Immagini della pagina
PDF
ePub

LIBER XVIII.

CAP. I. Igitur Pyrrhus] De Pyrrhi in Italiam expeditione, Plut. in Pyrrho, Paus. 1. Flor. 1. 18. Oros. IV. 1. et Epit. Liv. Bong.

Et ipsis auxilium adversus Romanos indigentibus] Optime Ms. Bong, aux. adv. Rom. pollicentibus; ut Tac. 1. 60. 'Chauci, cum auxilia pollicerentur, in commilitium adsciti sunt.' Gronov. Ms. quidam teste Bong. aux, adv. Rom. pollicentibus. Utrobique casus sexti est; cum præcedat Samnitium' et Lucanorum.' Refero igitur hoc ad illa quæ in Notis ad 11. 3. 16. et vii. 5. 10. congessimus. Vorst. In Ms. quodam reperitur aux, adv. Rom. pollicentibus: quod nescio an convenientius sit historiæ. Florus I. 16. ubi de bello Tarentino agit: 'Sed apparatus horribilis, quum tot simul populi pro Tarentinis consurgerent, omnibusque vehementior Pyrrhus.' Sed et quod ap. Nostr. sequitur de sociis, firmare lect. hanc videtur: 'Valerius Lævinus festinans, ut prius cum eo congrederetur, quam auxilia sociorum convenirent.'

Socii pro

fecto alii intelligi non possunt, quam Samnites illi et Lucani. Schef.

Spe invadendi] Vid. notata ad IV. V.3. 5. Bern.

§ 2 Exempla majorum] Virgil. III. Æn. 342. Ecquid in antiquam virtutem animosque viriles Et pater Æneas et avunculus excitat Hector?' Ita XII. Æn. 439. Bern.

Subegit] Scrib. subegisset. Fab.

3 In solatia] Mss. plures habent solatio, quod non puto temere repudiand. Ita XVII. 3. pro in templum vett. habent in templo, ubi vid. quæ notavi. Firmaret quoque Phædrus noster, si lectio esset integra 1. 10. ubi ait: Lepus semianimus mortis in solatio.' Sed præfero, quod habet Delph. et Vur. Clas.

Heins. mortis en solatia. Sic enim edend. fuerat in mea ed. pro quo vitiose legitur nunc in solatia. Schef. Adductis] Legend. abductis. Bon gars. Quid opus est? Fr.

§ 4 Valerius Lævinus] Plutarcho in Pyrrho 34. 'Aλßîvos, litteris transpositis, et interjecto, legend. Aaißîvos. Pugna commissa est ἐν τῷ μεταξὺ πε δίῳ Πανδοσίας πόλεως καὶ Ἡρακλείας, Plut. ib. Heraclea autem auctore Plinio III. N. H. 11. pr. inter Sirin est et Acirin fluvios. Unde in Oros. IV. 1. legere audeo' apud Heracleam, et Pandosiam urbem, fluviumque Sirin:' quamvis Ms. habeat Heracleam Campaniæ urbem, fluviumque Lirin, cum nulla sit Campaniæ Heraclea, et Liris fl. ab h. 1. alienus sit. Sequutus est autem Orosius Flori corruptum exemplar. Ideo ut Oros. ita et Flor. 1. 18. 10. emendandus. Bong.

[ocr errors]

§ 6 Inusitata] Plin. vIII. 6. Bongars. Plin. scribit Italiam non visos hactenus elephantos boves Lucas' appellasse, quippe in Lucanis primum visos. Add. Varr. VI. L. L. Flor. 1. 18. 11.

Solin. 25. Frontin. II. Strat. 4. 13. Bernec. Scrib. invisitata. Liv. IV. 33. Quum repente patefactis Fidenarum portis nova erupit acies, inaudita ante id tempus invisitataque.' Et XXVII. 39. Invisitati namque antea alienigenis, nec videre ipsi advenam in sua terra assueti.' Curt. Ix. 1. Magnitudinis invisitatæ reperere serpentes.' Ubi vulgo editur inusitata, sed male. Gronov. Optime Gronov. invisitata, i. e. non ante visa Romanis. Faber. Scrib. cum Gronov. invisitata, h. e. bestiæ nunquam antehac visæ. Hoc enim Latinis est invisus' et invisitatus.' Quod sæpe corruptum est in inusitatus. Græv.

Justin,

:

§ 7 Nec host. &c.] Saxo VIII. 149. 18.

3 K

• Incruentam victoriam retulit.' XIII. 246. 26. Incruentam victoriam habuit.'

§ 10 Ducentos captivos] De quibus versus Ennii elegantes sunt ap. Cic. Off. 1. 11. Bong.

§ 11 In quo par fortuna priori bello fuit] Istud bello glossema est puerile. Huic 1. alius 1. est plane germanus, XXII. 3. Sed secundi certaminis eadem fortuna, quæ et prioris fuit.' Faber. Priori bello pro, prioris belli, i. e. prælii fortunæ. Solent auctores ita concise loqui. Vid. No. tas ad I. 7. 14. Vorst. Faber illud bello delet. Puto non necesse esse. Schef.

Iterato prælium cum Rom. fucit] Ad Asculum urbem. Bern.

CAP. II. 1 Cum centum viginti nuvibus] Centum triginta habet Val, M. III. 7. Bongars. Ita cautum videtur fædere, de quo Polyb. 111. 25. agit. Vorst.

A peregrino rege] Mss. rege non cognoscunt. Et quid? si non rex, sed populus peregrinus Romanis intulisset bellum, Carthaginienses ægre id ferre non potuissent? Sed non modo illud rege mihi a glossatore intrusum videtur, verum et a peregrino, cum nou magis causa ægre ferendi sit in hoc, quam in altero. Hoc enim Carthaginienses tantum dicebant ægre se ferre, quod, cum populus Romanus multa feliciter et gloriose gesserit bella in terris peregrinis, nunc ne in Italia quidem possit esse tutus et tranquillus. Schef.

§ 2 Externo hoste oppugnarentur] Prætulerim ab ext. h. Fab.

§ 4 Speculaturus consilia] Ut solebant Carthaginienses. Vid. Frontin. Strat. 1. 2. 3. et 4. Ars magnis Principibus etiamnum familiaris, de qua Piccart. Obs. Dec. vII. 4. Add. Fam. Stradam in Actis anni 1581. p. 486. Bern.

§ 5 Nam Romanis eadem causa mittendi auxilii Carthaginiensibus fuerat] Propositio vera, ut dialectici dicere solent in sensu diviso, non sensu composito. Vult enim dicere, Carthaginiensibus eand. causam fuisse mittendi auxilia Romanis: innuit autem occulte Carthaginienses non Romanorum gratia hæc auxilia misisse, sed sua causa ; nempe ut Pyrrhum in Italia retine. rent, nec Siciliam ingrederetur, quam ipsi armis vexabant. Cæterum, quod ait Justinus, Fabricium a senatu ad Pyrrhum missum pacem composuisse, secus a Plut. traditur: sed Cyneam a Pyrrho Romam missum pro impetranda pace etiam Cic. docet; ibi vero obstitisse Appium Claudium cæ. cum, ne cum rege pax fieret. Notior est historia, quam ut multis verbis indigeat. Glar.

Ego omnia

Nam Romanis eadem causa mittendi auxilii, &c.] Mens Auctoris legi postulat Nam Carthaginiensibus eadem causa mittendi auxilii Romanis fuerat. Sebis. Mihi Romanis glossemati simile videtur. Bernec. recte se habere existimo, et voces modo trajectas esse: id quod in scriptis Veterum est perfrequens. Sensus quidem est: Eand. causam Carthaginiensibus fuisse, vel eand. causam Carthaginienses habuisse auxilii Romanis mittendi. Vorst. Locus hic non sanus viris doctis videtur. Mihi ne integer quidem. Et puto post Romanis deesse aliqua, quibus ostendebatur, cur Romani Carthaginiensium auxilia haberent suspecta, sicut sequitur, cur Carthaginienses ea Romanis voluerint obtrudere. Docet VOX eadem,' quæ semper respicit quid antecedens simile, quale h. in l. nihil extat. Schef.

6 Fabricius Luscinus] Alii hunc missum ferunt, ut de captivis redimendis ageret. De Romanorum continentia leg. Valerium IV. 3. Hoc

Arcessiri] Scrib. arcessi. Gronov. voluit Varro 11. de Vita Pop. Rom. Mss. arcessi. Græv. Qua abstinentia viri mulieresque

Romæ fuerint, quod a rege munera eorum volnerit nemo accipere.' Bong.

§7 Cyneas] Fuit hic Demosthenis auditor, cujus eloquentia plures urbes, quam suis armis, subactas esse dicebat Pyrrhus. Plut. Pyrrh. c. 28. Add. Liv. XXXIV. 45. Bern. Scribend. Cineas ex melioribus libris. Græv. Alii Cineas. Arbitror tamen veram scripturam esse Cyneas, idque eo magis quod hoc nomen ita scriptum ap. Paus. est, ubi de quodam Eretriæ proditore agit, Philabro F. Cyneæ. p. 215. Add. quod origo vocis notissima est, a galea sc. quam Græci Cynen' vocant. Fab.

§ 9 Munera sprevissent, interjectis, &c.] Etiam hic 1. mihi mutilus vide. tur. Oratio certe non cohæret, cum legati sprevissent, invitatis missæ sunt. Debebat enim scripsisse invitati sunt ad cœnam, eisque missæ aureæ corona. Puto post sprevissent' aliquid excidisse. Schef.

Aurea corona] De aureis coronis vid. quæ Freinsh. in Ind. ad v. Corona congessit. Et add. quod Diod. XVI. 93. Philippum regem Maced. coronis aureis donatum scribit; et Nepos XXIII. 7.2. Romanos corona aurea donatos a Carthaginiensibus. Vor.

Honoris causa] H. e. ne liberalitatem regis aspernari viderentur. Mss. tamen hominis habent: unde Freinsh. ominis facit: quippe mali ominis fuisse, hospitalia munera non admittere. Bernec. Mss. hominis causa, unde bene Freinsh. conjecit legend. esse ominis caussa. Sed male interpretatur: Tanquam mali ominis fuisset hospitalia munera non admittere: imo quia victoriæ indicium erat corona. Triumphantes enim coronabantur. Sic ap. Liv. XXII. 37. de aurea victoria ab Hierone senatui missa, victoriam omenque se accipere,' dixit senatus, cum alia munera respuisset. Græv.

Statuis regis imposuerunt] Muneribus sc. regis in ipsius regis honorem

versis: quæ certe non adulatio, sed Romana moderatio potius dici debuit. Narrat Athenæus x. 10. Æ. lian. II. V. H. 41. et Laërtius in Xen. haud multum dissimile factum Xenocratis philosophi, qui muneri sibi datam a Dionysio rege coronam auream, domum a cœna rediens, Mercurio, qui stabat ante regias ædes, injecit. Add. Lipsii Notam 167. ad Tac. 11. Bern.

§ 10 Ab Appio Claudio] Cum de Pyrrhi pace ageretur, ad eam causam Appium illum et cæcum et senem delatum, memoriæ proditum est:' Cic. Phil. 1. 5. Add. L. 1. § 5. D. de Postulando: et L. 2. § 36. de Orig. Jur. Id.

Regum urbem] Plut. in Pyrrho 42. de Senatu tantum : βασιλέων πολλῶν avvédpiov. Bongars. Flor. 1. 18. 20. 'Urbem templum sibi visam, senatum regum esse.' Bern.

§ 12 Firmatisque, &c.] Saxo xiv. p. 248. 46. Urbem Archam adversum se valido præsidio firmatam inveniunt.'

CAP. III. 2 Tyriorum gens] In Ms. Bongarsiano legitur T. res, quod probo, et vocem gens pro glossa habeo alterius. Rem tali sensu alibi quoque solet usurpare. Vid. quæ notavi v. 3. Schef.

A Phanicibus] Curt. iv. 4. 25. ab Agenore Tyrum conditam scribit. Hanc postea Romanorum coloniam Ulpianus L. 1. D. de Censib. celebrat, inde sibi originem fuisse memorans. Bern.

§ 3 Terræ motu] Strab. 1. et xvi. Bong.

Assyrium stagnum]' Assyrium' pro, Syrium, dixit, quod sæpe Vett. con. sueverunt. Vid. autem, num Genesarum lacum velit, de quo Plin. v.

15. Nullus enim propior Tyro. Glar. Lacum intelligit Tevveσapîtiv, de quo Strab. xvi. De Sidone et Tyro vid. eund. Strab. et Curt. Bongars. Add. Melam 1. 12. Alterius Tyri, Phoenicum coloniæ,

quam præstringit fl. Tyras, meminit Marcellin. XXII. 18. Vid. Fabrum Semest. III. p. 8. Bern. 'Assyrium stagnum' in libris Sacris mare Galilææ dicitur. Ita autem vocabatur, quod illa loca Assyrii tenuerant. Fab.

§ 4 A piscium ubertate] Sed D. Hieron. in Quæstion. s. Tradit. Heb. in Genesin tom. 111. 206. d. 'De Chanaan primus natus est Sidon,' inquit, a quo urbs in Phoenice Sidon vocatur.' Bern.

Nam piscem Phænices Sidon vocant] Philo Bybliensis: Χρόνοις δὲ ὕστερον πολλοῖς ἀπὸ τῆς Ὑψουραίου γενεας γενέσ. θαι ̓Αγρέα καὶ ̔Αλιέα, τοὺς ἁλιείας καὶ αγρείας εὑρετὰς, ἐξ ὧν κληθῆναι ἀγρευτάς καὶ ἁλιεῖς. Nam T piscator. Ita credebant Phoenices. Voss.

§ 5 Naribus appulsi, Tyron urbem] F. appulsis. Liv. xxx. 19. 'Ibi eum [Magonem] legati ab Carthagine paucis ante diebus in sinum Gallicum appulsis navibus adjecerunt.' Suet. Oct. 98. Vectores nautæque de navi Alexandrina, quæ tantum quod appulerat,' &c. Gronov. Vulg. distinctio bona non videtur. Quid enim navibus appulsi? Non dicis: Ubi fuerint appulsi; quod tamen necesse est, ut integer sit sensus. Comma igitur post 'Tyron' collocand. Nempe Tyros' insulam hic notat, non urbem, quod non observarunt editores. Steph. Τύρος, νῆσος ἐν Φοινίκῃ, ἀπὸ Τύρου τοῦ Φοίνικος. Strab. XVI. Τύρος δ ̓ ἐστὶν ὅλη νῆσος. Schef.

Ante annum Trojane cladis] Hinc factum est, quod ego in primis animadvertend. puto, ut, cum Homerus toties meminerit Sidoniorum, nullam tamen Tyriorum mentionem fecerit; neque enim illud nomen ap. Principem poëtarum memini legere. Quomodo enim in expositione rerum ad Trojam gestarum Tyrios commemorasset, qui aut nulli ant obscuri erant? Prudenter igitur ab Homero factum. Etsi scio errare hic Justinum, nam

Tyrus haud dubie antiquior est, duabus aut tribus ferme generationibus. Sed illa tempestate nullum sibi apud Græcos nomen pepererat; nisi quod de Cadmo Tyrio, &c. Sed hæc recentiores scriptores. Uno verbo, illa tempora impeditissima sunt. Faber. Pro, anno ante Trojanam cladem. Estque talis loquendi forma qualis illa Joh. xi. 1. Πρὸ ἓξ ἡμερῶν τοῦ wάoxa: et illa versionis Amos 1. 1. Πρὸ δύο ἐτῶν τοῦ σεισμοῦ. Oros. quoque sæpe ita loquitur. Ut 1. 5. annos urbis conditæ MCLX.' Et ipse Noster vocula post prorsus similiter utitur. Ut XXXVIII. 8. 1. 'Post annos tres et viginti sumpti regni.' Vid. et Notas ad xiv. 3.8. Forst.

Ante

§ 6 Persarum bellis diu varieque fatigati] Errorem hunc esse puto, eumque pudendum maxime. Unde enim Persæ illis temporibus, qui annis admodum 600. post Trojæ excidium principatum Asiæ, duce Cyro, invaserunt? Itaque duorum alterum verum est, aut turpiter lapsum esse Justinum, si ita scripsit; aut, si minus scripsit, veram scripturam esse Assyriorum, non Persarum. Fab.

A servis suis multitudine abundantibus] Flor. 11. 12. 15. Quid bella servilia? unde nobis, nisi ex abundantia familiarum? Tac. iv. 27. 'Urbs trepidat ob multitudinem familiarum, quæ gliscebat immensum, minore indies plebe ingenua. Junge Thucyd. IV. 16. 12. de Spartanorum Helotis: Liv. III. 16. 3. Sen. de Clem. 1. 24. pr. Bern.

§7 Atque ita potiti urbe, lares dominorum occupant, rempublicam invadunt, conjuges ducunt, &c.] Hæc perturbata sunt, et confusa. Sic autem, meo judicio, disponenda: Atque ita remp. învadunt, lares dom. occupant, conj. eorum ducunt, et, quod ipsi non erant, liberos creant. Fab.

§ 8 Qui miti ingenio senis domini, &c.] Quædam edd. post rò 'ingenio' habent distinctionem, quæ omnino

delenda est. Sensus est: Qui misereretur domini sui ob clementiam ejus pristinam, et sub quo ei mitis ac liberalis fuerat servitus. Gron.

§9 Cum velut occisos alienasset] Notanda significatio est, pro, e conspectu removisset, celasset, &c. Faber. 'Alienasset,' h. e. occuluisset, ut exponunt. At vellem mihi locum alterins alicujus monstrari, ubi 'alienare' positum sit pro, occultare. Putabam scripsisse ali curassent, at hoc non videtur convenire præcedenti, 'velut occisos.' Deliberand. igitur est amplius, et videtur aliquid hic dici de loco, ubi eos servaverit. Schef.

Quasi acceptissimum Diis] Mss. placitissimum. Quod merito probat Gronov. Val. Fl. Placitosque Deis ne deserat actus.' Græv.

§ 11 Id primum] F. Is. pr. Gron. §13 Non servilis, &c.] Plato VI. de Leg. sub finem ex Homero producit hos vv. qui nobis tamen Odyss. XVII. 322. paulo aliter leguntur: "Huσv уáp τε νόου ἀπαμείρεται εὐρύοπα Ζεὺς ̓Ανδρῶν, οὓς ἂν δὴ κατὰ δούλιον ἦμαρ ἔλῃσι. ‘Dimidio mentis deprivat Juppiter illos, Servilis quoscunque viros sors ceperit unquam.' Contra ea Dionys. Cato 111. Distich. 11. 'Utile consilium,' &c. Et maxime Sen. Ep. 47. Bern.

§ 14 Quantum ingenua servilibus ingenia præstarent] Anglicanus Ms. q. dominorum ingenia serv. pr. Sed illud dominorum manifeste est ex glossa. Schef.

§ 17 Metuendum exemplum, &c.] Eod. usus argumento Marcellin. XVII. 28. 'Ad servos rebelles,' inquit, 'ocius signa transferri, utilitas publica flagi

tabat.' Bern.

§ 18 Crucibus] Quippe proprio servorum supplicio. Plaut. in Milite II. 4. 19. Tac. H. n. 72. 4. et Iv. 11. 9. Vulcatius in Avidio Cassio 4. Capitolin, in Macrino 12. Bern.

19 Genus tantum Stratonis inviolatum servavit] Diod. quarto Alexandri anno ait Stratonem ob Darii amici

tiam principatu ejectum, et Ballonymum factum regem. Q. Curt. init. lib. IV. cand. narrat historiam, regem ex hortulano factum Abdalonimum nominat, atque etiam ita hic Auctor. Diod. tamen Tyriorum, non Sidoniorum; Curt. contra Sidoniorum, non Tyriorum. Glar.

CAP. IV. 1 Conditi] I. e. instaurati, reformati. 11. 15. 1. 'Urbem ex integro condere.' Sic et Græcum KTĺ non tantum est, ab initio instituere aut exstruere, sed et, instaurare, reficere. Vorst.

Convaluere] Legend. f. coaluere. Bongars. Est qui mutat coaluere, minime ad Justini genium: cui convalescere significat, crescere, s. potentia augescere. Sic II. 4. 1. et xxxvi. 2. 18. Sen. Ep. 18. 4. Pauca sunt, quæ dicuntur: sed, si illa animus bene exceperit, convalescunt et exsurgunt.' Bern.

§2 Uticam condidere] Græcis 'ITúкn. Bongars. Ead. Vell. 1. 2. 9. et Mela 1. 7. Bern.

§3 Rex Tyro] Malim Tyri. Didonis autem pater Agenor, fil. Beli. Bongars. Silius I. init. de Bello Punico, ubi de fano Didonis s. Elissæ: 'Stant marmore mæstæ Effigies, Belusque parens, omnisque nepotum A Belo series: stat gloria gentis Agenor Et qui longa dedit terris cognomina Phoenix. Lucem huic historiæ toti fœnerabuntur scitissimi illius Musarum Fabri Semestria III. 2. & 13. Bernec. In Ms. legebatur rex multo Tyro. Et Joannes Gerundensis Episcopus in Paralip. Hist. Hispanicæ citat interim rex mulcto Tyro decedit. Vix itaque crediderim sanum hunc esse locum. Puto scribend. interim rex Mutgo Tyro decedit. Mutgo appellatur hic pater Pygmalionis, quem alii 'Mutgonum' et 'Matgenum' vocant. MéTTηy is est Theophilo lib. 111. ad Autolycum. 'Methres' vero est Servio. Alii et 'Belum' vocant. Non recte. Voss. Rex Mutgo Joseph.

« IndietroContinua »