Immagini della pagina
PDF
ePub

edet operas:' quamvis locutio integra aliud notet quam hic operam otii reddere. Græv.

§ 6 In hoc tempore] Ita edd. antiquiores Becharii, Majoris, Sichardi. At Bongars. maluit in tempore, extruso pronom. demonstrativo. Quod tamen videtur abesse non posse; ut videl. designetur tempus, quod tunc erat, cum Auctor scriberet ; quia mox de tempore futuro verbis apud posteros' subjuncturus erat. Vor.

In hoc tempore] Sic recte Vorst. ex vett. edd. quibus adstipulatur Junt. et liber Angl. Græv.

Apud posteros &c.] Ov. 1. Eleg. 15. 'Pascitur in vivis livor, post fata quiescit. Tunc suus ex merito quemque tuetur honos.' Add. Martial v. Ep. 10. Sall. fin. Orat. 1. ad Cæs. Gebhard. ad Catull. p. 232. f. Tac. iv. A. 35. 3. 'Sunm cuique decus posteritas rependit.' Bernec.

LIBER I.

Historiarum Philippicarum] Quarum ἐπιγραφὴν a Trogo esse vett. librorum consensus arguit. Philippicas autem quare inscripserit, difficile est judicium. Nam velle ex hac Epitoma de integro Trogi opere judicare, desipere est: ita Trogum male accepit hic, quisquis fuit, Justinus. Qui dum resecare cupit, quæ nec jucunda erant et minime necessaria, optimum antorem prorsus evitavit, ut vetus poëta loquitur. Ego putaverim Philippicam Historiam Trogo Macedonicam esse, princeps nempe huj, operis argumentum. Nam a vII. lib. ad XLI. regnum Macedonicum describit: cujus a Philippo, Alexandri patre, dignitas cœpit, ita ut id Græciæ et Asiæ cervicibus, velut jugum servitutis, imponeret,' ut ext. lib. vi. Justinus: et eum Auctor Prologorum 'Magnum' vocat. Quæ autem Philippico imperio præmisit, arbitror esse Mundi origines, quas vett. librorum titulus jactat: Terræ autem situs, quos eadem pollicetur inscriptio, esse descriptiones regionum, quæ in Justino fere nullæ, in Trogo frequentes fuerunt: ut indicant Prologi, quos ex Mss. codd. produxi in ‘luminis oras.' diATTIKà Theopompi citantur ab Athe

[ocr errors]

næo passim; quibus historiam Philippi libris 58. complexus est, ut Diod. refert lib. xI. Quinque autem libros eum inseruisse a Philippi historia alienos, idem Diod. auctor est, e quibus tres res Siculas continebant. Non est autem aspernanda P. Pithæi conjectura, Trogum Theopompi æmulatione atque exemplo Historias suas, ut Demosthenis M. Tullium Orationes suas in Antonium, Philippicas inscripsisse. Bong. Observat eruditiss. Notarum Anglicarum Auctor, in quibusd. Mss. legi: Historiarum Philippicarum, et totius mundi originum, et terræ situs ex Trogo Pompeio. Plane sicut quondam fuit editus a cl. Bernecc. M. Juniani prænomen alii omittunt, et Justini vocabulo apponunt cognomen Frontini, de quo jam a Voss. est actum in opere de Scriptoribus Lat. Schef.

CAP. I. § 1 Principio rerum] Totum h. locum transcripsit August. IV. 6. Civ. D. Compara hæc cum iis, quæ initio Catilinarii Sallustius, cujus stu diosum fuisse Justinum, aut Trogum ipsum, et hic locus, et alii, satis indicant: et, quæ in princ. lib. II. de rebus Scythicis, quæ satis amplæ magnificæque fuerunt,' eadem totidem verbis de Atheniensibus Sallust.

Vid. ad h. 1. M. Cic. 111. Leg. 2. et. 11.
Off. 12. Arist. 1. Polit. 1. Tac. 111. A.
Bongars. Arist. IV. Polit. 3. Pri-
mum maximeque divinum regnum.'
Sall. Cat. 2. 1. Bern.

Ambitio popularis] Ea est, cum 'potentia ex vnlgi adulatione quæritur,' inf. XIII. 3. 2. De qua questus Sall. Cat. 52. 21. Omnia,' inquit, ' virtutis præmia ambitio possidet.' Bern. Interim Autor respicit duas factiones, quæ et olim hodieque frequentes sunt in rebus publicis. Gron.

popularis mei P. Danielis, viri studiis bonarum artium præclariss, cum in impressis desit prius membrum. Est autem Ninus primus tŵv eis lotopíav καὶ μνήμην παραδεδομένων. Diod. rt. 1.

Hujus majestatis] Ms. Col. N. tantæ quem vid. Et a Nino Chronici initium majestatis. Oxon. sumsit Euseb. Bongars. Augustin. Quæst. ex utroque Test. cap. 115. T. IV. Bernec. Hic fortassis est ille, qui in sacris literis Nimrod vocatur. Sane Nimrodi ævo Ninive sive Ninus urbs jam extitit, atque a Nimrodo condita illa fuit; ut ex Gen. x. 11. apparet. Deinde quæ ab historico sacro Nimrodo, et a Justino aliisque Nino, tribuuntur, eadem fere sunt; ut enim Justin. scribit, 'Ninum veterem et quasi avitum gentium morem nova imperii cupiditate mutasse, et primum finitimis bellum intulisse :' sic de Nimrodo Moyses Gen. x. 9. quod 'inceperit potens esse in terris,' quodque 'potens fuerit venatione coram Domino,' i. e. quod bellator fuerit potens; ut in cap. xvII. Comment. de Hebraismis N. T. ¿âow exposuimus. Habuerit igitur Nimrodus duo nomina, et alio nomine dictus fuerit Ninus, atque ab ipso nominum istorum altero urbem, quam condidit, Niniven, vel, ut scriptores profani appellant, Ninum, denominaverit. Vorst.

Moderatio] Cujus effectus est, ut ' recusantibus imperia ingerantur,' prout de Epaminonda loquitur v1. 8. idemque probat clare locus Livii v. 18. 'Licinium Calvum prærogativæ tribus militem non petentem creant, moderationis expertæ in priori magistratu virum.'

Idem.

§ 2 Populus nullis legibus, &c.] Idem fere de Romanis tradit in Enchiridio suo de Origine Jaris his verbis Pomponius JCtus. L. 2. § 1. Initio civitatis nostræ populus sine lege certa, sine jure certo, primum agere instituit: omniaque manu a regibus gubernabantur.' Dionys. lib. x. Tò dikaiwBèv vnd Baoiλéwv Toûto vóμos Av. Vid. et Josephum contra Appion. lib. It. et Homerum, qui non utitur legum nomine, quod nullis tum legibus Græciæ populi tenerentur, inquit Cujacius. Mod. Idem fere de priscis Romanis tradit Tac. A. 111. 26. Dionys. x. 1. Pompon. in Ench. de Orig. J. Homerus nuspiam utitur ‘legum' nomine, quod nullis tum legibus Græciæ populi uterentur, inquit Cujacius. Nec male hoc, ut in illa ævi simplicis innocentia. Leges in facta constituuntur: quia futura in incerto sunt,' Tac. III. A. 69. Euseb. III. 23 Bern.

[ocr errors]

§ 4 Primus omnium Ninus] Oros, II. 2. Omnes Historiæ antiquæ a Nino incipiunt: omnes Historiæ Romanæ a Proca exoriuntur:' ita habet Ms.

[ocr errors]
[ocr errors]

Avitum] Mss. habitum. Habitus' pro, avitus, et ‘habe' pro, ave, scripsisse vett. notum est. Varro ap. Non. Quibus instabilis animus ardens mutabiliter habet habere, et non habere :' ibi enim habet' est, avet. Bongars. Bongars. maluit avitum gentibus morem. Sed non video, quo istud tertii casus vocabulum referri possit. Neque enim videtur dici posse mos avitus genti; sed dicend. potius esse mos gentis avitus. Et sane antiquiores typis expressi, Bech. Maj. Sich. gentium habent. Vorst.

§ 5 Rudes adhuc ad resistendum] Thucyd. 1. p. 51. 'Advráτovs àμúvaobai. Ælian. vi. 5. de Animal. 'Ephuous Tv àμvvτnplwv. Gran,

§6 Temporibus antiquiores] Angl. temporibus antiquis. Quæ est præstantissima et historiæ convenientissima. Nam alias Vexorem Nino antiquiorem fuisse, falsum. Vid. Rupert. ad Besoldi Synops. Schef. Minime sollicitanda est lectio vulgata. Nam si temporibus antiquis recipimus, perversa est ratiocinatio Justini. Quid enim hoc ad rem, quod antiquis temporibus post Ninum fuerint Sesostris et Tanaus, qui longinqua bella gesserunt? Hæc vero est argumentatio ejus Sesostris et Tanaus fuerunt antiquiores quidem Nino, et bella gesserunt ante Ninum, sed longinqua, non finitima, ut Ninus. Erravit quidem Justin. in ratione temporis, sed in Ægyptiorum regum temporibus computandis alios est secutus auctores, quam Ctesiam, cujus probavit Historiam Assyriam falsissimam, æque ut ceteri. Græv.

Vexoris] Turnebus, quod nullam usquam hujus regis mentionem exstare videret, quæque hic scribuntur, Herodotus lib. II. 'Sesostri' tribuat, ejusdem nomen quoque hic reponendum censet: præsertim, inquit, cum vetus scriptura sit Suexores, quæ ad Sesostrem propius accedit; ego, ut de suis quibusd. monet Bongarsius, reperio in meis quoque Mss. partim Vizores, partim Vezores. Mod. Turnebus, vir magnus, et veluti Sol quidam Philologiæ, lib. 11. Advers. c. 15. quod nullam usquam huj. regis mentionem extare videret, quæque hic scribuntur, Herodotus lib. II. 'Sesostri' tribuat, ejusdem nomen hic quoque reponendum censet: et fecissem, nisi ipse mihi legem dixissem, nil absque Mss. Codd. autoritate temere mutandi. Variant autem illi ut plerumque in propriis nominibus : Vizores, Vezores, Vexores, Vexoris, Suexosis, quod postremum ad Sesostrem propius accedit. Tac. 11. A. 60. 5. videtur 'Rhamsen' appellare. Bernec. In Mss. quibusd. legitur Suexo

sis: pro quo alii Sesostris, ut et Herod. lib. II. Malim scribere Sesoosis, vel Sesosis, quod propius accedit. Zerówris sane a Diod. passim appellatur 'Sesostris.' Sed et aliis quibusdam sic dicitur.

Nonnullis et 'Sesonchis,'

[ocr errors]

vel 'Sesonchosis.' Vid. Scholia ad lib. iv. Apoll. Rhod. Quisnam vero sit, quem hic Justinus 'Tanaum' vocat, affirmare non possum. Herod. Melpom. primum Scytharum regem facit 'Targitaum.' Qui forte idem est. Voss. Libri Vezores Ægyptius. Sesostris, qui et Sesosis, et Ramesses et Ægyptus, Armais sive Danai frater, qui filii Amenophis, Græcis Beli, ejus ipsius, qui Israëlitis excedentibus Ægypto in Rubro Mari submersus est. Usserius ætate M. quarta p. 304. n. 2510. Gronov. Junt. ed. Sesostres: leg. Sesostris: ut recte jam olim Turneb. Sic enim Herod. dicitur lib. II. et Val. Fl. lib. iv. 415. Cunabula gentis Colchidos hic ortusque tuens: ut primo Sesostris Intulerit rex bella Getis; ut, clade suorum Territus, hos Thebas patriumque reducat ad amnem Phasidis; hos imponat agris, Colchosque vocari Imperet.' Sesostrim eum regem esse, qui in obelisco ap. Marcellin. XVI. dicitur 'Rhamestes,' ab Euseb. et Joseph. Ramesses,' a Maneth. 'Setosis,' recte docuerunt Scaliger ad Euseb. et H. Valesius ad Marcellin. Istum Sesostrim autem esse Sesacum illum, qui templum Hierosolymitanum diripuit, dubitare nos non sinunt, quæ nobiliss. Marshamus de ejus ætate in Ægyptiorum Chronologia disputavit accurate in Ægyptiaco Canone. Nam ante h. Sesostrim Ægyptii nihil præclari patrios extra fines gesserant, nec tam victoriis, quam cladi. bus, fuerunt nobiles. Quin in ipsa patria sæpe peregrina Æthiopum et Arabum imperia per aliquot secula sunt passi. Non mirum autem eum spoliasse hostilia templa. Non tamen propterea lupi aut tyranni infamiam

Cum

subiit. Nec movere nos debet, quod tam longe feratur vixisse ante Ninum. Decepit Trogum, ut plerosque alios, mendacissimus Ctesias, qui primus Assyriorum regno tantam tribuit antiquitatem, ut ejus initia in secundum a diluvio seculum incidant. satis certo constet cum ex silentio scriptorum antiquissimorum, Mosis, Auctoris libri Josuæ, Judicum, Sa muelis, Homeri, (qui, si tam illustre fuisset Assyriorum imperium, ut totius Asiæ fere per tantum tempus fuerit potitum, non potuissent non ejus mentionem facere, nec passi essent illi tam potentes reges, ant eorum præfecti, impune sibi eripi florentissimas regiones a Josua;) tum ex testimonio Herodoti, qui lib. 1. tradit Semiramidem 5. generationibus flornisse ante Nitocrin matrem Labyniti, quem Cyrus vicit, h. e. vix 200. annis ante Cyrum regnum Assyriorum tum nondum fuisse ortum, cum a Ctesia scribitur deletum fuisse. Ne dicam id arguere inania regum, qui post Ninum et ejus uxorem commemorantur, nomina. Quando Ægyptus a Nino et Semiramide, si Ctesiæ credimus, subacta jugum hoc excussit? Altum de his omnibus in Ægyptiorum historiis silentium. Nihil falsius commentitia Assyriorum antiquitate. Verissimum videtur, quod Herodotus prodidit, per 500. annos Assyrios in Asia Superiore rerum potitos esse: nec tamen videntur regni huj. initia valde fuisse clara, sed perexigua. Tum autem floruit maxime, cum illius potentia in Sacris Literis tantis laudibus extollitur, et factis ipsis ostenditur. Quo autem tempore maxime in Hebræorum libris commemoratur viguisse Assyriorum regnum, si Ctesiam sequimur, dudum nullum fuit, quippe quod ante fuerit a Medis exstinctum, penes quos rerum summam tum per 200. fere annos fuisse credunt et tradunt. Sed istarum notularum angus

tiæ non permittunt ut hæc pluribus persequamur, quod alibi forte faciemus diligenter. Hæc tantum hic libuit annotare, ut scrupulum eximamus lectoribus, quem vir eruditiss. movit, cum propter temporum rationes, secundum Ctesiæ calculos falsissimos, repudiandam censuit opinionem de Sesostri, qui corrupto Vexori erat substitutus. Grav. Dici vix potest quot et quantas hic locus turbas dederit; dum se omnes omnia scire postulant. Rem ego ad panca contraham, neque me prolixiorem fecero. Turnebus pro Vexoris legend. censet Sesostris, quod ego omnes, ob tanti viri auctoritatem in literis humanioribus, amplecti video. Sed frustra et temere id ab Adr. Turnebo assertum est. At, inquit, in secunda Musa Herodoti multa de Sesostri, eaque sane perquam magnifica et illustria, referuntur. Sed quid tum? An ideo Vexoris Justini repente fiet Sesostris Herodoti? At hoc nec fieri potuit, neque ferri potest. Proteus enim ex Herodoto ipso post Pheronem in Ægypto regnavit; ante Pheronem Sesostris; ergo res planissime falsa est, quam isti tam facile credidere. Dixerit aliquis, hæc, quæ a me dicuntur, nullam fidem facere. Imo autem vel maximam, atque adeo certissimam. Nam Proteus ex Herod. et Homero ipso, qui multo antiquior est, temporibus belli Trojani ap. Ægyptios florebat: unde necessario efficitur, Vexorin non posse esse Sesostrin, cum Vexoris tam multis annis ante Ninum imperii Assyriaci conditorem vixerit. Plane enim et diserte hoc ponit Justinus, 'multo antiquiorem fuisse Nino.' Itaque, ut dicam quod sentio, Vexoris ille fabula ethnicorum fuerit, nihil aliud, nisi tu multa alia, eaque certiora, inter fabulas haberi voles; certe nobis ignotus est, neque Sesostris esse potest. Nam cum Ninus non multo post diluvium Noachi

ap. Assyrios regnare cœperit (quæ constantissima doctorum hominum sententia est), qui tandem fieri possit, ut tam multis ante ipsum annis Vexoris in Ægypto regnarit? Eod. quoque videtur referend. quod Trogus, Justino teste, scripsit, Ninum tributi pendendi finem fecisse, quod Scythæ ceteris Asiæ populis imposuerant, per 1500. annos ante ipsum Ninum. Hæc enim nisi fabulis et commentis veterum accensebis, in multa, eaque gravia, incommoda tibi incurrendum fuerit, si te animi cogitatione ad rerum originem referes, qualis hodie ex fide libr. Sacrorum confirmata est et constabilita. Nunc alio etiam nostra convertatur oratio (quanquam nihil hæc ad Vexorin). Sunt, iique viri doctiss. qui ita dicant: Sesostrin Herodoti illum ipsum esse, quem Hebræorum monumenta 'Sesacum,' seu 'Susakeim,' vocant. Sed id fieri non potest; nam ille Sesac vehemens lupus, et merus rapacida, qui clypeos aureos, &c. sub primulam regni Hebraici divisionem floruit, quod a nemine possit negari; at Sesostris ante bellum Trojanum bibebat, ludebat, bellabat; excidium autem Trojanum sub finem Judicum, seu 'Apxóvrov Judaicorum, accidit. Unde igitur ille Sesac, nobiliss. ille latro, unde is esse Sesostris potuit? Hæc autem a nobis ad intendendam Lectoris diligentiam, et ad exacuendum animi judicium, scribenda esse existimavimus; quæ si lubuisset diffundere, et latius ac prolixius spargere, multum illa temporis, multum chartæ, occupassent; sed is mos nunquam noster fuit. Fab. Inf. 11. 5. 8. Vexoris rex Ægyptius.' Ceterum quæ Noster Vexori, ea Herod. Sesostri, tribuit. Unde Turneb. hic quoque Sesostris legend. censet. Et sane vetus ed. Junt. ut et Græv. testatur, manifeste Sesostres habet. Quod autem id. Græv. ed. istam Bongarsio non visam

[ocr errors]

putet, falli videtur. Notavit quoque ipse Bongars. ad 11. 3. 8. Justini ed. Florentinam et h. et altero 1. habere Sesostres. Atqui ed. Junt. qua de id. Græv. testatur, ipsa Florentina est, utpote Florentiæ anno 1525. curata. Sunt et varia alia, ex quibus colligi licet, eand. illam Junt. atque Florent. ed. quam Grævio videre contigit, et ex qua optimas quasd. lect. idem Auctori reddidit, et Bongarsio visam fuisse: etsi idem præstantiam codicis fortassis non sic ut par erat æstimaverit. Vorst. Nil hic mutem, etsi Junt. Sesostres, et revera hic fuerit qui aliis 'Sesostris.' Nomina enim propria variant in infinitum ap. scriptores. Cæterum hunc Vexorem non antiquiorem Nino, sed recentiorem, fuisse, pridem alii, interque ipsos etiam Rupertus ad Historiam Besoldi, docuere. Schef.

Tanaus] Is f. quem Jornandes Taunasin' vocat. Bongars. Idem videtur esse cum Targitao Herodoti. Ox.

§7 Longinqua] 'Ekdhμovs oтpareíus Thucyd. 1. p. 6. Strab. 11. p. 511. Εφόδους εποιήσαντο τὰς μὲν μακροτέρας, ràs dè kal kyyvbev. Gron.

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Quæsita, &c.] Saxo Grammaticus 1. Hist. Dan. p. 204. 14. Nec quæsitæ dominationis felicitate contentus': XIV. p. 317. 9. Quippe Saxones, proferendi imperii cupiditate, victoriæ lucra continua possessione firmare.'

§ 9 Zoroastre] Diod. 11. 6. dicitur 'Ováprns. Bongars. De hoc Plin. xxx. 1. D. Aug. xxi. 14. Civ. D. Bern. Scribit et Diod. lib. 11. cum rege quodam Bactrianorum Ninum bellum gessisse: verum non Zoroastrem, sed Oxyartem, eum vocat. Vorst. De Zoroastri ætate incerta sunt omnia; tanta est opinionum discordia. Recentiorem fuisse, et in

« IndietroContinua »