Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

§8 Hellanicus] Ita Vett. et Paus. et Plut. quos lege: vulgo Helematus. Bong.

Senex et liberis orbus] A. Cæsellins, cum multa de temporibus Cæsaris liberius loqueretur, amicique, ne id faceret, monerent: Duas res, quæ hominibus amarissimæ videntur, magnam sibi licentiam præbere,' respon dit, Senectutem et Orbitatem:' Val. M. vi. 2. 12. Ita Solon Pisistrato ty. ranno quærenti,qua tandem spe fretus, sibi tam audacter resisteret,' respondisse fertur Senectute:' Cic. de Senect. 20. Suilius extrema senecta liber:' Tac. XIII. 42. Add. Statium Th. III. 214. iterumque Val. M. 11. 8. 5. Rationem reddit in Plut. Cæsare 21. Considius: Nam quod superest vitæ, quia parum est, haud magnam cautionem desiderat.' Quod ipsum de orbitate dici potest.' Ber

[blocks in formation]
[ocr errors]

Pigneris] Sic edidi ex Vett. omnibus. Vid. Priscian. lib. vi. Frequens est o in e mutatio. Inde 'Apellinem' dicebant Vett. pro, Apollinem: Festus: et amplocti' pro, amplecti, ap. Sallustium, et a tegendo toga' dicta, Prisc. lib. 1. et a, pendeo, pondus.' Inde quod in Vett. Mss. semper legitur,' Ptolemæus,' rectum arbitror: est enim Græcis Пrоλeμaîos. Ut, quæ iis est Képkuрa, Latinis est Corcyra:' et Bepevín est Beronice.'Pignus'

[ocr errors]

autem hic vocat natos. Bong. Duobus filiis orbatum Hellanicum scribit Plut. de Virt. Mul. 24. unde pignerum hic legi f. rectius sit. Add. notata ad Suet. Aug. 21. 4. Bernec. Pigneris numero singulari, et per E literam, legi vult Bong. Antiquiores typis expr. tamen habent pignorum. Et consentaneum huic est quod Plut. de Virt. Mul. 24. scribit, Hellanicum duobus filiis orbatum esse. Vorst. In Vett. legitur pignorum, quod Vorst. existimat consentaneum vero, quia Plut. scribit Hellanicum orbatum liberis duobus. Ego præfero illud pigneris, quia puto poni hic indefinite, ac citra respectum ad ullum numeSensus: Non timebat, quia et senex erat ipse, nec filium habebat ullum, pro quo posset esse sollicitus, s. unum s. plures prius habuisset. Schef.

rum.

§ 9 Cunctantibus privato periculo publicum finire, &c.] Simile quid a Plut. refertur fine Pelopida. Bern.

Arcessitis servis jubet obserari, &c.] Leg. arcessitos servos jubet obserure fores, tyrannoque nuntiure. Gronov. In Ms. quodam reperitur observari, quod præfero. Certe ap. Vett. ut fit hodie, non exterius, sed intus januæ obserabantur; nec tam cohibebantur eo constituti intra domum, quam excludebantur, qui foris adveniebant. Itaque hæc obseratio supervacua hic faerat. At observatio, i. e. custodia a tot servitiis conveniens proposito. Estque hoc plane observare. Plauto quoque in Asinar. 11. 2. 7. ubi ait: Væ illi qui tam indiligenter obser vavit januam.' Quo 1. viri docti simul notant, proprium hoc servitiorum munus ap. Vett. fuisse, quod egregie cum nostris convenit. Schef.

Se, quia liberandæ patriæ] Junt. se qui. Græv. Liberandæ patriæ non repudio; præferrem tamen liberatæ, si qui Mss. lect, eam firmarent. Schef.

§10 Ancipii, &c.] Saxo II. p. 21. et XIV. p. 323. f. Anc. p. c.' xvI. p.

[ocr errors]
[ocr errors]

382. 39. Anc. malo circumventum scribunt: sed Festus internecivum' se dixit.'

Quinto postquam] Sex menses tyrannidem tenuisse refert Paus. Bong.

CAP. II. 1 Gallogræciæ exercitus] Insolens hoc et durius videtur. Mallem Gallogræcia, ut sit pro, ex Gallogræcia, per ellipsin præpositionis, quæ et alias Nostro usitata. Sic enim et verbum seq. 'affluxisset' convenientius se habere videtur. Schef. Leg. Gallogræcus exercitus: quia nulla Gallogræcia in Europa, neque Galli regressi sunt ex Asia ad bellum Antigono inferendum vel cladem sociorum ulciscendam. Videntur autem Galli ab Antigono victi, uti constat ex lib. xxv. 1. qui in Græcia et Macedonia remanserant, pace facta imperium ejus coacti fuisse accipere. Nam alio mox bello orto illos ap. Megara delevit, et' defectores' appellavit Auctor Prologi, Cuperus. Obs.

IV. II.

§ 2 Et ipsi se prælio pararent] Antiquiores typis expr. prælia. Si prælio legatur, est illud pro, ad prælium: quomodo Virgil. 11. Æn. dicit 'paratus neci.' Vor.

A parricidio] Mss. omnes Bong. præp. hic omittunt, quod quia fit et alibi ap. Nostr. etiam hic puto omittendam. Schef.

§3 Etuti, cui etiam, &c.] Ita fere XVIII. 6. 12. et Liv. XXIV. 26. 9. Humaniter ergo Pausanias Spartanorum princeps, cum Attaginus urbe Thebis profugisset, qui dedi debebat, ' ejus liberos ad se adductos culpa absolvit, negans pueros factionis Medicæ esse participes,' inquit Herod. IX. 87. Num quis irascitur pueris, quorum ætas nondum novit rerum discrimina?' Senec. de Ira 11. 9. Bern.

Internecivum] Duobus præterea locis vocem hanc huic Auctori restitui, quæ et hic et vi. 6. 2. et XI. 9. 4 varie corrupta erat. Alii internecinum

dicit, et ita plerisque Marcellini locis editum est. Bong.

§ 4 Sicut, &c.] Ita xiv. 4. 1. Prolatam, sicut erat catenatus, manum ostendit.'

[ocr errors]

§ 5 Obvers. &c.] Saxo 1. p. 18. f. Hadingo defunctæ conjugis species per quietem obversata.'

§ 8 Bellum Atheniensibus infert] Ejus meminit Paus. in Att. Bongars. In Mss. legebatur belli bellum Atheniensibus infert. Unde suspicor Just. scripsisse ardore bellandi, bellum A. i. Voss. § 10 Transitione militum destitutus] Transfugiis nudatus,' inquit Tac. 11. 46. Bern.

CAP. III. § 2 Agas] Hic Pausaniæ est Magas. Bongars. Atque ita legend. h. 1. pridem monuit Paul. Leopard. Emend. xvII. 10. Bern. Magam quoque vocant Polyæn, et Athenæus. Voss. Optime Bongarsius Magas. De illo aliquid nuper, debui certe, ad Aristippi versionem Gallicam ex Diog. Laërt. Liber editus Lutetiæ est. Faber. Editur vulgo Agas. Sed verum nomen regis fuisse Magas, Leopard. Emend. XVII. 10. et Voss. in Notis ad h. 1. ex Paus. Polyæn, et Athenæo docuerunt. Prima litera nominis occasione proxime præcedentis M excidit: qualia sphalmata librariis perfamiliaria fuere. Vorst.

Recte Vorst. Magas, secutus Vossium. Schef.

Filiam ad finienda, &c.] Fere sollemne, principum discordias sopiri, interveniente affinitate. Quomodo Augustus reconciliatus post primam discordiam Antonio, postulantibus utriusque militibus, ut et necessitudine aliqua jungerentur, privignam ejus Claudiam duxit uxorem:' Suet. Aug. c. 62. Bern.

Filio ejus, &c.] Leg. ex Ms. filio ejus, qui vocatus est Callinicus. Gron. § 4 Fiducia pulchritudinis] Propert. III. 23. 1. Falsa est ista tuæ, mulier,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

CAP. I. 1 Mortuo] Nempe dolo conjugis. Is enim est, de quo Plin. VII. 12. m. et Val. IX. 14. Ext. 1. Hieronym. ad cap. 11. Daniel. Bern.

Rege Antiocho] Is Oeds dicebatur; Appian. Zuρia, qui eum ab uxore Laudice interfectum scribit, quod doleret sibi adjunctam Berenicem, vel, ut est in nostris Mss., Beronicem. Bong.

Seleucus] Cognomento Callinicus, h. e. egregius victor: quod cognomentum et Herculi tribuit cum Luciano Plutarchus, et Martyribus Zonaras. Nepos hic fuit Seleuci Nicanoris, de quo Auctor xv. 4. 1. et alibi. Bern.

Hortante matre] Appian. Syriac. p. 130. f. ipsi matri hæc tribuit. An hæc idem valent, et, quæ jubeas, ipse fecisse putandus es? Quomodo Tac. 1. 6. Agrippam a tribuno confectum scribit, quem Suet. Tib. 22. a centurione, sc. jussu tribuni. Id.

Auspicia regni a parricidio cœpit] XXVI. 2. 2. 'Auspicia belli a parricidio incipientes.' Vor.

§ 2 Beronicen novercam suam] Scribend. cum Junt. Berenicen. Græcis Bepevín. Græv. Junt. Berenicen, plane convenienter Græco Βερενίκη. Sed contendit tamen Bong. in notis ad XXVI. 1. 8. Beрevíкny Latinis esse Beronicen. Vor.

§ 3 Maculam subiit] Cic. III. Off. 13. Vitiorum subire nomina ;' et XI.

[ocr errors]
[ocr errors]

ad Att. 17. 'Odium subire.' Plin. 11. Ep. 9. Offensam subire.' Gron. § 4 Daphne] Daphne Stephano est πроaσтεîov tŷs Ew 'AvtioXelas μntpoñóAews. Strab. XVI. oppidum mediocre dicit esse. Bongars. Situm ejus et formam tradit Sozomenus v. 1. Berneccer. Daphne suburbanum fuit Antiochiæ, quæ et Epidaphnes inde dicitur. Nomen sine dubio inditum fuit a Seleuco Nicanore. De hoc enim xv. 4. 8. scribit Noster, quod campos vicinos Antiochiæ Apollini dicaverit. Huic autem, ut notum, adamata Daphne fuit. Vor.

§ 5 Casum tam indignæ, &c.] Scrib. c. indignum. Casus enim tanquam effectus fortunæ ponitur; Liv. xxx. 30. Hoc ludibrium casus edidit fortuna:' Cæs. vI. B. G. 35. ‘Quantum in bello fortuna possit, et quantos afferat casus, cognosci potuit.' Vid. Flor. 11. 8. Gron.

CAP. II. 3 In naufragii misericordiam, &c.] Cic. pro L. Manil. 9. 'Sic fieri solet,' inquit, ut regum afflictæ fortunæ facile multorum opes alliciant ad misericordiam.' Val. M. v. 3. 3. Etiam, quos injuriæ invisos faciunt, gratiosos miseriæ reddunt.' Nam, ut inquit Sen. de Clem. 11. 5. 'Misericordia non causam, sed fortunam spectat.' Add. Liv. XLII. 63. 3. Tac. xv. 44. 10. et H. II. 10. 6. Suet. Cæs. 12. 1. Flor. 11. 21. 17. Æschyl. Suppl. 497. Flacc. Argon. vi. 74.

Berneccer. Lego naufragi, i. e. qui naufragium passus fuerat. Faber. Puto Just. naufragi scripsisse. Nam vulgatum durius est. Schef.

§ 4 Damnis ditior] Ita Marius clade major:' Flor. III. 21. 16. De Mithridate similia Noster XXXVII. 1. 8. Bern.

§ 5 Quasi, &c.] Saxo XIII. p. 247. 1. 'Tanquam ad 1. f. reservatus.'

Comitatior] Id. vII. p. 143. 5. 'Quo inferos c. peteret.' xiv. p. 314. 39. 'Cum Erlingus uno c. affuisset:' et paulo post: Condicto c.'

§6 Inter fines Tauri montis] Omnes Bong. Mss. habent finem, neque video quare debebat repudiari, cum de uno Tauro monte hic sit sermo. Tac. XVI. 15. 'Ostorius longinquis in agris apud finem Ligurum id temporis erat.' Add. Livii loca a Rhenano ibi laudata. Schef.

§ 8 Accipitris ritu in alienis eripiendis vitam, &c.] Corruptæ voces integro sensu.

Quid est enim accipitris ritu in alienis eripiendis vitam sectari? nisi hoc pro, sustentare, tolerare, positum sit. F. legi posset ritum alienis erip. sectari, ut vitam omittatur. Freinsh. Accipitris ritu dictum, ut 'pecudum ritu' ab ipso Cic. in Lælio. In alienis eripiendis dictum plene pro eo quod usitatius, alienis eripiendis; et hoc porro pro, aliena eripiendo: ut 'legendis nostris' a Cic. 1. Off. pro, legendo nostra. Porro vitam sectari Gronov. esse putat pro, victum sectari: quomodo Ennius dicat, 'Nautisque mari quærentibus vitam;' et Plautus Sticho de mustela quæ murem cepit, Ut illa vitam hodie repperit sibi.' Et imposita voci significatio exemplo Græcæ Bios, quæ utrumque, et vitam, et victum, significat. Vid. librum de Pec. Vet. p. 230. Freinsh. sectari vitam dictum putat pro, tolerare vitam; atque ita vulgarem significationem vocis hic retinet. Sed XI. 15. tamen vitam de victu ipse quoque Freinsh. accipit;

[ocr errors]

ut ex Indice apparet. Vorst. Alii aliter de h. 1. judicant. Mihi videtur illud ritu glossatoris esse, natum f. ex seq. vitam, quod tanquam longius distans aliquis hic adscripserat. Sectari vitam hominis vel hieracis puto eleganter dici pro, tali modo vivere. Quomodo ap. Pacatum habemus sectam vitæ principis, cap. 12. 'Sed, qui vitæ tuæ sectam cognoverit, fidei incunctanter accedat.' Schef.

§ 9 Interea Ptolemæus] Codd. quidam Mss. teste Bong. additum habent Euergetes: idque recte judicio Gronovii IV. Obs. 10. id enim seriem Ægypti Syriæque regum et temporum demonstrare. Vor.

Ne cum duobus uno tempore, &c.] Vid. Notam ad v1. 1. 2. Bern.

§ 10 Interpellatur a fratre] Belli inter Seleucum Callinicum et Antiochum Hieracem meminit Strab. XVI. Bong.

[ocr errors]

§ 11 In ipsum Antiochum, &c.] Cato IV. Orig. citante Agell. v. 21. ' Milites mercenarii compluries in imperatorem impetum fecere:' atque ita factum, quod e Vespis Aristophanis inter proverbia refertur, Εξηπάτησεν ǹ xάpag тǹv Čμπeλov: 'Pedamentum vitem decepit.' Bene Liv. xxv. 33. 5. non ita credendum externis auxiliis' monet, ut non plus tui roboris tuarumque proprie virium in castris habeas.' Quod ipsum inculcat Veget. III. 1. fin. Imp. Leo Tactic. xx. 62. De Gallis auxiliaribus cum Annibale conspirantibus, et Romanos prodentibus, vid. Polyb. 111. 66. et 67. Add. Liv. XLII. 31. 8. et XLIV. 26. 13. Nostr. Iv. 3. 5. ibique notam. Bern.

CAP. III. 1 Interea rex Bithyniæ Eumenes] Regum Bithyniæ originem et successionem leg. Strabonis lib. XIII. Bongars. Gronov. ut XVII. 2. 10. pro Eumeni legend. putat Nicomedi, ita et hic teste Græv. pro Eumenes supponend. Nicomedes existimat. Ego tamen, si quid erratum bic

sit, non a librariis, sed ab ipso Auctore illud factum putem. Eumenis enim nomen non semel, sed ter in hoc cap. apparet. Vorst. Graviter hic hallucinatus est Justinus, nec potest emendatione juvari, ut et Vorst. vidit, et pluribus adstruit eruditiss. et amiciss. Perizonius in Animadv. Hist. 11. ubi ostendit nullum Eumenem fuisse inter Bithyniæ reges: Nicomedem vero nunquam cum Gallis pugnasse, sed contra, ipso adjuvante Gallos in Asiam primum pervenisse, et arctissimam cum eo societatem et amicitiam iniisse, et perpetuo deinceps servasse : nec illum æqualem fuisse Seleuco Callinico, et Antiocho Hieraci, de quibus hic agat Justinus, sed illorum avo Antiocho Soteri. Bithyniæ regem tum fuisse Zielam Nicomedis F. ut non solum ex temporum ratione, sed et Prologis librorum Trogi pateat. Nam in huj. lib. Prologo legi ex emendatione Valesii: Utque Galli Pergamo victi ab Attalo Zielam Bithynum occiderint.' Gallos itaque non cæsos esse a rege Bithyniæ, sed ab Attalo Pergami dynasta, de quo Liv. quoque xxxvIII. 10. Plurifariam igitur peccare Justinum, dum pro Attalo Eumenem decessorem illius nominat; deinde cum Bithyniæ regem et Bithynum dicit, cum Pergami dynastam deberet dicere. Græv.

Bello, &c.] Saxo XI. p. 213. 43. Ne regnum domesticæ atque intestina discordiæ bello corrumpat.'

Vacantem, &c.] Cf. locum Saxonis lib. xiv. laudatum supra XI. 14. 6.

Victorem Antiochum, &c.] Ita fieri amat et hoc ipso argumento dicta. tor Albanus Tullo Rom, regi prælium dissuadens, Memor esto,' inquit, 'jam cum signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore, ut fessos confectosque simul victorem ac victum Etrusci [vicini potentes] aggrediantur.' Hinc præsagium Sallustii de excidio Imperii Romani (an ap

tandum huic nostro seculo?) in Orat. 1. ad Cæs. Ego sic existumo, quoniam orta omnia intereunt, qua tempestate urbi Romanæ fatum excidii adventarit, cives cum civibus manus conserturos: ita defessos et exsangues regi aut nationi prædæ futuros.' Add. xxxix. 5. 5. Bern.

§ 4 Sub specie sororiæ ultionis] Quomodo et Mithridates xxxvIII. 1. 3. Vid. Notam IV. 3. 5. Idem.

§ 5 Hine Bithynus Eumenes] Mss. Bong. habent Bithynius, cui adstipulantur vett. editi. Sed vulg. lect. retinenda. Steph. in Biovvía: Tò è0virov, Biluvós. Juv. vII. 'Equitesque Bithyni.' Horat. 1. C. 3. Carina Bithyna.' Pro Eumenes Gronov. vult Nicomedes, et exigit historiæ fides. At Vorst, hunc lapsum putat Justini, non librarii. Schef.

Humiliorum semper mercenaria manus] Nihili est lect. vulg. Nec enim humiliorum, sed superiorum mercenaria manus semper erant Galli, nunc horum, nunc illorum prosperam fortunam sequuti. Satis id indicant verba postrema capitis præc. Itaque legend.

arbitror horum omnium 8. m. m. Box.

7 Ad socerum suum Artamenem] Ms. habebat Arimenem. Puto verum esse Ariamenem. Nam Diodori Epit. habet 'Apiáurns. Huj. Antiochi sororem Stratonicen uxorem duxerat Ariarathes, fil. Ariamenis. Socerum itaque ejus laxius vocat Justinus. Voss.

Provehitur] Scribo perv. Fab.

8 Salutem, &c.] Saxo xvi. p. 383. 13. Celeritate pedum salutem quæsiturus.'

10 Sed Ptolemæus non tam amicus ei deditus, quam hostis factus] Vid. num potius dedito sit legend. in dandi casu. Glar.

Sed Pt. non amici debito quam hostis factus] Ea est bonorum libr. scriptura, ex qua legend. arbitror non amicus dedito quam hostis factus, i. e. non tam amicus, &c. Similes locutiones

« IndietroContinua »