Immagini della pagina
PDF
ePub

non

dubitavit Martis manubias Musis consecrare. Quare, in qua urbe imperatores prope armati poëtarum

nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent 15 togati iudices a Musarum honore et a poëtarum salute

abhorrere. 28 Atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices,

indicabo et de meo quodam amore gloriae nimis acri

fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor. Nam, 20 quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro

salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque inchoavit. Quibus auditis, quod mihi magna

res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum adhorta25 tus sum. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum

periculorumque desiderat praeter hanc laudis et gloriae ; qua quidem detracta, iudices, quid est, quod in hoc tam

exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in labori29 bus exerceamus ? Certe, si nihil animus praesentiret 30 in posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium cir

cumscriptum est, eisdem omnes cogitationes terminaret suas, nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens de ipsa vita dimicaret.

Nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus, quae 35 noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque

admonet non cum vitae tempore esse dimittendam com

memorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate 30 adaequandam. XII. An vero tam parvi animi videamur

esse omnes, qui in re publica atque in his vitae periculis laboribusque versamur, ut, cum usque ad extremum spa

tium nullum tranquillum atque otiosum spiritum duxe5 rimus, nobiscum simul moritura omnia arbitremur ?

An statuas et imagines, non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines reliquerunt; consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem nonne multo malle debemus.summis ingeniis expressam et politam ? Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum 10 in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem afutura est sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam animi mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam spe- 15

que delector.

Quare conservate, iudices, hominem pudore eo, quem 31 amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate, ingenio autem tanto, quantum id convenit existimari, quod summorum hominum ingeniis expeti- 20 tum esse videatis, causa vero eius modi, quae beneficio legis, auctoritate muíñicipii, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. Quae cum ita sint, petimus a vobis, iudices, si qua non modo humana, verum etiam divina in tantis ingeniis commendatio debet esse, ut 25 eum, qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis daturum esse profitetur estque ex eo numero, qui semper apud omnes sancti sunt habiti itaque 30 dicti, sic in vestram accipiatis fidem, ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.

Quae de causa pro mea consuetudine breviter simpli- 32 citerque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus ; quae a forensi aliena iudicialique consuetudine et de 35 hominis ingenio et communiter de ipso studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo, qui iudicium exercet, certo scio.

FINIS.

[merged small][merged small][ocr errors]
[graphic][subsumed][subsumed]
[graphic][subsumed]
« IndietroContinua »