Immagini della pagina
PDF
ePub

téfactis, summo militum labore ad fines Arvernorum pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint, vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter haee fama ac nunciis ad Vercingetorigem perferuntur: quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat neu se ab hostibus diripi patiatur; praesertim quum videat omne ad se bellum translatum. Quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.

CAP. IX. At Caesar, biduum in iis locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per caussam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adolescentem iis copiis praeficit; hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur: daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. His constitutis rebus, omnibus (suis) inopinantibus, quam maximis potest itineribus, Viennam pervenit. Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso, per fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consilii, celeritate praecurreret. Eo quum pervenisset, ad reliquas legiones mittit, priusque in unum locum omnes cogit, quam de ejus adventu Arvernis nunciari posset. Hac re cognita, Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit, atque inde profectus Gergoviam, Bojorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.

CAP. X. Magnam haec res Caesari difficultatem ad con

nend; dafür andere discisa, was durchgehauen bedeuten und mehr auf Eis passen würde; die gewöhnliche Lesart ist discussa, sonst vom natürlichen Aufthauen des Schnees gebraucht; summo labore, unter den grössten Anstrengungen; dafür viele Handschriften sudore poetischer und mit Cäsars sonst so einfacher Schreibweise eben nicht stimmend, jedoch könnte hier labore als diess erklärend leicht in den Text gekommen sein.

2) in Arvernos versus; S. oben VI, 33. 1.

CAP. IX. 1) per caussam; aus dem Grunde, aus der Veranlassung, wegen, häufig auch unter dem Vorwande; so per fidem, unter dem Vorgeben der Anhänglichkeit; per simulationem vulnerum, sie stellten sich, als seien sie verwundet.

2) si quid de sua salute-iniretur consilii; wenn etwas gegen seine persönliche Sicherheit unternommen würde.

3) rursus-reducit; in re ist bereits die Wiederholung angegeben, allein oft finden sich zwei das Gleiche bedeutende Partikeln zusammengestellt, wo schon eine allein hinreichend sein würde; so retro referri, clam subducere, post deinde.

silium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno in loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum expugnatis, cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videret positum esse: sin maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. Praestare visum est tamen omnes difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu, praemittit ad Bojos, qui de suo adventu doceant hortenturque, ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. Duabus Agendici legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis, ad Bojos profiscitur. /

CAP. XI. Altero die quum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex oppido legatis de deditione, arma proferri, jumenta produci, DC obsides dari jubet. Ea qui conficeret, C. Trebonium Legatum relinquit: ipse, ut quam primum iter conficeret, Genabum Carnutum proficiscitur, qui, tum primum allato nuncio de oppugnatione Vellaunoduni, quum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Genabi tuendi caussa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit: castris ante oppidum positis, diei tempore exclusus, in posterum oppugnationem differt, quaeque ad eam rem usui sunt, militibus imperat; et, quod oppidum Genabum pons fluminis Ligeris continebat, veritus ne nocte ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare jubet. Genabenses, paullo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi, flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nunciata, Caesar legiones, quas expeditas esse jusserat, portis incensis, intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis, quin cuncti vivi cape

CAP. X. 1) ad consilium capiendum; die Präp. ad setzt den Begriff der Schwierigkeit in Beziehung zu dem Gegenstande, welcher als Ziel des Bestrebens zu denken ist so B. C. I, 62. ad transeundum impedirentur; stipendiariis, sind die am Ende des vor. Cap. genannten victi.

2) ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret; er möchte wegen der beschwerlichen Zufuhr Noth haben in Betreff des Getraides oder eigentlich von Seiten des Getraides, der blosse Ablativ bezeichnet dagegen die Stelle selbst, an der man leidet z. B. laborare pedibus.

CAP. XI. 1) oppugnare instituit; sc. id, wie öiter in solchen Fällen das Pronomen wegtällt; hier jedoch wird dasselbe ungewöhnlich erst zum 2ten Verbum gesetzt.

2) ut quam primum iter conficeret; nach Gergovia. Genabum— proficiscitur, bricht nach G. auf, welches auf dem Wege lag und wo er pun gegen seine Absicht sich aufhalten musste.

quod oppidum Genabum pons fluminis Ligeris continet; weil die Brücke über den Liger die Stadt Genabum mit dem gegenüber liegenden Ufer in Verbindung setzt; diss ist offenbar der Sinn der Stelle, andere lesen contingebat; quin — caperentur S. Zumpt §. 540.

rentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudini fugam intercluserant. Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerim transducit atque in Biturigum fines pervenit.

CAP. XII. Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione destitit atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum, positum in via, Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido quum legati ad eum venissent, oratum, ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret; ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma proferri, equos produci, obsides dari jubet. Parte jam obsidum transdita, quum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma jumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxilii venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in oppido quum ex significatione Gallorum novi aliquid ab his iniri consilii intellexissent, gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.

CAP XIII. Caesar ex castris equitatum educi jubet proeliumque equestre committit: laborantibus jam suis Germanos equites circiter DC submittit, quos ab initio secum habere instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt, atque in fugam conjecti, multis amissis, sese ad agmen receperunt: quibus profligatis, rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est; quod, eo oppido recepto, civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.

CAP. XIV. Vercingetorix, tot continuis incommodis Vellaunoduni, Genabi, Novioduni acceptis, suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione esse bellum gerendum, atque antea sit gestum: omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur: id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur: pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes quotidie ab equitibus deleri posse. Praeterea salutis caussa

CAP. XII. omnes incolumes receperunt; nämlich aus der Stadt in's Lager zum Cäsar.

CAP. XIV. 1) alia ratione atque; nach den Wörtern, die eine Aehnlichkeit, Unähnlichkeit, Gleichheit, Ungleichheit ausdrücken, wird die Vergleichungspartikel durch ac oder atque ausgedrückt. S. Zumpt §. 340. Aam.

rei familiaris commoda negligenda; vicos atque aedificia incendi opportere hoc spatio, a Boja quoquo versus, quo pabulandi caussa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: Romanos aut inopiam non laturos, aut magno cum periculo longius ab castris progressuros: neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta; neu suis sint ad de tractandam militiam receptacula, neu Romanis proposita ad co piam commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare debere, liberos, conjuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.

CAP. XV. Omnium consensu hac sententia probata, uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus. In omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solatii proponebant, quod se, prope explorata victoria, celeriter amissa recuperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret, an defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae et praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur; facile se loci natura defensuros dicunt, quod, prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata. unum habeat et perangustum aditum. Datur petentibus venia. dissuadente primo Vercingetorige, post concedente, et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deli- x

guntur.

CAP. XVI.

Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus

2) vicos atque aedificia S. oben I, 5; hoc spatio; innerhalb eines so weiten Raumes quo, als; a Boja, vom Lande der Bojer aus; quoquo auf die Frage in welcher Richtung, wohin? wie eo, quo.

3) ipsosne-impedimentisne; der Gebrauch des doppelten ne statt ne-an oder utrum-an ist sonst nur bei Dichtern gebräuchlich. S. Zumpt S. 352. detractandam alte Schreibart für detrectandam.

4) gravius aestimare; das Adverbium in solcher Verbindung ungewöhrlich, supplirt wird ipsos; necesse sit accidere. S. Zumpt 625.

CAP. XV. 1) amplius XX urbes; S. oben I, 38.

2) primo; anfangs, zuerst, mit ausgelassenem loco oder tempore und einem Gegensatz mit post, es bezeichnet uns r anfangs oder jüngst bei einer Aufeinanderfolge in der Zeit oder dem Orte und dem Range nach; primum ist unser erstens, erstlich beim Aufzählen mehrer Gegenstände, Gründe u. s. w. es folgen deinde, tum, denique oder postremo; precibus und misericordia Ablative der Ursache; vulgi ist Genitiv des Subjects, also: weil die übrigen Gallier alle Mitleid an den Tag legen.

*

subsequitur, et locum castris deligit, paludibus silvisque munitum, ab Avarico longe millia passuum XVI. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora, quae ad Avaricum agerentur, cognoscebat, et quid fieri vellet, imperabat: omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat, dispersosque, quum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat: etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.

CAP. XVII. Castris ad eam partem oppidi positis, Caesar, quae intermissa a flumine et palude aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat. De re frumentaria Bojos atque Aeduos adhortari non destitit: quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adjuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter, quod habuerunt, consumserunt. Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu, tenuitate Bojorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo, ut complures dies milites frumento caruerint et pecore e longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab iis audita populi Romani majestate et superioribus victoriis indigna. Quin etiam Caesar quum in opere singulas legiones appellaret, et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret; universi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, numquam infecta re discederent: hoc se ignomininiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent: praestare omnes perferre

CAP. XVI. etsi ab nostris occurrebatur; wiewohl von den Unsrigen Gegenmittel angewendet wurden und zwar auf die Weise, was nothwendig supplirt werden muss, um den folgenden Satz mit ut zu erklären.

CAP. XVII. 1) quae intermissa a flumine et palude; eigentlich, der vom Flusse und dem Sumpfe dazwischen gelassene Theil, d. i. der Theil, welcher zwischen dem Flusse und dem Sumpfe frei lag; intermittere eigentlich etwas zwischen etwas hineinschieben, den Zusammenhang trenden, abbrechen z. B. von der Zeit nullam noctem intermittere in itinere; vom Raume an unserer Stelle und unten c. 70. planities intermissa a collibus ; aggerem apparare, vineas agere, turres constituere, S. oben II, 12.

2) non magnis facultatibus; indem ihre Hülfsmittel nicht weit reichten; diese und die folgenden Ablative bezeichnen die näheren Umstände, durch welche die missliche Lage herbeigeführt wurde.

3) caruerint; nach der gewöhnlichen Regel musste hier ebenso wie in sustentarent, das Imperf. Conj. folgen, indem die Dauer eines Zustandes ausgedrückt werden soll; ähnliche Beispiele finden sich jedoch auch bei andern Schriftstellern.

4) extremam famem; den äussersten Grad von Hungersnoth, der überhaupt ertragen werden kann; nulla tamen vox est ab iis audita, es wurde von ihrer Şeite kein Laut vernommen. S. vox im Wörterbuche.

« IndietroContinua »