Immagini della pagina
PDF
ePub

mam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis, eo die pace sunt usi.

CAP. XXXIII. Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire jussit, ne quam noctu oppidani ab militibus injuriam acciperent. Illi ante inito, ut intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia deducturos, aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum his quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones adscensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt. Celeriter, ut ante Caesar imperarat, ignibus significatione facta, ex proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter, ut a viris fortibus in extrema spe salutis, iniquo loco, contra eos, qui ex vallo turribusque tela jacerent, pugnari debuit, quum in una virtute omnis spes salutis consisteret. Occisis ad hominum milibus quatuor, reliqui in oppidum rejecti sunt. Postridie ejus diei, refractis portis, quum jam defenderet nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem ejus oppidi universam Caesar vendidit. Ab his, qui emerant, capitum numerus ad eum relatus est milium LIII.

CAP. XXXIV. Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos, Unellos, Osismios, Curiosolitas, Sesuvios, Aulercos, Rhedones, quae sunt maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est, omnes eas civitates in ditionem potestatemque populi Romani esse redactas.

* CAP. XXXV. His rebus gestis omni Gallia paceata, tanta hujus belli ad barbaros opinio perlata est, uti ab his nationibus,

nicht erst in der Zukunft geschehen, sondern sie seien schon wirklich damit beschäftigt.

3) CAP. XXXIII. 1) scutis viminibus intextis; scuta vim. intexta, aus Ruthen geflochtene Schilde.

2) jacerent; der Conjunctiv nach Zumpt §. 555. welche nicht wirklich werfen, als historisches Factum, sondern nur um das Schwierige des Kampfes gegen solche zu bezeichnen, welche es etwa thun mochten.

3) ad hominum millibus quatuor; ad hier =circiter adverbialisch. So Sueton. Caesar. XX. ad viginti milibus civium; XLI ad centum quinquaginta retraxit; bei Cicero wird es nicht so gefunden.

4) sectionem vendidit; alicujus rei sectionem vendere, etwas in Bausch nad Bogen zum Vortheil der Staatscasse verkaufen, z. B. liegende Gründe, die Einwohner einer eroberten Stadt als Sclaven, wie hier. Die Ankäufer hiessen sectores von secare trennen, parcelliren, weil sie wieder im Einzelnen verkauften, wobei bedeutender Gewinn zu machen war.

CAP. XXXV. 1) Hujus belli opinio — perlata est; es verbreitete sich eine so hohe Meinung von diesem Kriege (Genit. Objectivus) ein so günstiges Urtheil über das, was in diesem Feldzuge von Seiten der Römer geleistet worden.

quae trans Rhenum incolerent, mitterentur legati ad Caesarem, quae se obsides daturas, imperata facturas pollicerentur: quas legationes Caesar, quod in Italiam Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti jussit. Ipse in Carnutes, Andes, Turonesque, quae civitates propinquae his locis erant, ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus est, ob easque res ex literis Caesaris dies XV supplicatio decreta est, quod ante id tempus accidit nulli.

ར།

2) quae incolerent; der Conjunctiv abhängig von dem im Hauptsatze stehenden Modus, häufig, wenn gleich etwas für sich ganz Bestimmtes ausgedrückt wird.

3) supplicatio; ein Lob und Dankfest wegen des so glücklich beendigten Krieges und zwar hier ungewöhnlich lange Zeit, weil der Feind, welcher besiegt worden war, als so bedeutend angesehen wurde. Auch wegen anderer glücklicher Ereignisse wurden dergleichen Feste angeordnet. So widerfuhr dem Cicero diese Ehre, weil er die Catilinarische Verschwörung entdeckt hatte, ihm zuerst togato, im Friedensgewande, wie er dessen sich rühmend gedenkt, Catil. III, 6. 10. Auch um den Zorn der Götter abzuwenden wurden sie gehalten Liv. III, 7.; ebenso um deren Beistand für kriegerische Unternehmungen zu erflehen Liv. XXI, 17. Verbunden damit waren die sogenannten lectisternia, Göttermahlzeiten, die Bilder der Götter wurden von den Gestellen genommen und auf Polster, die um mit Speisen besetzte Altäre standen, gestellt, daher circum oder ad omnia pulvinaria.

C. JULII CAESARIS

COMMENTARII

DE BELLO GALLICO.

LIBER TERTIUS.

Hiberna Servii Galbae in Veragris et Nantuatibus cap. 1. Motus Gallorum 2. Periculum Romanae legionis. Victoria. Iter in Provinciam 3-6. Novum bellum in Armorica auctoribus Venetis conflatum. Apparatus ad id bellum. 7— 11. Situs Venetorum et armatura classis 12. 13. Proelium navale, clades Venetorum 14-16. Iter Q. Titurii in Unellos. Castra 17. Unelli ratione et consilio superati 18. 19. Sotiates a P. Crasso victi. Soldurii 20-22. Deditio maximae partis Aquitaniae 23-27. Iter Caesaris ad Morinos et Menapios. Receptus Morinorum in silvas. Impetus in Romanos 28. Consilia Caesaris tempestatibus impedita. Hiberna 29.

Quum in Italiam proficisceretur Caesar, Servium Galbam cum legione duodecima et parte equitatus in Nantuates, Veragros, Sedunosque misit, qui ab finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Caussa mittendi fuit, quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in eis locis legionem hiemandi caussa collocaret. Galba, secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad

CAP. I. 1) Caussa mittendi; das Gerundium hat hier passive Bedeutung, da sonst die active die gewöhnliche und regelmässige ist; so Justin XVII, 3. Athenas quoque erudiendi gratia missus, quanto doctior majoribus suis, tanto et gratior populi fuit. Nep. Attic. IX, 2, spes restituendi nulla fuit.

eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus collocare, et ipse cum reliquis ejus legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus, hiemare: qui vicus, positus in valle, non magna adjecta planicie, altissimis montibus undique continetur. Quum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem ejus vici Gallis concessit, alteram, vacuam, ab illis relictam, cohortibus ad hiemandum attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.

CAP. II. Quum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari jussisset, subito per exploratores certior factus est, ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse, montesque, qui impenderent, a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de caussis acciderat, ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium caperent: primum, quod legionem, neque eam plenissimam, detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi caussa missi erant, absentibus, propter paucitatem despiciebant: tum etiam, quod propter iniquitatem loci, quum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela conjicerent, ne primum quidem posse impetum suum sustineri existimabant. Accedebat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant: et Romanos non solum itinerum caussa, sed etiam perpetuae possessionis, culmina Alpium occupare conari et ad loca finitimae provinciae adjungere, sibi persuasum habebant.

CAP. III. His nunciis acceptis, Galba, quum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae, neque de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum, quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio celeriter convocato, sententias exquirere coepit. Quo in consilio, quum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset, ac jam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur, neque subsidio veniri, neque commeatus 2 supportari interclusis itineribus possent, prope jam desperata salute, nonnullae hujusmodi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis, eruptione facta, iisdem itineribus quibus eo pervenissent,

2) compluribus; complures u. plures stehen ihrer Bedeutung_nach gleichsam zwischen multi u. aliquot in der Mitte; plures wird in der Regel bei Vergleichungen gesetzt.

CAP. II. 1) primum; erstlich, wird sowohl in Aufzählungen als auch von der Zeit gebraucht, das Averbium primo ist ein blosser Zeitbegriff, anfangs, wenn ein Factum nach einzelnen Momenten eingetheilt werden soll; primus geht immer auf das Subject und hebt dasselbe hervor; z. B. er thut diess zuerst, ehe es ein Anderer gethan, primus.

2) sibi persuasum habebant; sie hielten sich überzeugt, kommt nur nur hier vor, sonst persuasum habere ohne şibi, oder mihi persuasum est. CAP. III. Consilium; S. I, 18, 1.

ad salutem contenderent. Majori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum consilio, interim rei eventum experiri, et castra defendere.

CAP. IV. Brevi spatio interjecto, vix ut his rebus, quas constituissent, collocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus, signo dato, decurrere, lapides gaesaque in vallum conjicere: nostri primo integris viribus fortiter repugnare, neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere: ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre: sed hoc superari, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant: quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem ejus loci, ubi constiterat, relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.

CAP. V. Quum jam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non solum vires, sed etiam tela nostris deficerent atque hostes acrius instarent, languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent, resque esset jam ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primipili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volunesus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt, atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibus, celeriter milites certiores facit, paullisper intermitterent proelium, ac tantummodo tela missa exciperent se

CAP. IV. 1) decurrere― conjicere; über diesen Infinit. hist. S. I, 16, 1. 2) ex loco superiore; hier vom Walle herab, wie das vorausgehende in vallum conjicere erklärt.

3) ac non modo defesso-sed ne — quidem — und nicht nur wurde der Ermüdete verhindert, sich aus dem Kampfe zurückzuziehen, sondern auch der Verwundete seinen Posten zu verlassen. S. II, 16, 5.

4) sui recipiendi; die Genitive mei, tui, nostri, vestri, sui haben das Particip. fut. Pass. immer nur im Genitiv des Singulars und des Masculinums bei sich, wenn auch die Bedevtung derselben den Pluralis oder das Femininum erwarten lassen sollte, vielleicht daraus zu erklären, dass die besondere Form dieser Genitive eine Ausnahme herbeigeführt hat, welche durch den Gebrauch Regel geworden ist; so unten IV, 13. Legati venerunt purgandi sui causa. Cic. nat. Deor. II, 48. Tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam. Ovid Her. XX, 74. Copia placandi sit modo parva tui, in der Anrede an ein Frauenzimmer.

CAP. V. 1) Amplius horis; S. I, 38.

2) nostris deficerent; bei weitem gewöhnlicher ist die Construction mit dem Accusativ, wie oben II, 10.; unten V, 33. VII, 50. S. Zumpt §. 366. 3) languidioribusque nostris; S. oben II, 9.

4) certiores facit

[ocr errors]

intermitterent; er lässf den Soldaten bekannt machen, als Befehl, sie sollten mit ausgelassenem ut, welches nach den Wörtern wollen, erlauben, nach denen auc hder Accus, mit dem Infin, fol

« IndietroContinua »