Immagini della pagina
PDF
ePub

pediebat, tum maxime, quod abjuncto Labieno atque iis legionibus, quas una miserat, vehementer timebat. Itaque admodum magnis diurnis atque nocturnis itineribus confectis, contra omnium opinionem ad Ligerim pervenit; vadoque per equites invento, pro rei necessitate oppurtuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo adspectu perturbatis, incolumem exercitum transduxit: frumentumque in agris et copiam pecoris nactus, repleto iis rebus exercitu, iter ad Senonas facere instituit.

CAP. LVII. Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agendici, ut esset impedimentis praesidio, cum quatuor legionibus Lutetiam proficiscitur: id est oppidum Parisiorum, positum in insula fluminis Sequanae. Cujus adventu ab hostibus cognito, magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperii transditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate, propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. Is quum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.

tamen

CAP. LVIII. Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus, eodem quod venerat, itinere Melodunum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paullo ante Lutetiam diximus. Deprehensis navibus circiter L celeriterque conjunctis, atque eo militibus impositis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum transducit, et secundo flumine ad

2) abjuncto; nur hier bei Cäsar vorkommend, aber eben wegen der Seltenheit beizubehalten, vermuthet wurde: Agendico; über die Sache. S. c. 34.

3) disposito equitatu qui refringeret; zwei Reihen Reiter mit den kräftigsten Pferden wurden in einem Zwischenraum durch den Fluss hin aufgestellt; zwischen diesen ging das Fussvolk hindurch und war so gegen die Gewalt des Stromes, welche gebrochen war, geschützt, die untere Reihe fing die, welche etwa fortgerissen wurden, auf. Im folgenden Cap. über `quae influeret in Sequanam. S. oben I, 8.

CAP. LVIII. 1) vineas agere; S. oben II, 12. hier zum Schutz bei der Arbeit am Ausfüllen des Sumpfes; agger, wie ofter das Material zum Damm als, Erde, Schutt u. dgl. tertia vigilia, S. oben I, 12.

2) confieri; nur hier und überhaupt selten = confici; eo impositis, S. oben I, 42. und 51. secundo flumine, Strom abwärts; ad Lutetiam, in die Nähe der Stadt. S. Zumpt 398 Anmerk.

Lutetiam iter facere coepit. Hostes, re cognita ab iis, qui a Meloduno profugerant, Lutetiam incendunt pontesque ejus oppidi rescindi jubent: ipsi profecti a palude, in ripis Sequanae, e regione Lutetiae, contra Labieni castra considunt.

CAP. LIX. Jam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur; jam de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis, interclusum itinere et Ligeri Caesarem, inopia frumenti coactum, in provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem, defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt. Tum Labienus, tanta rerum commutatione, longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat, intelligebat: neque jam, ut aliquid acquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agendicum reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant; alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones, a praesidio atque impedimentis interclusas, maximum flumen distinebat. Tantis subito difficultatibus objectis, ab animi virtute auxilium petendum videbat.

CAP. LX. Itaque sub vesperum consilio convocato, colortatus, ut ea, quae imperasset, diligenter industrieque administrarent, naves, quas a Meloduno deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quatuor milia passuum */ secundo flumine progredi silentio ibique se exspectar jubet. Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit: quinque ejusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatas in eamdem partem mittit. Ipse post paullo silentio egressus, cum tribus legionibus cum locum petit, quo naves appelli jusserat.

[ocr errors]

CAP. LXI. Eo quum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna

CAP. LIX. altera ex parte; von Norden her, Camulogenus von Süden bedrohten den Labienus; opinionem virtutis habebat, stand in Rufe der Tapferkeit. S. oben V, 54, 4. a praesidio, welche in Agendicum war.

CAP. LX. prima viyilia; S. oben I, 12. secundo famine, wie kurz vorher: Strom abwärts; adverso flumine, Strom aufwäts; de media nocte, S. oben I, 12, 1. proficisci imperat, S. Zumpt §. 17. a. E.; post paullo, in dieser Stellung noch einmal. B. C. I, 20.

CAP. LXI. 1) ventum esset; 8. Zumpt §. 144. omni parte, ohne in, weil nicht ein bestimmter Raum, sondern die Ausdehnung im Allgemeinen angegeben wird.

subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur; exercitus equitatusque, equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Uno fere tempore sub lucem hostibus nunciatur, in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine, sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paullo infra milites navibus transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes, perturbatos defectione Aeduorum, fugam parare, suas quoque copils in tres partes distribuerunt. / Nam et praesidio e regione castrorum relicto, et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum progrederetur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.

CAP. LXII. Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur. Labienus, milites cohortatus, ut suae pristinae virtutis et tot secundissimorum proeliorum memoriam retinerent atque ipsum Caesarem, cujus ductu saepenumero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proelii. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam conjiciuntur: ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, quum primi ordines hostium transfixi pilis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. At, incerto etiam nunc exitu victoriae, quum septimae legionis tribunis esset nunciatum, quae in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ii, qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, quum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic cum suis fugientibus

2) exercitus equitatusque; das Fussvolk und die Reiterei, so oben I, 48. II, 11. und V, 10. Es sind die 3 Legionen gemeint, welche Labienus Strom abwärts geführt hatte; tumultuari, das Deponens in passiver Bedeutung, wie gerade dieses Wort öfter vorkommt; adverso flumine, S. das vorhergehende Cap.

3) tribus. locis; an drei Puncten: oberhalb Lutetia, vom Lager des Labienus aus und unterhalb Lutetia; naves, sind die oben genannten lintres, welche mit lautem Ruderschlag Strom aufwärts fuhren.

CAP. LXII. 1) praesentem adesse; thätig, hülfeleistend zugegen sein; adesse bezeichnet das Zugegensein in räumlicher und zeitlicher Beziehung; praesens mit praes und praesto verwandt, nicht das Participium von praesum, bezeichnet das Verhältniss der unmittelbaren Verbindung, den unmittelbaren Einfluss, daher praesens auxilium, praesens animus; quum; obgleich tamen: S. Zumpt §. 577. incerto exitu, Ablat. Abs. S. Zumpt 2) sic cum suis fugientibus interfecti sunt, so wurden sie mit den

S. 645.

permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto, Labienus revertitur Agendicum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.

CAP. LXIII. Defectione Aeduorum cognita, bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur. Nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige Aedui, ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata contendunt, ut ipsis summa imperii transdatur; et re in controversiam deducta, totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treviri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treviri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur: quae fuit caussa, quare toto abesset bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt, se dejectos principatu: queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt; neque tamen, suscepto bello, suum consilium ab reliquis separare audent. Inviti summae spei adolescentes, Eporedorix et Virdumarus, Vercingetorigi parent.

CAP LXIV. Ille imperat reliquis civitatibus obsides: denique ei rei constituit diem: huc omnes equites, XV milia numero, celeriter convenire jubet: peditatu, quem ante habuerit, se fore contentum dicit, neque fortunam tentaturum aut in acie dimicaturum; sed quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere: aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris jactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. His constitutis rebus, Aeduis Segusianisque, qui sunt finitimi provinciae, X milia peditum imperat: huc addit equites DCCC. His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferre Allobrogibus jubet. Altera ex parte Gabalos proximosque pagos

Ihrigen, welche die Flucht ergriffen vermischt von der Reiterei niederge-hauen, die ausgenommen, welche Wälder und Berge nicht schützten. CAP. LXIII. obsides; S. cap. 55. petunt veniat, mit ausgelassenem ut, wie öfter I, 43. II, 10. III, 5. summae spei adolescentes, welche mit grossen Hoffnungen erfüllt waren.

CAP. XLIV. denique huc; beide Wörter sind sehr schwierig zu erklären; wahrscheinlich ist der ganze Anfang des Cap. verderbt; gewöhnlich nimmt man denique für: überhaupt, was jedoch eben so wenig passt als huc durch praeterea zu erklären, welche Bedeutung ohnehin nicht zu erweisen steht, wegen convenire ist es wohl noch am natürlichsten auf Bibracte zu beziehen, obgleich die Entfernung unangenehm auffällt.

Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. Nihilo minus clandestinis nunciis legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse sperabat. Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.

[ocr errors]

CAP. LXV. Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa coacta provincia ab L. Caesare Legato ad omnes partes opponebantur. Helvii, sua sponte cum finitimis proelio congressi, pelluntur, et C. Valerio Donotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis interfectis, intra oppida murosque compelluntur. Allobroges, crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis, magna cum cura et diligentia suos (fines) tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intelligebat, et interclusis omnibus itineribus, nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates, quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consueverant. Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque, sed et equitibus Romanis atque evocatis, equos sumit Germanisque

distribuit.

CAP. LXVI. Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque, qui toti Galliae erant imperati, conveniunt. Magno horum coacto numero, quum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum X ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit: convocatisque ad concilium praefectis equitum, venisse tempus victoriae demonstrat, fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere: id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: majoribus enim coactis copiis reversuros, neque finem belli facturos. Proinde agmine impeditos adoriantur. Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter confici non posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis, suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. Nam de equitibus hostium, quin nemo

CAP. XLV. equitibus Romanis; Leute aus dem Ritterstande; gar keine Beziehung hat das vorhergehende sed et, ebensowenig reliquis, wenn es nicht mit eq. rom. verbunden wird, daher sind diese Worte wohl verdäch– tig; evocati, sind solche, welche, nachdem sie ihre gesetzmässige Zeit gedient, von dem Feldherrn aufgefordert wieder eingetreten waren und daber besonders geehrt wurden.

CAP. XLVI. 1) si pedites suis; das suis kann ganz allgemein auf das Vorhergehende impeditos bezogen werden, jedoch ist es wohl besser mit dem folgenden impedimentis in Verbindung zu setzen.

« IndietroContinua »