Immagini della pagina
PDF
ePub

imperio obtemperaturos: rogati tamen ab Commio, pro ejus hospitio bina milia miserunt.

CAP. LXXVI. Hujus opera Commii, ita ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis civitatem ejus immunem esse jusserat, jura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. Tanta tamen universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis, neque amicitiae memoria moverentur; omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent, coactis equitum VIII milibus, et peditum circiter CCXL. Haec in Aeduorum finibus recensebantur numerusque inibatur: praefecti constituebantur: Commio Atrebati, Virdumaro et Eporedorigi, Aeduis, Vergasillauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperii transditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur: neque erat omnium quisquam, qui adspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur; praesertim ancipiti proelio, quum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.

CAP. LXXVII. At ii, qui Alesiae obsidebantur, praeterita die, qua suorum auxilia exspectaverant, consumto omni frumento, inscii, quid in Aeduis gereretur, concilio coacto de exitu fortunarum suarum consultabant. Apud quos variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebant, non praetereunda videtur oratio Critognati, propter ejus singularem ac nefariam crudelitatem. Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, Nihil, inquit, de eorum sententia dictures sum, qui turpissimam servitutem dedi-4/ tionis nomine appellant; neque hos habendos civium loco, neque ad concilium adhibendos censeo. Cum iis mihi res sit, qui eru

Eigenthümlichkeit dieses Conjunctivs Zumpt S. 551; pro ejus hospitio, in Betracht des freundschaftlichen Verhältnisses, auch wohl wegen. Z. §. 312.

CAP. LXXVI. civitatem immunem esse jusserat; er hatte dem Staat Steuerfreiheit bewilligt, jura legesque reddiderat, demselben seine Verfassung gelassen et ipsi Morinos attribuerat und ihm die Moriner zu eigen gegeben, sie von ihm abhängig gemacht.

2) consensio libertatis recuperandae; Genitivus objectivus. S. Zumpt §. 424 u. 25. ancipiti proelio, häufig ein Treffen, wo der Sieg unentschieden bleibt, hier an zwei verschiedenen Puncten, von 2 Seiten.

CAP. LXXVII. 1) praeterita die; nachdem der Termin verflossen war. So haben mehrere Participia praeterita von Verbis neutris active Bedeutung, adultus, conflagratus, defectus, exitus, interitus, obitus, occasus, placitus, suetus cet.

2) cum iis mihi res sit; mit denen nur will ich zu thun haben, zu denen rede ich; dignitas die persönliche Bedeutung derjenigen, welche den

ptionem probant: quorum in consilio, omnium vestrum consensu, pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollities, non, virtus, inopiam paullisper ferre non posse. Qui se ultro morti offerant, facilius reperiuntur, quam qui dolcrem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probarem (uam apud me tantum dignitas potest), si nullam praeterquam vitae nostrae jacturam fieri viderem; sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. Quid, hominum milibus LXXX uno loco interfectis, propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis caussa suum periculum neglexerint; nec stultitia ac temeritate vestra, aut imbecillitate animi, omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti addicere. An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubita tis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine caussa quotidie exerceri putatis? Si illorum nunciis confirmari non potestis, omni aditu praesepto; iis utimini testibus, appropinquare eorum adventum; cujus rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consilii est? Facere, quod nostri majores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus, qui aetate inutiles ad bellum videbantur, vitam toleraverunt, neque se hostibus transdiderunt. Cujus rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis caussa institui et posteris prodi pulcherrimum judicarem. Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri, magnaque illata calamitate, finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; jura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt; Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam injungere servitutem? Neque enim umquam alia conditione bella gesserunt. Quod si ea, quae in longinquis nationibus geruntur, ignoratis; respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta, jure et legibus commutatis, securibus subjecta, perpetua premitur servitute.

CAP. LXXVIII. Sententiis dictis constituunt, ut qui valitu

Vorschlag gethan hatten, propinquis consanguineisque, S. oben I, 11. xec stultitia sc, velitis.

3) in ulterioribus munitionibus; in den Verschanzungen, welche gegen den von aussen kommenden Feind angelegt sind, animine causa, zum Velgoügen. exemplum instituere, ein Beispiel aufstellen, welches noch nicht vorgekommen; es ist uns aber gegeben, also wie viel mehr müssen wir ein solches nachahmen.

[ocr errors]

4) securibus subjecta, Anspielung auf die Strenge der röm. Herrschaft in den Provinzen.

dine aut aetate inutiles sunt bello, oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam conditionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, quum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se, in servitutem receptos, cibo juvarent. At Caesar, dispositis in vallo custodiis, recipi prohibebat.

CAP. LXXIX. Interea Commius et reliqui duces, quibus summa imperii permissa erat, cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt, et colle exteriore occupato, non longius M passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die equitatu ex castris educto, omnem eam planitiem, quam in longitudinem III milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias paullum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurritur, his auxiliis visis; fit gratulatio inter eòs atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent, seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.

CAP. LXXX. Caesar, omni exercitu ad utrumque partem munitionis disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi jubet. Erat ex omnibus castris, quae summum undique jugum tenebant, despectus; atque omnium militum intenti animi pugnae proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interjecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati, proelio excedebant. Quum suos pugna superiores esse Galli coufiderent et nostros premi multitudine viderent: ex omnibus partibus et ii, qui munitionibus continebantur, et ii, qui ad auxilium convenerant, clamore et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium res gerebatur, neque recte ac turpiter factum celari póterat: utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Quum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostem impetum fecerunt, eosque propulerunt: quibus in fugam conjectis, sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis partibus nostri, cedentes usque ad castra insecuti, sui colligendi faculta

CAP. LXXX. ex omnibus castris; von allen Theilen des Lagers aus. excitabant. S. Zumpt S. 373. mit der Anmerk.

tem dederunt. At ii, qui ab Alesia processerant, moesti, prope victoria desperata, se in oppidum receperunt.

CAP. LXXXI. Uno die intermisso Galli, atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto, media nocte silentio ex castris egressi, ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua significatione, qui in oppido obsidebantur, de suo adventu cognoscere possent, crates proiicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo deturbare, reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, administrare. Eodem tempore, clamore exaudito, dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus suus cuique erat locus definitus, ad munitiones accedunt; fundis, librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos perterrent. Prospectu tenebris ademto, multa utrimque vulnera accipiuntur; complura tormentis tela coniiciuntur. At M. Antonius et C. Trebonius, Legati, quibus eae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, iis auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant.

CAP. LXXXII. Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant: posteaquam propius successerunt, aut se ipsi stimulis inopinantes induebant, aut in scrobes delapsi transfodiebantur, aut ex vallo et turribus transiecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis, nulla munitione perrupta, quum lux appeteret, veriti, ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant, proferunt, priores fossas explent; diutius in iis rebus administrandis morati, prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent.

CAP. LXXXIII. Ita re infecta in oppidum reverterunt. Bis magno cum detrimento repulsi Galli, quid agant, consulunt: locorum peritos adhibent: ab his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt. Erat a septemtrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri, necessarioque paene iniquo loco et leniter declivi castra fe

CAP. LXXXI. projicere administrare; Infinit. histor. S. oben I, 16, 1. librilibus, wahrscheinlich Steine, welche für die Schleudern zu schwer, durch Schwung librare, geworfen wurden. Andere leiten es ab von libes, Bast; dann würden es Schleudern aus Bast sein; glandibus, Bleikugeln.

CAP. LXXXII. Dum aberant; so lange noch S. Zumpt §. 637. pilis muralibus, S. oben V, 40, 3. interiores, die in der Stadt Eingeschlossenen; priores fossas, der an der Stadt zunächst liegende Graben, welcher de m Angriff zuerst ausgesetzt war.

CAP. LXXXIII. castra superiora; das auf der Anhöhe gelegene Lager; unten werden diesem die munitiones campestres entgegengesetzt; meridie,

cerant. Haec C. Antistius Reginus et C. Caninius Rebilus, Legati, cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis per exploratores regionibus, duces hostium XL milia ex omni numero deligunt earum civitatum, quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque pacto agi placeat, occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, quum meridie esse videatur. Iis copiis Vergasillaunum Arvernum, unum ex quatuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris prima vigilia egressus, prope confecto sub lucem itinere, post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere jussit. Quum jam meridies appropinquare videretur, ad ea castra, quae supra demonstravimus, contendit: eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae sese pro castris ostendere coeperunt.

CAP. LXXXIV. Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus, ex oppido egreditur; a castris longurios, musculos, falces reliquaque, quae eruptionis caussa paraverat, profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis acriter atque omnia tentantur: Romanorum qua minime visa pars firma est, huc concurritur.

manus tantis munitionibus distinetur, nec facile pluribus locis occurrit. Multum ad terrendos nostros valuit clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident virtute consistere: omnia enim plerumque, quae absunt, vehementius hominum mentes perturbant.

CAP. LXXXV. Caesar idoneum locum nactus, quid quaque in parte geratur, cognoscit, laborantibus (auxilium) submittit. Utrisque ad animum occurrit unum illud esse tempus, quo maxime contendi conveniat. Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant: Romani, si rem obtinuerint, finem omnium laborum exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vergasillaunum missum demonstravimus. Exiguum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. Alii tela conjiciunt; alii testudine facta subeunt: defatigatis in vicem integri succedunt. Agger, ab universis in munitionem conjectus, et adalte Form statt merdiei; prima vigilia; S. oben I, 12. Quum jam meridies appropinquare videretur, da es etwa Mittag sein mochte.

CAP. LXXXIV. a castris; S. cap. 69 und 70. post tergum pugnantibus, den Kämpfenden im Rücken; quod suum periculum in aliena vident virtute consistere; weil sie sahen, dass ihre Gefahr von der Tapferkeit der Andern abhänge; aliena virtus ist die Tapferkeit derjenigen, welche an einer anderen Stelle kämpften; sie dachten sich die Sache weit schlimmer als sie war.

CAP. LXXXV. 1) exiguum fastigium; eine geringe Senkung ad declivitatem zur Abschüssigkeit d. h. die nicht bedeutende Abschüssigkeit der Anhöhe; testudine facta, S. oben I, 24.

2) agger

[ocr errors]

in munitionem conjectus; munitio bedeutet alle Anlagen, welche die R. gemacht hatten, um den Feind abzuhalten, diese wurden 9

« IndietroContinua »