Immagini della pagina
PDF
ePub

[A. C. 218.

2 gentis. Ad hæc peditum auxilia additi equites Libyphoenices-mixtum Punicum Afris genus-quadringenti, et Numidæ Maurique accola Oceani ad mille octingenti, et parva Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, 3 elephanti quatuordecim. Classis præterea data ad tueudam maritimam oram, quia qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duæ, triremes quinque sed aptæ instructæque remigio triginta et duæ quinqueremes erant et triremes quinque. 4 Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit. Atque inde profectus præter Etovissam urbem ad Hiberum maritimam oram ducit. Ibi fama est in quiete visum ab eo juvenem divina specie, qui se ab Jove diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde 5 sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem sequutum, deinde cura ingenii humani, quum, quidnam id esset quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse: eum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore 6 cœli nimbum. Tum, quæ moles ea quidve prodigii esset, quærentem audisse vastitatem Italiæ esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

(23) Hoc visu lætus tripertito Hiberum copias trajecit præmissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus 2 specularentur. Nonaginta millia peditum, duodecim millia equitum Hiberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quæ subjecta

A. C. 218.]

Pyrenæis montibus est, subegit, oræque huic omni præfecit Hannonem, ut fauces quæ Hispanias Galliis jungunt in potestate essent, Decem millia peditum 3 Hannoni ad præsidium obtinendæ regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenæum saltum traduci exer- 4 citus est cœptus rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria millia inde Carpentanorum peditum iter averterunt. Constabat non tam bello motos 5 quam longinquitate viæ insuperabilique Alpium transitu. Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos an- 6 ceps erat, ne cæterorum etiam feroces animi irritarentur, supra septem millia hominum domos remisit, quos et ipse gravari militia senserat, Carpentanos quoque ab se dimissos simulans. Inde, ne mora atque otium (24) animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenæum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra locat. Galli 2 quamquam Italiæ bellum inferri audiebant, tamen, quia vi subactos trans Pyrenæum Hispanos fama erat præsidiaque valida imposita, metu servitutis ad arma consternati, Ruscinonem aliquot populi conveniunt. Quod 3 ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens oratores ad regulos eorum misit, colloqui semetipsum cum iis velle, et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset: nam et accepturum eos in castra sua se lætum, nec cunctanter se ipsum ad eos venturum: hospitem enim se Galliæ non hostem advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat, quam in Italiam venisset. Et per nun-4 tios quidem hæc. Ut vero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud gravanter ad Poenum venerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos præter Ruscinonem oppidum transmiserunt,

[A. C. 218.

(25) In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum trans

isse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, quum, perinde ac si Alpes jam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque colonias in agrum 2 Gallicum deductas ægre patiebantur. Itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant adsignandum, diffisi Placentiæ moenibus Mutinam confugerint C. Lutatius, C. Servilius, M. An3 nius. Lutatii nomen haud dubium est: pro C. Servilio et M. Annio Q. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium 4 Masonem. Id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios violati sint an in triumviros 5 agrum metantes impetus sit factus. Mutinæ quum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari cœptum de pace agi, evocatique ab Gallorum principibus legati ad colloquium non contra jus modo gentium sed violata etiam, quæ data in id tempus erat, fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimis6 suros. Quum hæc de legatis nuntiata essent et Mutina præsidiumque in periculo esset, L. Manlius prætor ira 7 accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Silvæ tunc circa viam erant plerisque incultis: ibi inexplorato profectus, in insidias præcipitatus, multaque cum cæde 8 suorum ægre in apertos campos emersit. Ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos

A. C. 218.] cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro cœp-9 tum, nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, comparuit hostis: ubi rursus silvæ intratæ, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pavore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis, ut 10 e saltu invio atque impedito evasere: inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum vicum propinquun Pado contendere: ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur. Qui tumultus repens postquam (26) est Romam perlatus, et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium prætorem cum una legione Romana et quinque millibus sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre Manlio jubent, qui sine ullo certamine-abscesserant enim metu hostes-Tannetum pervenit.

Et P. Cornelius in locum ejus, quæ missa cum præ-2 tore erat, transcripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus præter oram Etruriæ Ligurumque et inde Saluvium montes pervenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani-pluribus enim divisus amnis in mare decurrit-castra locat, vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenæos montes. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animad-3 vertit, incertus quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab jactatione maritima militibus, trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia visendosque ex tuto hostes præmittit. Hannibal cæteris metu aut 4 pretio pacatis jam in Volcarum pervenerat agrum gentis validæ colunt autem circa utramque ripam Rhodani,

:

[A. C. 218. sed diffisi citeriore agro arceri Pœnum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum trajectis ulteriorem ripam amnis armis obti5 nebant. Cæteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes suæ tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique contrahendas fabricandasque, simul et ipsi trajici exercitum levarique quam primum regionem 6 suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad vicinalem usum paratarum: novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiæ simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dum modo innare aquæ et capere onera possent, curantes raptim, quibus se (27) suaque transveherent, faciebant. Jamque omnibus satis comparatis ad trajiciendum terrebant ex adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes: quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei jubet et, ubi primum possit, quam occultissime trajecto amni circumducere agmen, ut, quum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostem. Ad id dati duces Galli edocent, inde millia quinque et viginti ferme supra parvæ insulæ circumfusum amnem latiorem, ubi dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere. 2 Ibi raptim cæsa materia ratesque fabricatæ, in quibus 3 equi virique et alia onera trajicerentur. Hispani sine ulla mole in utres vestimentis conjectis ipsi cætris superpositis incubantes flumen tranavere: et alius exercitus ratibus junctis trajectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium 4 opportune exsequendum, Postero die profecti ex loco

« IndietroContinua »