Immagini della pagina
PDF
ePub

urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit; de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At Vercingetorix, castris prope oppidum in monte positis, mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatium copias collocaverat; atque omnibus ejus jugi collibus occupatis, qua despici poterat, horribilem speciem praebebat: principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce quotidie ad se jubebat convenire, seu quid communicandum, seu quid administrandum videretur: neque ullum fere diem intermittebat, quin equestri proclio, interjectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum, periclitaretur. Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur; sed is locus praesidio ab iis non nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis Caesar, ex castris egressus, prius quam subsidio ex oppido veniri posset, dejecto praesidio potitus loco, duas ibi legiones collocavit, fossamque duplicem duodenum pedum a majoribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.

CAP. XXXVII. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitanis Aeduus, cui magistratum adjudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia, cum quibusdam adolescentibus colloquitur, quorum erat princeps Litavicus atque ejus fratres, amplissima familia nati adolescentes. Cum iis praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint; unam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae victoriam distineat; ejus auctoritate reliquas contineri; qua transducta, locum consistendi Romanis in Gallia non fore: esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut justissimam apud eum caussam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere: cur enim potius Aedui de suo jure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant? Celeriter adolescentibus et oratione magistratus et praemio deductis,

2) Tamen, wenn diess Wort an seiner rechten Stelle steht und nicht verschoben ist, so bezieht es sich zunächst auf egregie munitus und circumcisus, und sed bedeutet: indess.

CAP. XXXVII. 1) quorum erat princeps Litavicus atque ejus fratres; S. Zumpt S. 373 Anm. imperio natos Zumpt S. 665. Der Dativ zur Bezeichnung der Würde, zu der jemand bestimmt ist.

2) nonnullo beneficio; die eine und andere Wohlthat.

3) praemio deductis sc. a societate Romana ad Gallos, durch die BeJohnung verleitet, über welche er, wie im Anfang des Cap. erwähnt, übereingekommen war (communicat praemium), vel, sogar, wenn es nicht anders wäre.

quum se vel principes ejus consilii fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. Placuit, ut Litavicus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque ejus ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat, constituunt.

CAP. XXXVIII. Litavicus, accepto exercitu, quum milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus, lacrimans, Quo proficiscimur, inquit, milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit: principes civitatis, Eporedorix et Virdumarus, insimulati proditionis, ab Romanis indicta caussa interfecti sunt. Haec ab iis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego, fratribus atque omnibus propinquis meis interfectis, dolore prohibeor, quae gesta sunt, pronunciare. Producuntur ii, quos ille edocuerat, quae dici vellet, atque eadem quae Litavicus pronunciaverat, multitudini exponunt: omnes equites Aeduorum interfectos, quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede profugisse. Conclamant Aedui et Litavicum, ut sibi consulat, obsecrant. Quasi vero, inquit ille, consilii sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet conjungere. An dubitamus quin, nefario facinore admisso, Romani jam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid est in nobis animi, persequamur eorum mortem, qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus. Ostendit cives Romanos, qui ejus praesidii fiducia una erant. Continuo magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit: nuncios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet; hortatur, ut simili ratione atque ipse fecerit, suas injurias persequantur.

CAP. XXXIX. Eporedorix Aeduus, summo loco natus adolescens et summae domi potentiae, et una Virdumarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem Caesar, sibi ab Divitiaco transditum, ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant, nominatim ab eo evocati. His erat inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum

CAP. XXXVIII. Quasi vero consilii sit res. Gerade als wenn (ihr thut so als wenn) die Umstände Rath erheischten, ac non, und nicht vielmehr S. Zumpt §. 334. tota civitate S. oben V, 55, 2. simili ratione atque, Zumpt §. 340. suas injurias, die Beleidigung, die ihnen widerfahren.

CAP. XXXIX. potentiae; S. oben I, 18, 2; levi momento aestimare, S. Zumpt §. 444 und 456. für eine Sache von geringer Wichtigkeit erachten. momentum = movimentum, eigentlich das, was eine Bewegung verursacht, tropisch: was eine Sache weitertreibt, Einfluss auf sie übt, daher Einfluss, Wichtigkeit selbst, so auch magnum momentum c. 85.

Controversia alter pro Convictolitane, alter pro Coto summis opibus pugnaverant. Ex iis Eporedorix, cognito Litavici consilio, media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat, ne patiatur civitatem pravis adolescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere, quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus conjunxerint, quorum salutem neque propinqui negligere, neque civitas levi momento aestimare posset.

CAP. XL. Magna adfectus sollicitudine hoc nuncio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quatuor equitatumque omnem ex castris educit: nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra; quod res posita in celeritate videbatur. C. Fabium Legatum cum legionibus II castris praesidio relinquit. Fratres Litavici quum comprehendi jussisset, paullo ante reperit ad hostes profugisse. Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus, progressus milia passuum XXV, agmen Aeduorum conspicatus, immisso equitatu, iter eorum moratur atque impedit, interdicitque omnibus, ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Virdumarum, quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare jubet. Iis cognitis et Litavici fraude perspecta, Aedui manus tendere et deditionem significare et projectis armis mortem deprecari incipiunt. Litavicus cum suis clientibus, quibus nefas more Gallorum est etiam in extrema fortuna deserere patronos Gérgoviam profugit.

CAP. XLI. Caesar, nunciis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio conservatos docerent, quos jure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis, castra ad Gergoviam movit. Medio fere itinere equites, ab Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt; summis copiis castra oppugnata demonstrant; quum crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset eisdem in vallo permanendum: multitudine sagittarum atque omnis generis telorum multos vulneratos: ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta: Fabium discessu eorum, duabus relictis portis, obstruere ceteras, pluteosque vallo addere, et se in posterum diem similem ad ca

CAP. XL. ad castra contrahenda; um das Lager, welches eigentlich für 6 Legionen bestimmt war, auf einen kleinern Raum für 2 Legionen, zusammenzuziehen; castra conjungere, ist aus zwei Lagern eins bilden, castra conferre, zwei Lager gegen einander über aufschlagen. cupidissimis omnibus, Abl. absol. S. Zumpt §. 645.

CAP. XLI. summis copiis; S. oben V, 17, 4. discessu eorum, tium, bei ihrem Abzuge.

sc. hos

sum parare. His rebus cognitis, Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit.

CAP. XLII. Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui, primis nunciis ab Litavico acceptis, nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. Adjuvat rem proclinatam Convictolitanis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem pudeat reverti. M. Aristium tribunum militum, iter ad legionem facientem, data fide ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi caussa ibi constiterant. Hos continuo in itinere adorti, omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis, majorem multitudinem ad arma concitant.

CAP. XLIII. Interim nuncio allato, omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium; nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt; Litavici fratrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt recuperandorum suorum caussa: sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, et timore poenae exterriti, consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. Quae tametsi Caesar intelligebat, tamen, quam mitissime potest, legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate judicare, neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipse majorem Galliae motum exspectans: ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat, quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret; ne profectio, nata ab timore defectionis, similis fugae videretur.

CAP. XLIV. Haec cogitanti accidere visa est facultas bene gerendae rei. Nam quum minora in castra operis perspiciendi caussa venisset, animadvertit collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis caussam, quorum magnus ad eum quotidic numerus confluebat. Constabat inter omnes, quod jam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dor

[ocr errors]

CAP. XLII. adjuvat rem proclinatam; er befördert die Sache, die ohnehin schon schlecht stand; ibi constiterunt, sich daselbst aufhielten. CAP. XLIII. sui purgandi gratia, S. oben III, 4, 4. und Zumpt §. 660. quemadmodum - discederet, wie er möglicher Weise von Gergovia abziehen könnte; quemadmodum unterscheidet sich von quomodo so, dass jenes, die Regel, Art nach welcher, dieses das Mittel durch welches bezeichnet, beide in der Bedeutung: wie.

sum esse ejus jugi prope aequum: sed hac silvestre et angustum, qua esset aditus ad alteram oppidi partem: huic loco vehementer illos timere, nec jam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos.

CAP. XLV. Hac re cognita, Caesar mittit complures equitum turmas eo de media nocte: iis imperat, ut paullo tumultuosius omnibus in locis pervagarentur. Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci eque iis stramenta detrahi, mulionesque cum cassidibus, equitum specie ac simulatione, collibus circumvehi jubet. His paucos addit equites, qui latius ostentationis caussa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes jubet petere regiones. Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra; neque tanto spatio certi quid esset, explorari poterat. Legionem unam eodem jugo mittit, et paullo progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. Augetur Gallis suspicio atque omnes illo ad munitionem copiae transducuntur. Vacua castra hostium Caesar conspicatus, tectis insignibus suorum, occultatisque signis militaribus, raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex majoribus castris in minora transducit Legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri vellet, ostendit: inprimis monet, ut contineant mi

CAP. XLIV. 1) sed hac silvestre; die meisten Handschriften lesen hunc silvestrem auf dorsum als Masculinum bezogen, daher die Conjectur hinc silvestre, wo alsdann, wie öfter, der Ausdruck auf die Frage woher, statt wo? gesetzt wäre. Eine Handschrift hat hoc silvestre, woraus denn hac entstanden: der Rücken dieses Bergzuges sei beinahe eben, aber an der Seite mit Wald bewachsen und schmal, wo etc. Dadurch wurde es den Römern leicht, diesen Zugang zur Stadt so zu besetzen, dass die Gallier nicht mehr in die Ebene herab und auf den Berg in ihr Lager kommen konnten.

2) nec jam aliter sentire quin; sie dachten nichts anders mehr, als dass, sie zweifelten nicht, dass.

CAP. XLV. 1) eo; geht auf das hunc locum am Ende des vorhergehenden Cap., auf diesen Ort wollte er die Aufmerksamkeit der Feinde besonders lenken. Ueber circumvehi mit dem Dativ. S. Zumpt S. 415.

2) ut erat a Gergovia despectus in castra; wie man denn aus Gergovia das Lager übersehen konnte, so wird ut gebraucht zur Anführung der näheren Umstände, denen zufolge etwas geschieht.

3) eodem jugo; die auffallende Construction statt in idem jugum ist wohl aus dem eo im Anfang und dem folgenden illo zu erklären. insignibus, S. oben II, 21, 1. occassionis esse rem, non prælii, der Erfolg hänge vom Eintreten günstiger Umstände, nicht von einem Treffen ab; expositis, exponere unterscheidet sich von dem eben vorher vorkommenden proponere so. dass dieses unserem: vor Augen stellen entspricht, von Dingen, die der andere wohl wissen kann, an die man ihn jedoch noch einmal erinnert, damit er vorbereitet sei; jenes ist unser: auseinandersetzen, erklären etwas Unbekanntes

« IndietroContinua »