Immagini della pagina
PDF
ePub

potuit. Hunc Hercules vicit: qui ideo dicitur ad eum olla ærea transvectus, quod habuerit navem fortem et ære munitam.' Mod.

Uno animo regi] Imitatio Virgiliana, 'Dum spiritus hos reget artus.' Fab.

CAP. V. 1 Post regna deinde Hispaniæ] Quænam regna? Hispania namque, de qua hic sermo, unum tan tum habuit. Videtur ergo istoc regna glossatoris esse. Id. censeo et de seq. provinciæ vocabulo, et utrumque arbitror delend. Schef. Atqui dixit in alia Hispaniæ parte regnasse Habidem, in alia Geryonem. Est tamen hic locus rovλos. Græv.

§ 2 Cum Gaditani a Tyro] Hæc prolixe narrat Strab. ext. lib. 111. Bongars. Colonias a Tyriis conditas referunt Plin. v. 19. et Curt. IV. 4. 27. Add. Diod. xxv. 2. Arist. Mirab. 122. Bern.

Invidentibus incrementis, &c.] Add. sup. XLIII. 3. 13. et 5. 4. Liv. 1. 9.4. et I. 14. 6. Tac. IV. 63. 4. Amirat. xx. 10. Idem.

§ 4 Hamilearem] Cujus cognomen 'Barcas.' Leg. Polyb. 11. Appian.

Iberica p. 258. f. Probum in ejus Vita. De Hasdrubale a servo, cujus sup. hoc ipso lib. Auctor meminit, interfecto, vid. eosd. Bong.

§ 5 A servo] xLiv. 2.4. Val. M. iti. 3. fin. Appian. Annib. p. 814. Sil. 1. 165, &c. Diod. XXV. 2. Bern.

§7 Scipionibus] Cneam et Publium intelligit, quos • duo fulmina imperii Romani' vocat Cic. pro Balbo 15. Liv. XXV. De Hispania ab Augustó domita leg. Dion. Suet. Flor. Oros. Horat. I. Od. 14. Sed hic, ut Augusto bellicorum certaminum, ita et mihi commentationis hujus, laboriosæ quam gloriosæ magis, finis esto: et, vacuo tunc duellis orbe terrarum, Janus Quirini ab illo clusus, leve hoc, non futurum tamen inutile, opus claudat Feliciter. Bong.

§ 8 Perdomita provincia] Illa verba deleo; nata quippe sunt ex illis quæ in ead. periodo leguntur 'perdomito' et 'provinciæ.' Id quod adeo verum est, ut hinc quoque error alius manarit, qui in Mss. Codd. ocċarrit. Faber. Certissima est hæc Fabri elegantissimi conjectura. Græv.

[blocks in formation]
[ocr errors]

bæo

Juniperus mordax plena tibi fumat

sas fuerat, repetiit. Comite Medea At pro Malobathri foliis et thure Sauxore, quam repudiatam miseratione exilii rursum receperat, et Medio privigno, ab Ægeo rege Atheniensium genito, Colchos repetivit, socerumque etiam regno pulsum restituit.'

Quid autem, inquies, an est ibi quod reprehendas, quod emendari postules? Est vero, o Noster; et brevi una me. cum senties. Sed prius audi carmen, si me amas, quod ipse pæne aliud agens, sed de te cogitans, tamen, ad Divam Criticen cecini, cum de hujus loci emendatione mihi gratularer ludibundus, nugabundus, et requiem animo quærens, ut meus est mos scilicet.

AD DIVAM CRITICEN. O Dea, quæ, tacitis residens sub rupibus, olim

Ringeris, æternum obrodens sub corde laborem ;

Huc ades, o Critice mater; Te quattuor aræ

Hic, o Diva, manent, rusco urticaque revinctæ ;

Carduus hic, spinisque frequens pa

liurus acutis;

Apsinthique latex acri confusus aceto, Et quæ sopitos valeant pervellere sensus;

acerra.

Huc ades, o Regina, tuo si Numine
dignum est

Carmenque, et Sacrum, tibi quod mea
Musa paravit.

Sed tamen est aliud, quod et ipsa
fatebere majus,

Et quod te invitet nigrantia linquere
tesqua;

Scilicet ex imo redivivum sistimus
Orco,

Ante fores templi, regem, quem Col

chica tellus

Phasidos ad ripas herbosaque pascua quondam

Auriferas vidit late regnare per oras.

Uno verbo, Mi Borelle, pro etiam apud Justinum legendum omnino est Eetam, qui Medea pater, Jasonis autem socer, invitus licet, fuit tamen. Vale. Vides me de Justino cogitare; neque aliter res est, et jam aliquid orsus sum; hujus autem principis nomen est lib. xxxII. c. 3. Istrorum gentem fama est originem a Colchis ducere, missis ab Æëta rege ad Argonautas raptoresque filiæ persequendos.'

FINIS NOTARUM VARIORUM.

RECENSUS EDITIONUM

JUSTINI,

AUCTIOR FABRICIO-ERNESTIANO, ET IN V. ÆTATES

DIGESTUS.

[EX ED. BIPONT. 1802.]

ÆTAS 1. NATALIS s. ECTYPORUM.

1470-1497.

(1470) EDITIO princeps s. Romana 1. sine anni et loci nota, sine sign. cust. pagg. et tit. 4. maj. s. fol. min. Initio operis impressum legitur: Justini historici politissimi Epitoma in Trogi Pompei bistorias proëmium incipit.' Singuli librorum tituli sic habent: I. Ex Primo uolumine. II. Ex secundo uolumine Trogi Pomp. et sic deinceps. Ad calcem tria hæc leguntur disticha (notissima illa quidem, typographiæ præ calamorum usu præstantiam extollentia):

Anser Tarpei custos Iouis: unde: quod alis
Constreperes: Gallus decidit: Vltor adest.
Vdalricus Gallus: ne quem poscantur in usum
Edocuit pennis nil opus esse tuis.

Imprimit ille die : quantum non scribitur anno

Ingenio: baud noceas: omnia uincit homo.

Maittar. pag. 292. Panzer Tom. II. pag. 422. Editio elegans et rarissima, neque, quantum scimus, ab ullo recentiorum Criticorum consulta. Nobis ejus conferendæ copiam fecit instructissima bibliotheca publica Argentoratensis, olim Schoepfliniana. Multas quidem lectiones cum Jensoniana et Romana II. communes habet; multas vero proprias et exquisitas. E. g. 1. 8. post satia te sanguine non agnoscit v. inquit, quod vulgo ibi intrusum legitur. II.

10. cum in omnibus, quas vidimus, editionibus legatur, fido deinde servo perferendas tradit, jusso, magistratibus Spartanorum tradere; multo concinnius dedit, fido deinde servo perferendas tradit magistratibus Spartanorum. VI. 15, commode omittit recte ante reputantibus. VII. 1. subactis primo finitimis, mox populis nationibusque, inter postrema duo verba addit loginquis. Sic 1. 1. longinqua, non finitima bella. 1x. c. 1. diserte habet exhaustus pecunia, commercium, &c. ut Schefferus volebat, pro vulg. exhaustus pecuniæ commercium, &c. XI. 10. pro a qua postea susceptum, legit ex qua, &c. XII. 6. fin. condiscipulatu, ubi in plerisque Mss. est quondam discipulatu, utrumque scribit quondam condiscipulatu.— Ex quibus facile colligitur, eam ex alio Codice descriptam esse. Nos ea diligenter usi sumus ad emendandum textum novæ hujus editionis; meminerintque, velimus, Lectores, si quam offenderint lectionis discrepantiam ab edd. recentioribus, præsertim Gronoviana secunda, eam antiquissimo huic codici deberi.

[ocr errors]

1470 Altera princeps Veneta 1. s. Jensoniana. Fol. In ea titulus libri 1. ita concipitur: Justini Historici in Pompei Trogi Historias liber primus incipit.' Ad finem libri XLIV: 'Justini Historici clarissimi in Trogi Pompei Historias liber XLIIII. feliciter explicit. MCCCCLXX.

Historicos veteres peregrinaque gesta reuoluo

Justinus. lege me. sum Trogus ipse brevis.
Me Gallus Veneta Jenson Nicolaus in urbe

Formavit Mauro principe Christophoro.'
Panzer Tom. III. p. 70. Contulit eam Gronovius.

.... s. a. 1. et typ, nemini bibliographorum memorata; quæ an anteverterit Romanam et Venetam, adeoque omnium princeps sit habenda, viderint quibus ejus accuratius examinandæ facultas data fuerit. Ea literis rotundæ formæ elegantibus, multisque scripturæ compendüs expressa fol. brevi, servatur in Bibl. Archipalatina, prout nobis significavit vir clar. Andreas Lamey, illius præfectus, Consil, aulicus, et Acad. Scient. ab epistolis, Signatura quaterniorum, e quibus duplicatis oriuntur 8. folia, procedit ab e ad n usque. Charta ipsa signata videtur cruce eleganter formata, cum apice quodam tropæi instar.

[ocr errors]

1472 Romana II. fol. per Conradum Sweynheim et Arnoldum Pannartz. Justini historici politissimi Epitoma in Trogi Pompei historias probemium incipit.' Initio libri 1. Ex primo volumiue;'

et libri II. 'Ex secundo volumine Trogi Pomp.' Ad calcem libri XLIV. extant hæc disticha:

Aspicis illustris lector quicunque libellos

Si cupis artificum nomina nosse : lege.
Aspera ridebis cognomina Teutona: forsan
Mitiget ars Musis inscia verba virum.

Conradus Sweynheim, Arnoldus Pannartzque magistri
Rome impresserunt talia multa simul.
Petrus cum fratre Francisco Maximus ambo
Huic operi aptatam contribuere domum.

M. CCCC. LXXII. die XXVI. Septembris.

Maittar. pag. 313. qui quidem Justinum una cum Floro prodiisse in hac ed. ait: quod persuadere possit rò libellos, quæ vox extat in primo versu. Sed in duobus exemplaribus, quorum unum manibus oculisque versavit Gronovius in bibliotheca Meadi, alterum asservatur in bibliotheca Lugduno-Batava, desideratur Florus. Ejusmodi exemplum etiam extabat in bibliotheca Smithiana. Idem Gronovius, primum, qui Florum Justino comitem dedit, addito anni et loci indicio, Philippum Pincium Mantuanum suspicatur, in cujus typographia Justinus et Florus una fuerunt excusi Venetiis an. 1493. Panzer Tom. 11. p. 431.

1474 Mediolanensis 1. s. Zarotina: fol. quam Jensonianæ imitatricem esse, imitatio versuum illi subjectorum satis videtur indi

care:

Historias veteres peregrinaque gesta revolvo

Justinus. lege me. sum Trogus ipse brevis.
Quem manus Antoni Zarotho sanguine creti
Impressit solers, Insubribusque dedit.

'Justini Historici clarissimi in Trogi Pompei Historias Liber XLIV. feliciter explicit MCDLXXIV. Idibus Junii.-Maittar. p. 335. Panzer Tom. II. p. 16.

Justini

1476 Mediolanensis II. fol. per Christoph. Valdarfer. Historici clarissimi in Trogi Pompeii Historias.' In fine: Impressum Mediolani per Christophorum Valdarfer Ratisponensem Anno Domini MCCCCLXXVI. Kal. Junii.-Maittar. p. 361. Panzer Tom. II. p. 24. Quo curante facta sit hæc editio, æque cum aliis nescimus; sed e Codice perbono, eoque cum optimis Bongarsii libris conveniente, ductam esse bene vidit, qui eam contulit Jo. Frid. Fischerus, quem vide in Præf. Justini sui an. 1757. editi, p. xiv.

« IndietroContinua »