Immagini della pagina
PDF
ePub

45

[ocr errors]
[ocr errors]

fortissimorum virorum expressas scriptores et Graeci et Latini reliquerunt! quas ego mihi semper in administranda re publica proponens animum et mentem meam ipsa cogitatione hominum excellentium conformabam.

VII. Quaeret quispiam : Quid ? illi ipsi summi viri, 15 quorum virtutes litteris proditae sunt, istane doctrina, quam tu effers laudibus, eruditi fuerunt?' Difficile est hoc de omnibus confirmare, sed tamen est certum, quid respondeam. Ego multos homines excellenti 5 animo ac virtute fuisse sine doctrina et naturae ipsius habitu prope divino

per se ipsos et moderatos et graves extitisse fateor; etiam illud adiungo, saepius ad laudem atque virtutem naturam sine doctrina quam sine natura valuisse doctrinam. Atque idem ego hoc 10 contendo, cum ad naturam eximiam et inlustrem accesserit ratio quaedam conformatioque doctrinae, tum illud nescio quid praeclarum ac singulare solere existere. Ex hoc esse hunc numero, quem patres nostri 16 viderunt, divinum hominem, Africanum, ex hoc C. 15 Laelium, L. Furium, moderatissimos homines et continentissimos, ex hoc fortissimum virum et illis temporibus doctissimum, M. Catonem illum senem ; qui profecto si nihil ad percipiendam colendamque virtutem litteris adiuvarentur, numquam se ad earum studium 20 contulissent. Quodsi non hic tantus fructus ostenderetur, et si ex his studiis delectatio sola peteretur, tamen, ut opinor, hanc animi remissionem humanissimam ac liberalissimam iudicaretis. Nam ceterae neque temporum sunt neque aetatum omnium neque 25 locorum ; at haec studia adulescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solacium praebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur.

30

17 VIII. Quodsi ipsi haec neque attingere neque sensu

nostro gustare possemus, tamen ea mirari deberemus, etiam cum in aliis videremus. Quis nostrum tam animo

agresti ac duro fuit, ut Rosci morte nuper non com5 moveretur? qui cum esset senex mortuus, tamen propter

excellentem artem ac venustatem videbatur omnino mori non debuisse. Ergo ille corporis motu tantum amorem sibi conciliarat a nobis omnibus ;

nos ani. 9 morum incredibiles motus celeritatemque ingeniorum 18 neglegemus ? Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,

(utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis) quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, mag

num numerum optimorum versuum de iis ipsis rebus, 15 quae tum agerentur, dicere ex tempore, quotiens revo

catum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis ! Quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem

perveniret. Hunc ego non diligam, non admirer, non 20 omni ratione defendendum putem ? Atque sic a sum

mis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia ex doctrina et praeceptis et arte constare, poëtam natura ipsa valere et mentis viribus

excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare 25 suo iure noster ille Ennius sanctos' appellat poëtas,

quod quasi deorum aliquo dono atque munere com19 mendati nobis esse videantur. Sit igitur, iudices,

sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poëtae

nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa 30 et solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes

cantu flectuntur atque consistunt; nos instituti rebus optimis non poëtarum voce moveamur ? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vin

[ocr errors]

num

dicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedi- 35 caverunt, permulti alii, praeterea pugnant inter se atque contendunt. IX. Ergo illi alienum, quia poëta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus, praesertim cum omne olim studium atque omne ingenium contulerit Archias ad populi Romani gloriam laudem- 5 que celebrandam ? Nam et Cimbricas res adulescens attigit et ipsi illi C. Mario, qui durior ad haec studia videbatur, iucundus fuit. Neque enim quisquam est 20 tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeter

suorum laborum facile praeconium patiatur. 10 Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, cum ex eo quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: "eius, a quo sua virtus optime praedicaretur.' Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea, quae 15 gesserat, posse celebrari. Mithridaticum vero bellum 21 magnum atque difficile et in multa varietate terra marique versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen 20 illustrant. Populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et regione vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem 25 amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis est, incredibilis apud 30 Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. Quae quorum

ingeniis ecferuntur, ab iis populi Romani fama cele22 bratur. Carus fuit Africano superiori noster Ennius, 35 itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse

constitutus ex marmore; cuius laudibus certe non solum ipse, qui laudatur, sed etiam populi Romani nomen ornatur. In caelum huius proavus Cato tollitur; mag

nus honos populi Romani rebus adiungitur. Omnes 40 denique illi Maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi

omnium nostrum laude decorantur. X. Ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multis

civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum 5 de nostra civitate eiciemus ? 23 Nam, si quis minorem gloriae fructum putat ex

Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibús fere

gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. 10 Quare, si res eae, quas gessimus, orbis terrae regionibus

definiuntur, cupere debemus, quo manuum nostrarum tela pervenerint, eodem gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis, de quorum rebus scribitur,

haec ampla sunt, tum iis certe, qui de vita gloriae 15 causa dimicant, hoc maximum et periculorum incita24 mentum est et laborum. Quam multos scriptores

rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! Atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tu

mulum adstitisset : "O fortunate,' inquit, ad u20 lescens, qui tuae virtutis Homerum praequi cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in 25 contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt ? Itaque, credo, și civis Ro- 25 manus Archias legibus non esset, ut ab aliquo im- 30 peratore civitate donaretur, perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret, credo, hunc petentem repudiasset; quem nos in contione vidimus, cum ei libellum malus poëta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum modo alternis versibus 35 longiusculis, statim ex iis rebus, quas tum vendebat, iubere ei praemium tribui, sed ea condicione, ne quid postea scriberet. Qui sedulitatem mali poëtae duxerit aliquo tamen praemio dignam, huius ingenium et virtutem in scribendo et copiam non expetisset ? 40 Quid ? a Q. Metello Pio, familiarissimo suo, qui civitate 26 multos donavit, neque per se neque per Lucullos impetravisset ? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet, ut .etiam Cordubae natis poëtis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen aures 45 suas dederet. XI. Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: Trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam in iis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, 5 nomen suum inscribunt; in eo ipso, in quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de' se ac nominari volunt. Decimus quidem Brutus, summus vir 27 et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus templorum ac monimentorum aditus exornavit suorum. Iam vero 10 ille, qui cum Aetolis Ennio comite bellavit, Fulvius

conem inveneris!' Et vere. Nam, nisi Ilias illa extitisset, idem tumulus, qui corpus eius contexerat, nomen etiam obruisset. Quid ? noster hic Magnus,

« IndietroContinua »