Immagini della pagina
PDF
ePub

propugnatorem, actorem, reum; video hunc praetextatum eius filium oculis lacrimantibus me intuentem; video T. Milonem, vindicem vestrae libertatis, custodem salutis meae, subsidium adflictae rei publicae, extinctorem domestici latrocinii, repressorem caedis cotidianae, 10 defensorem templorum atque tectorum, praesidium curiae, sordidatum et reum; video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei et fratris liberorumque nostrorum, in hoc misero squalore et sordibus; cui superior annus 15 idem et virilem patris et praetextam populi iudicio togam dederit,, hunc hoc anno in hac toga rogationis iniustissimae subitam acerbitatem pro patre fortissimo et clarissimo cive deprecantem. Atque hic tot et 145 talium civium squalor, hic luctus, hae sordes susceptae 20 sunt propter unum me, quia me defenderunt, quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. Quod tantum est in me scelus? quid tanto opere deliqui illo die, cum ad vos 25 indicia, litteras, confessiones communis exitii detuli, cum parui vobis? Ac si scelestum est amare patriam, pertuli poenarum satis; eversa domus est, fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniunx, frater optumus, incredibili pietate, amore inaudito maximo in 30 squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum; ego pulsus aris, focis, deis penatibus, distractus a meis carui patria, quam, ut levissime dicam, corpore texeram ; pertuli crudelitatem inimicorum, scelus infidelium, fraudem invidorum. Si hoc non est satis, quod haec 146 omnia deleta videntur reditu meo, multo mihi, multo, 36 inquam, iudices, praestat in eandem illam recidere. fortunam quam tantam inportare meis defensoribus

et conservatoribus calamitatem. An ego in hac urbe 40 esse possim his pulsis, qui me huius urbis conpotem fecerunt? Non ero, non potero esse, iudices; neque hic umquam puer, qui his lacrimis, qua sit pietate, declarat, amisso patre suo propter me me ipsum incolumem videbit nec, quotienscumque me viderit, in45 gemescet ac pestem suam ac patris sui se dicet videre. Ego vero hos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, conplectar, nec me ab iis, quos meo nomine sordidatos videtis, umquam ulla fortuna divellet, neque eae nationes, quibus me senatus commendavit, quibus de 50 me gratias egit, hunc exulem propter me sine me vide147 bunt. Sed haec di immortales, qui me suis templis

advenientem receperunt stipatum ab his viris et P. Lentulo consule, atque ipsa res publica, qua nihil est sanctius, vestrae potestati, iudices, commiserunt. Vos 55 hoc iudicio omnium bonorum mentes confirmare, inproborum reprimere potestis, vos his civibus uti optumis, vos me reficere et renovare rem publicam. Quare vos obtestor atque obsecro, ut, si me salvum esse voluistis, eos conservetis, per quos me recuperavistis.

M. TULLI CICERONIS

PRO T. ANNIO MILONE ORATIO

AD IUDICES.

I Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo 1 viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem afferre non posse, tamen haec novi iudicii 5 nova forma terret oculos, qui quocumque inciderunt, consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum. requirunt. Non enim corona consessus vester cinctus 2 est, ut solebat, non usitata frequentia stipati sumus, non illa praesidia, quae pro templis omnibus cernitis, 10 etsi contra vim collocata sunt, non afferunt tamen aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam prae— sidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem tempori, 15 iudices, nec inter tantam vim armorum existimarem esse orationi locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimi viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum 20 dedere nec sapientiae temeritatem concitatae multitu

3 dinis auctoritate publica armare. Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed 25 etiam ut magno animo simus hortantur neque auxilium modo defensioni meae, verum etiam silentium pollicentur. Reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, neque eorum quisquam, quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, 30 et huius exitum iudicii expectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat. II. Unum genus est adversum infestumque nobis eorum, quos P. Clodi furor rapinis et incendiis et omnibus exitiis publicis pavit; qui hesterna etiam cóntione incitati sunt, ut vobis voce praeirent, quid iudicaretis. 5 Quorum clamor si qui forte fuerit, admonere vos debebit, ut eum civem retineatis, qui semper genus illud hominum clamoresque maximos prae vestra salute neg4 lexit. Quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem,

si quem habetis, deponite. Nam, si umquam de bonis 10 et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobis iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est, ut sua studia erga fortis et bonos civis, quae vultu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, 15 hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis, ut statuatis, utrum nos, qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus, semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos 19 ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recre5 emur. Quid enim nobis duobus, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitum dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem

publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? Equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum 25 semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio, in quo ex cunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent, numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem 30 extinguendam, sed etiam gloriam per tales viros infringendam. Quamquam in hac causa, iudices, T. Anni 6 tribunatu rebusque omnibus pro salute rei publicae gestis ad huius criminis defensionem non abutemur. Nisi oculis videritis insidias Miloni a Clodio factas, 35 nec deprecaturi sumus, ut crimen hoc nobis propter multa praeclara in rem publicam merita condonetis, nec postulaturi, ut, si mors P. Clodi salus vestra fuerit, idcirco eam virtuti Milonis potius quam populi Romani felicitati assignetis. Sed si illius insidiae 40 clariores hac luce fuerint, tum denique obsecrabo obtestaborque vos, iudices, si cetera amisimus, hoc saltem nobis ut relinquatur, vitam ab inimicorum audacia telisque ut inpune liceat defendere.

III. Sed antequam ad eam orationem venio, quae est 7 propria vestrae quaestionis, videntur ea esse refutanda, quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt et in contione ab improbis et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato rem plane, quae veniat 5 in iudicium, videre possitis. Negant intueri lucem esse fas ei, qui a se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi disputant? Nempe in ea, quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate 10 tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua

« IndietroContinua »