in Africam mittant Romani, satis sperare perbrevis ævi Carthaginem esse.' Lætus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse juvenis specimen

i Omnino credere et augurari non posse diu durare Carthaginem. Principem omnium in rebus gerendis fuisse inter equites Masinissam.

[ocr errors]

.....

2 Put. veteres scripti omnes ac tantum devii.' Jac. Gron.-3 Hispanos Gron. Doujat.-4 Ac vere militaris Edd. ante Gron. Statim Put. et Men. carent T erat,' (post robore sc. olim,) et sine eo integra oratio est.' J. F. Gron.-5 Terra aliena atque ignota Gron. Doujat. Crev.

[ocr errors]

animi præ se ferret.

tro Tarraconem est.

Fide data acceptaque, profectus reMasinissa permissu Romanorum, ne sine causa trajecisse in continentem videretur, populatus proximos agros Gades rediit.

36. Magoni, desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio primum militaris, deinde defectio Indibilis animos ejus sustulerant, paranti trajicere in Africam, nuntiatum ab Carthagine est, jubere senatum, ut classem, quam Gadibus haberet, in Italiam trajiceret; conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset juventute, conjungeret se Hannibali; neu senescere bellum, maximo impetu, majore fortuna cœptum, sineret. Ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est; et ipse, quantam potuit, a Gaditanis exegit, non ærario modo eorum, sed etiam templis spoliatis, et privatim omnibus coactis aurum argentumque in publicum conferre. Cum præterveheretur Hispaniæ oram, haud procul Carthagine Nova expositis in terram militibus, proximos depopulatus agros, inde ad urbem classem appulit. Ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in littus expositos ad partem eam muri, qua capta Carthago ab Romanis fuerat, ducit; nec præsidio satis valido urbem teneri ratus, et aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos. Ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum attulerant; et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat. Itaque instructi armatique intra portam, ad stagnum ac mare versam, continebantur. Ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba,' ad muros tumultu

8

6 Conductaque Edd. ante Gron.—7 ‘Plurimi Mss. erectam.' Rupert.-S

NOTE

× Instructi armatique] Romani, qui sim sen appositionem dici potest, apud Carthaginem Novam. non displicet tamen vulgata lectio intellectu facilior per auferendi ca

▾ Mixta inter milites navalis turba] Etsi in scriptorum plerisque habea-. tur navalis turba, quod per epexege

sum.

majore, quam vi, subierunt, patefacta repente porta, Romani cum clamore erumpunt, turbatosque hostes, et ad primum incursum conjectumque telorum aversos, usque ad littus cum multa cæde persequuntur: nec, nisi naves littori appulsæ trepidos accepissent, superfuisset pugnæ aut 9 fugæ quisquam. In ipsis quoque trepidatum navibus est, dum, ne hostes cum suis simul irrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo mora esset, præcidunt;' multique adnantes navibus, incerto 10 præ tenebris," quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt. Postero die cum classis inde retro ad oceanum, unde venerat, fugisset, ad octingenti homines cæsi inter murum littusque, et ad duo millia armorum inventa.

[ocr errors]

37. Mago, cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cim

Cum scalas ad se in naves traxissent Pœni, ne in eas simul cum suis per vim intrarent Romani, rupissentque nautico funes, quibus ad terram naves religatæ `erant, ne facienda mora esset in avellendis anchoris.

m Cum ob tenebras incertum esset.

Donjat. et Edd. ante Gron. navali.-9 Ac pro aut olim legebatur.-10' Incerti male Sigon. Al. incertos.' J. F. Gron. Vet. lib. trahunt scalas pontesque et anchoras. Suspicor ne utraque vox retinenda sit hoc modo, trahunt scalas, pontesque, orasque et anchoras præcidunt.' Sigon.-11 Edd. ante Gron. ad octingentos. Vid. Not. Delph. inf. Mox casis inter murum littusque ad duo olim legebatur; et armatorum pro armorum.

NOTE

Ad octingenti [octingentos] homines cæsi inter murum littusque] Qui diutius in terra morati classem assequi non potnerant, hi postero die trucidati. De numero inter omnes constat. Sed illum alii aliter exprimunt. In scriptis aliquibus legitur ad octingenti, quod tuetur Gron. exemplis jam ante adductis lib. x. cap. 17. Verum centenarius ibi numerus semper millenarium sequitur; ita ut præpositio ad regere videatur mille vel millia, adjectis centenis: verbi causa hæc loquendi forma,' ad duo millia trecenti,' sic accipi potest, ac si dicas trecenti supra duo millia. Eadem ratione' ad

mille quingenti,' dicitur, quasi sit quingenti ultra mille: denique 'ad quatuor millia hominum et quingenti,' erunt quingenti et usque ad quatuor millia. Siç non trecenti, vel quingenti in nominandi casu; sed mille vel millia in accusativo pendebunt a præeunte particula ad. Quod autem quædam membranæ scribunt, ad octingentos, parum movere debet. Pleræque numerales tantum notas habent DCCC. quas librarium aliquem casu non suo reddidisse nominis, mirabitur nemo in his vel tantillum ver. satus.

bim 12a (haud procul a Gadibus is locus abest) classe appulsa, mittendis legatis querendoque, quod portæ sibi socio atque amico clausæ forent, purgantibus iis, multitudinis concursu factum," infestæ ob direpta quædam abs conscendentibus naves militibus, ad colloquium sufetes beorum, qui summus Pœnis est magistratus, cum quæstore elicuit, laceratosque verberibus cruci affigi jussit: inde navibus ad Pityusam insulam, centum millia ferme a continenti, (Pœni tum eam incolebant,) trajecit.14 Itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo benigne præbiti, sed in supplementum classis juventus armaque data. Quorum fiducia Poenus in Baliares insulas (quin

12 Ad Cimbim; Flor. et Put. Cimbios; VIII. Mss. Ambros, prob. Lips. Epist. Quæst. iv. 4. Alii codd. Umbros, Cumbam, et Cimbros. Cuneos emend. Voss. ad Mel. 111. 1. quem tamen agrum procul a Gadibus ultra Anam remo. tum fuisse monet Cellar. Geogr. Ant. Ebora, Olitingin et Onobam conj. Doujat. Nomen loci vel parum notum, vel depravatum putabant Crev. et Drak.' Rupert.-13 Deerat olim rò iis; et legebatur præterea, Purgantibus concursu multitudinis factum.-14 Put. incolebant precititaque accepta est. Nihil medii. Men. et Reg. precipitate. Scribe, incolebant) trajecit, ibique ac

NOTE

Ad Cimbim] Alii habent ad Ambros, alii ad Cimbios: Vossius jubet legi ad Cuneos: et Cuneum agrum Mela memorat; et Cunei quoque Lusitaniæ promontorii meminit Plinius lib. tv. c. 22. Cuneumque dici Latinis regionem sacro promontorio adjacentem agnoscit Strabo initio lib. III. ubi nunc scilicet Algarbia, regni Portugallici pars meridionalis. Sed locum hic nominat Livius, non regionem, aut promontorium; et locum Gadibus proximum. Vide an Ambros detorserint librarii ex Ebora: quo nomine castellum in littore ad sinum portus Gaditani nominat Mela lib. III. cap. 1. quod nunc Rota existimatur: vel Olitingin, aut Onobam, oppida maritima ad sinum qui inter Bætis atque Anæ ostia interjacet eidem Melæ nominata mutaverint in Cimbim aut Cimbios; Onoba quidem Mela, Ossonoba Lusturia Plinio et

Ptolemæo dicta, ultra Bætim eo loco fuisse putatur a Sansone, ubi las arenas gordas. At Olitingis circa Higuera vel Palos fuerit oportet.

+ Socio atque amico] Gades non erant colonia Carthaginiensium, sed Tyriorum, ideoque socium tantum et amicum se vocat Mago. Vide Sam. Bochartum Chanaan I. 1. c. 34. J. Cleri

cus.

b Sufetes] Ex Hebræo deductum nomen, qua lingua schofet v judicem significat: Gaditani autem, ex Phoenicia orti non minus quam Carthaginienses, communem cum his ser monem Hebraico affinem habebant.

• Ad Pityusam] Duæ sunt ejus nominis insulæ inter Baliares et conti. nentem Hispaniæ: major, quæ hic Pityusæ nomine intelligenda, Ebusus, nunc Yviça: minor Ophiusa, vulgo Formentara.

« IndietroContinua »