Immagini della pagina
PDF
ePub

initio imperii Persici vixisse, Agathiæ aliisque credendum videtur. Vid. Marsham. in Canon. Ægypt. ad Sec. IX. Græv.

Qui primus dicitur artes magicas invenisse, et mundi principia diligentissime spectasse] I. e. physicam, ut xx. 4. de Pythagora: Hic Sami Demarato locuplete negotiatore natus, magnisque sapientiæ incrementis ornatus, Ægyptum primo, mox Babyloniam, ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam, profectus.' Faber.

10 Et ipse decessit] Ælian. V. H. VII. 1. ex Dione refert, Ninum ab uxore Semiramide interfectum esse, cum hæc imperium Asiæ ab eod. ad 5. dies impetrasset. Diod. tamen tantum in vincula conjectum scribit. Vorst.

Ninya] Ita, uno excepto, vett. omnes et Euseb. et Cassiod. Græcis est Nivvas, et ita ap. Agath. restituit Leunclav. lib. II. Variasse in hoc nomine auctores refert August. lib. XVIII. de Civ. D. cap. 2. Bongars. Qui et patris nomine Ninus' aliis, et a patre 'Ninius.' Alii'Zameim' quoque dixerunt. Bernec. Ninum plerique Mss. legunt. Conon lib. 9. ap. Phot. Cod. 186. historiam hanc longe aliter narrat. Ox.

Semiramide] Præter Diod. II. 4. vid. Plut. in 'Eparing cap. 10. et Ælian. Пouc. 'IσT. VII. 1. Bongars. Conon ap. Phot. Narr. Ix. tradit, Semiramin, non uxorem Nini, sed filiam, fuisse. Ait præterea Justinus, illam, concubitum cum a filio petiisset, ab eod. interfectam. Conon vero longe aliter. Scribit enim, cum imprudens et ignara cum filio coiisset, re cognita, eid. nupsisse, et ex eo tempore licitum semper fuisse Persis commisceri matribus. Voss.

CAP. 11. § 1 Tractare] Tac. 11. A. 67.Qui regnum interim tractaret :' et Lucret. v. 930. Tractare vitam.' Gronov.

Vix patienter] Angl. vix parentibus, Quod videtur melius. Nam illud patienter superfluum, quia, ubi est impatientia, ibi nemo paret. Deinde verba, sicut nunc se habent, agunt de futuro. At Semiramis colligebat ex præsenti, quid sperandum metuendumve sibi esset. Itaque recte parentibus, tum scil. et proxime ante vivo adhuc Nino. Schef. Cave quicquam mntes contra tot codd. fidem. Vix patienter parituris est, quæ gravatim ægre parere soleant uni viro, nedum feminæ. Non movebit quenquam futurum. Non solum enim participia sunt omnium temporum, ut bene docuit Sanctius in Min. sed et futura sæpe in hac notione ponuntur, qua 'parituræ' hic positum esse ostendi, ut pluribus monui in Lectt. Hesiod. Grav.

§ 2 Lineamentorum qualitas] ‘Qualitas' vox Ciceronis ævo nova, et ab eod. ad Græcum wiórηros vocabulum formata, ut ex Acad. Q. 1. apparet.

Qualitates appellavit,' inquit,' quas motórras Græci vocant.' Quodque Cic. ibid. de vocabulo Græco dicit, 'non esse id apud Græcos vulgi verbum, sed philosophorum,' id ævo Ciceronis de ipso quoque Latino verum fuit. Usurparunt tamen vocem postea Scribon. Largus, Sen. Plin. Colum, Vor.

§3 Velamentis] Vett. alii virilis restis: alii calciamentis; placet vulgata lectio. Lib. II. Priusquam adversus calorem vel frigus velamenta corporis invenirentur.' Virg. vi. Æ. 221. Purpureasque super vestes, velamina nota, Injiciunt,' Bongars. Retinui vocem usurpatam Auctori etiam inf. II. 1. 6. Quanquam cl. Salmas. ¿ lavμdoios, in illis consummatissimæ doctrinæ Notis ad Hist, Aug. 223. E. ex fide Mss. codd. hic reponit calciamentis, et explicat, fascias crurales et feminales. Quo modo Pollux etiam væódnμa vocat тò téλUτρον: et Hesych. ἀρτῆρα, ὑπόδημα :

cum tamen ἀρτὴρ et πέλυτρον pedulia sint potius, quam calcei. 'Avagupidas certe s. braccas (Polluci proprium Persarum gestamen), ceterasque vestes illis coriaceas intio fuisse, tradit Herod. I. 71. Bern.

calci permixtam: quo modo Plin. quoque xxxv. 15. m. 'Bitumen,' ait, 'calcis usum præbuisse, ita ferruminatis Babylonis muris.' Ubi item non calcem nudam intelligit, sed calcem arenatam. Alterutra enim sola

§ 4 Mentita] Saxo vII. p. 125. 37. in muris struendis locum non habet. 'Femineam mentitus effigiem.'

7 Hæc Babyloniam condidit] Quod ipsum tradunt Strabo lib. xvI. princ. Diod. 11. 7. Solin. cap. 56. princ. et alii. Verum Herennius Philo a Babylone Beli fil. conditam scribit, qui fuit 1800. annis antiquior, teste Steph. de Urb. in Baßuλáv. Curtius v. 1. 42. Belum, patrem Nini, conditorem fa. cit, quem a Nimrodo non distinguunt Eusebius in princ. Chronic. Hieron. in c. 11. Oseæ. August. de Civ. D. xvI. 17. sed Herodotus (inique a Steph. d. 1. reprehensus) rectissime lib. 1. 184. Babyloniam a multis Assyriorum regibus conditam fuisse paullatim. Unde Marcellin. xxIII. 20. 'Moenia quidem urbis a Semiramide constructa esse,' ait: arcem autem ab antiquissimo rege Belo :' et Oros. II. 6. 'Babyloniam a Nemrod gigante fundatam: a Nino vel Semira. mide reparatam. At Nemrodum quidem primum conditorem faciunt et Josephus 1. Ant. Jud. 6. Zonar. tom. I. et Cedren. in Hist. Comp. nec abeunt Sacræ literæ Gen. x. 10. Bernec. Hujus opinionis auctor est mendacissimus Ctesias. Babylon urbs condita est a regibus Assyriis longe post hæc tempora. Vid. Marsham. ad Sec. XVII. Græv.

Harena vice bitumine interstrato] Sequutus sum Cujacii doctoris mei Codicem quod in constructione murorum Babylonis nemo harenæ aut picis meminerit. Diod. Τὰς πλίνθους εἰς ἄσφαλτον ἐνδυσαμένη. Vid. Curt. Ruf. lib. v. Marcellin. lib. xxIII. Oros. 11. 7. Optimus optimi et clariss. Viri Cl. Puteani liber habet harenæ pice. Asulani ed. arenæ et calcis vice. Bongars. Harenam intellige

Hinc de oratione non cohærente dictum a Caligula Suet. c. 53. arenam esse sine calce.' Perspicue magis quam necessario Ald. exemplar, harenæ et calcis vice bit. int. Salmas. ¿ яáμμeyas in Solin. 1228. C. 2. legend. censet, arenati vice bitumine interstr. Bene, et admisissem in textum, si vel unus Mss. Codd. addixisset. Est autemarenatum' Vitruvio vII. 3. fin.

'calx cum arena permixta.' Non placet quod est in ed. an. 1500. excnsa, castigante Sabellico, harena bitumine interstrata: ut nec aliorum: arena, pice, bitumine int. quia in constructione murorum Babylonis harenæ et picis adhibitæ nemo meminit. Vid. Curt. v. 1. 43. Marcellin. XXIII. 20. Oros. II. 6. Bernec. Ed. Ald. harena et calcis vice bitumine interstr. Et sane calcis ea in re præcipuus usus est. Unde Plin. xxxv. 15. solam 'calcem' nominat, ubi de eod. bituminis usu agit; scribitque 'bitumen calcis usum præbuisse,' &c. Ceterum quod Codd. Mss. arenæ tantum, vel harenæ, habent, Salmas. in Exerc. Plin. in Solin. p. 1228. conjecit legend. esse arenati vice: uti calx arena permixta intelligi possit. Est enim 'arenatum' Vitruv. et Catoni'calx arena permixta.' Vorst.

E terra exæstuat] Plerique vett. et erecta statuæ. Semiramidem in regia xαλrâs eixóvas posuisse refert Diod. 11. 8. et 9. et in templo Jovis τρία, inquit, κατεσκεύασεν ἀγάλματα χρυσά σφυρήλατα Διὸς, Ἡρᾶς, Ῥέας. Sed vulgata lectio confirmatur Cujacii libro. Bong.

§ 8 Ethiopiam quoque regno suo adjecit] Non concedet hoc Herod. lib. 11. qui Æthiopiam ab nemine externo

unquam victam scribit; neque ego etiam credo Semiramidem eo usque extendisse imperii terminos. Glar.

§ 9 Sed et India bellum intulit; quo præter illam, et Alexandrum Magnum, nemo intravit] Expeditionem Herculis hic Noster oblitus est, qui multis ante seculis id præstitit, quod postea Alexander. Atque adeo id miror etiam magis, quod ipse Justin. XII. 7. dicat: 'Peragrata India, cum ad saxum miræ asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione ejusdem saxi terræ motu prohibitum. Captus itaque cupidine Herculis acta superare,' &c. Neque vero Herculis tantum, sed et Bacchi, immemor fuit, cujus tamen ipsius ab eo facta est mentio, eod. lib. c. 7. Cum ad Nysam urbem venisset, oppidanis non repugnantibus, fiducia religionis Liberi Patris, a quo condita urbs erat, parci jussit, lætus non militiam tantum, verum et vestigia se Dei secutum.' Fab.

[ocr errors]

India] Libri script. Indis. Gron. § 10 Interfecta est] Injuste. Inf. XVI. 1. 4. Add. Oros. 1. 4. Angust. Civ. D. XVIII. 2. Ejus epitaphium habet Plut. in Apoph. et Stob. Serm. x. Herod. tamen 1. 178. Nitocri tribuit, quæ Semiramide posterior est. Bern.

Duos et XL.] Præter unum Mss. omnes duo et triginta : duo antique pro duos. Et statim quidam vett. regnum potita: quomodo lib. XII. ' Qui postea regnum Indorum potitus est:' et lib. VI. Potiti victoriam :' et lib. x. 'Ultionem potita :' et lib. xxxvII. 'Ne non diutinam administrationem regni potiretur. Vid. Prisc. xviii. qui ex Jug. Sall. adfert, 'Adherbalis potire. tur: quo 1. vetus cod. Sallustii habet Adherbalem. Bongars. Vid. etiam Ind. in Potiri. Berneccer. Ms. C. C. Coll. et W. legunt triginta duo. Oxon. Cum Mss. Bong. qui omnes præter unum, duo et triginta, Angli

cani accedant, in quibus scribitur triginta duo, non video, cur id sit respuendum. Dissensisse in annis imperii Semiramidis Trogum ab aliis, nihil miri, cum quidquid de Nino et Semiramide traditur sit incertissi mum. Græv.

§ 11 Elaborato, &c.] Saxo x. p. 203. init. 'Majorum virtute elaboratum finivit imperium.'

§ 13 Assyrii, qui postea Syri dicti] Imo Syri, qui postea Assyrii dicti. Nihil verius judicio Salmasii in Solin. 1228. A. 1. Sed, codd. Mss. consensum secutus, nihil mutandum duxi; potius est ut Autoris apópaμa quam librariorum credamus. Vid. tamen Scalig. in Animadv. ad Euseb. p. 24. f. 1. et Selden. de Diis Syris Proleg. p. 4. f. Hieron. in XIX. Iesaia: 'Quos veteres Assyrios, nunc vocamus Sy. ros.' Berneccer. Hoc est commentum Ctesiæ, quo totum fere orbem fascinavit. Verius Herod. 1. 95. prodidit Assyrios Asiæ superiori imperasse annos 520. cum Medi primi ab iis deficere cœperint. Hoc tempus incidit in Trojanum bellum, cum Gideon judex Hebræis præesset. Hinc et Porphyrius ap. Euseb. de Præp. Evang. Semiramidis matrem ad Trojana refert tempora. Illam Herod. scribit 1. 184. ante Nitocrin vixisse ætates 5. quæ nondum annos 200. conficiunt. Nitocris autem mater fuit Labyniti regis Babyloniorum, cujus tempore Babylon capta fuit a Cyro. Illa falsam Assyriorum regni antiquitatem primus impugnavit Hermann. Conring. lumen Germaniæ, in Adversariis Chronologicis de Asiæ et Ægypti antiquissimis Dynastiis ; postea magnus Usser. Armachanus in Annalibus Vet. Fœd. labefactavit; et tandem evertit illustris Marsham. in Canone Chronol: Syrus' et 'Assyrius' Græci et Latini sæpe confuderunt, ut et Salmas, et Bochart. do

cuerunt.

Sed Syriæ nomen longe recentius est, quam Assyriæ. Syri

enim appellati sunt a metropoli Tyro, quæ Hebræis Tsur dicitur, cum olim appellarentur Arimæi, Hesiodo et Homero Arimi; Assyrii vero in Sacris Litteris sunt filii Assur. Græv. Id. Salmas. prædicto loco putat voci bus transpositis legend. esse, Syri, qui postea Assyrii dicti. Nobis lectio vulgata proba, ac tum ipsi Auctoris menti, tum quoque veritati, consentanea videtur. Antiquius omnino videri debet integrum Assyriorum, quam quod ex eo decurtatum est Syrorum. Et exploratum prorsus est, unde integrum illud originem traxerit; videl. a nomine 'Assuris,' filii Semi, qui regio ́nem eam, quæ Assyria dicta, occupavit. Vorst.

haddonem, qui in locum patris Sanheribi, ab aliis 2. filiis interemti, successit. Vor.

[ocr errors]

§ 2 Arbactus] Arbactus inepte legitur pro Arbaces: est enim Arbaces Medorum, sicut' Arsaces' Parthorum, nomen; nisi quis hæc etiam ap. Græcos aut corrupta, aut variata, fuisse credat. Glarean. Præfectus, qui hic Arbactus, in Prologo est 'Arbaces :' Diodoro 11. 24. Strab. 1. XVI. Athenæo XII. 7. Agath. II. 'Apßáns. Vell. 1. 6. mendose Pharnaces pro Arvaces. Orosio I. 19. et 11. 2. Arbatus: quem,' inquit, alii Arbacem vocant,' Bong. Macrob. in Somn. Scip. 11. 10. Nicol, ap. Vales. p. 425. Berneccer. Junt. Arbacus, quod propius a vero abest, Scribend. enim, ut in Prologis, et ap. alios scriptores, quos laudat Bongarsius, Arbaces. Justinus cum Trogo in Medorum quoque regno, ut plerique alii, sequitur Ctesiæ fidem valde sublestam, cum certiora sint, quæ de huj. regni ortu et duratione tradit Herod. 1. 95. et seqq. Nimirum cum Assyriorum regnum intestinis tumultibus vexaretur ob cædem Sennacheribi, ab Assyriis defecisse Medos, et se in libertatem asseruisse; cumque suis fuissent legibus usi aliquamdiu sine rege, legisse tandem regem, qui dictus sit Deioces, qui Ecbatana con

CAP. III. 1 Sardanapalus] 'Tricesimus a Nino,' inquit Diod. Ut Vell. lib. I. Tertius et tricesimus.' Bongurs. Alias 'Thonos concoleros' dictus, teste unico in Chron. Eusebio, qui eum a Nino' tricesimum sextum' facit: at Diod. 11. 23. ' tricesimum' tantum: Vell. 1. 6. tertium et tricesimum.' Causam diversitatis e divini Scaligeri ad Euseb. Animadvv. colligere est: qui et affirmat, in omnibus libris Mss. per geminum l exprimi Sardanapallum; ut propter hominis turpitudinem obscœna sit allusio ad παλλός, 5. φαλλός. Nos simplex l retinemus, cum purum putum sit Assy-diderit, et regnum usque ad fl. Halyn riacum, cujus posterior vocula legitur etiam in medio nomine regis Assyrii Teglath-phal-Esar. Berneccer. men hoc Assyriorum regis non simplex, sed compositum, videtur; et quidem ex Esar,' Haddon' et 'Phul:' suntque istarum nominis partium in ipsis Sacris Literis vestigia. Et prima quidem illarum est in nominibus Salmaneser,' 'Tiglatphileser,' et Esarhaddon:' altera in eod. illo Esarhaddon:' et tertia denique legitur separatim 11. Reg. xv. 19. estque etiam in prædicto 'Tiglatphileser.' Et putat vir summus Sardanapalum esse ipsum illum Esar.

No

protulerit, cui successerit Phraortes filius, qui Persas domuerit, sed ab Assyriis cæsus fuerit, tantum abest, ut tum fuerit extinctum Assyriorum regnum: Phraortis filium, Deiocis nepotem, fuisse Cyaxarem, qui Ninum ceperit, et Assyrios domuerit : hunc excepisse Astyagen filium, quem Cyrus vicerit, deleto regno Medorum, quod steterit 150. annos : hæc Ctesianis veriora esse multis adstruit Marsham. in Canone Chronol. Sæc. XVII. Græv.

Arbaces] Ita omnino scribend. non autem Arbactus: id duæ rationes suadent: prima est quod Arbactus de

sinentiam Barbaricam non habet; altera quod manifeste scriptum est Arbaces in illis Prologis, qui e Mss. Codd. a Bongars. v. cl. publicati sunt. Adde hoc quod ita Chronologi paulo eruditiores. Faber. Ed. Junt. uti Græv. testatur, Arbacus. Et ap. Oros. qui ex Nostro excerpsit, 1. 19. in Codd. Mss. ut Franc. Fabricius testatur, est Arbatus: quod quidem perperam pro Arbacus scriptum apparet. Porro Arbacus illud propius accedit ad verum 'Apẞáкns, Arbaces, quod præfecto huic alii tum Græci, tum Latini, auctores tribuunt. In vetere denique Prologo huj. libri manifeste est Arbacem: ex quo ipsum Trogum Pomp. et fortasse Justinum, quoque sic scripsisse verisimile sit. Sunt enim Prologi isti, ut facile apparet, non in Epitomen Justini, sed in ipsas Historias Philippicas Trogi Pomp. confecti. Vorst. Junt. Arbacus, unde Græv. et Vorst. Arbaces, quod vel ob lectionem similem in Prologis amplector. Schef.

reтnкùs, h. e. Persii verbis, 1. 18. 'Patranti fractus ocello.' Cresoll. Vacat. Autumn. 168. m. Freinshemius referre mavult ad oculos picturatos, tinctaque fuco supercilia, quæ Sardanapalo tribuit Athenæus XII. 7. p. 529. a. et Medis in more fuisse scribit Xen. Cyripæd. 1. p. 8. c. Bern.

§ 3 Tractantique lanam] Recte : 'tracta' enim in vet. Gloss. sunt kαTáyμara èpíov. Sed ea dicta videntur a 'trahendo.' Varro: 'Sed simul manibus trahere lanam.' Vett, omnes excepto Cujacii cod. tractantesque ferrum, et arma habentes: et ita Saresb. Policratici vi. 14. Bong.

[ocr errors]

stipendia

Tractantique lanam, ferrum et arma tractantes parere] Ita scribi curavi ex Mss. Codd. quos legerat Bongars. vir nobiliss. Illud autem portantes, quod prius legebatur pro tractantes, ex hac ed. ejici volui; primum quia Latine portare arma' (ut ap. Sall. armorum portationibus,' in Cat.) longe aliud ab illo est quod Gall. dicimus, Porter les armes, i. e. ' miliMagna ambitione] Ambitio' hic tare,'' militiam sequi,' s. C pro studio, industria, et contentione aliquid faciendi aut impetrandi. Nepos x. 2.2. Magna cum ambitione Syracusas perduxit.' Cic. 1. ad Att. 1. In quo uno maxime ambitio nostra nititur.' Sic et derivatum inde ambitiosus non modo eum, qui honores affectat, sed et eum, qui magna contentione ac studio aliquid facit, significat. Ov. 111. de Pont. Ep. 1. Sed tamen hoc factis adjunge prioribus unum, Pro nostris ut sis ambitiosa malis.' Vorst.

Purpuram] Plut. 11. de Fortuna Alexandri. Bongars. Non temere Mss. purpuras colo nentem. Horat. II. Od. 18. Nec Laconicas mihi Trahant honestæ purpuras clientæ.' Grav.

Oculorum lascivia] Quæ Petronio, 'oculorum quoque mobilis petulantia.'. Unde Sardanapalus a Max. Tyrio Diss. XIX. dicitur τà ¿peaλμà èкDelph. et Var. Clas.

merere;' deinde quod homini tractanti lanam si qui viri opponantur, illi esse debeant qui arma tractent; id enim figuræ ratio postulat; et annotatum oportuit. Ita autem dixit Justin. tractare arma, ut Cic. ut Liv. alii. Ita et tractare imperium,' cap. 2. huj. lib. Tractare rempublicam,' Cic. Tractare artem musicam,' Terent. Jus civile tractare,' &e. Fab.

[ocr errors]

Ferrum et arma portantes] Oxon. ex Mss. præfert ferrum et arma habentes. Quod haud dubie est glossatoris. Est enim aptior oppositio inter tractare lanam, et portare ferrum, quam habere, cum alterum similiter actionem significet, velut masculam et virilem. Schef.

§ 4 Bellum Sardanapalo inf.] Diod. 11. 26. et 27. Bern.

Mox deinde cum paucis et incompositis in bellum progreditur. Victus in regiam se recipit, &c.] Isthæc mihi Justin. 2 R

« IndietroContinua »