Immagini della pagina
PDF
ePub

CAP. XXIX. Eadem nocte accidit, ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit: nostrisque id erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat, quasque in aridum subduxerat, aestus complebat; et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat; neque ulla nostris facultas aut administrandi, aut auxiliandi dabatur. Compluribus navibus fractis, reliquae quum essent, funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis, ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est: neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas eas usui sunt, et, quod omnibus constabat hiemare in Gallia oportere, frumentum his in locis in hiemem provisum non erat.

CAP. XXX. Quibus rebus cognitis, principes Britamiae, qui post proelium factum ad ea quae jusserat Caesar, facienda convenerant, interese collocuti, quum equites et naves et frumentum Romanis deesse intelligerent, et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod, is superatis aut reditu interclusis, neminem postea belli inferendi caussa in Britanniam transiturum confidebant.

CAP. XXXI. Itaque rursus conjuratione facta, paullatim ex castris discedere ac suos clam ex agris deducere coeperunt. At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum, et ex eo quod obsides dare intermiserant, fore id, quod accidit, suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat: nam et frumentum ex agris quotidie in castra conferebat, et quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur, et quae ad eas res erant usui, ex continenti comportari jubebat. Itaque quum id summo studio a militibus administraretur, duodecim navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit.

[ocr errors]

CAP. XXIX. 1) qui dies, statt dies qui u. dies, hier für Zeit im Allgemeinen. 2) neque et; einerseits nicht andererseits (aber) eine häufig vorkommende Verbindung; seltener ist et― neque und noch seltener neque — que. 3) quae ad reficiendas eas usui sunt, wo man erant erwartete; das Präseos drückt garz allgemein aus: es fehlte an Dingen, welche überhaupt sonst zur Wiederinstandsetzung von Schiffen, die durch Stürme gelitten haben, erforderlich sind; durch eas werden jene ad navigandum inutiles genau bezeichnet.

[ocr errors]

CAP. XXXII. Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur septima, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, quum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii, qui pro portis castrorum in statione erant, Caesari renunciarunt pulverem majorem, quam consuetudo ferret, in ea parte videri, quam in partem legio iter fecisset. Caesar, id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, duas ex reliquis in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi jussit. Quum paullo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela conjici animum advertit. Nam quod, omni ex reliquis partibus demesso frumento, una pars erat reliqua, suspicati hostes nostros esse venturos, noctu in silvis delituerant: tum dispersos, depositis armis in metendo occupatos, subito adorti, paucis interfectis, reliquos incertis ordinibus perturbaverant: simul equitatu atque essedis circumdederant.

CAP. XXXIII. Genus hoc est essedis pugnae: primo per omnes partes perequitant et tela conjiciunt, atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant: et quum se inter equitum turmas insinuaverint, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paullatim ex proelio excedunt atque ita currus collocant, ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad suos receptum habeant. Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu quotidiano et exercitatione efficiunt, uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere,

CAP. XXXII. 1) conferta legione; Abl. abs., nachdem die Legion auf einen Haufen zusammengedrängt war.

2) incertis ordinibus; S. oben XXI, Zumpt §. 645, indem die Reihen nicht geschlossen waren.

CAP. XXXII. 1) primo; der Unterschied zwischen primum u. primo ist der: primum bedeutet zuerst zum ersten Mal. Quo die primum convocali sumus, jeci sententia mea fundamenta reip, Cic. Phil. V, 11, daher auch in Verbindung mit ut, ubi, quum, quam. Dann wird es gebraucht beim Aufzählen mehrerer Gegenstände, Gründe u. s. w.; erstlich, erstens. Themistocles primum Corcyraeos fregit, tum mare tutum reddidit. Nep. Them. II, 3. Dagegen bildet primo sc. loco, tempore einen Gegensatz mit postea oder einem ähnlichen Begriffe, und bedeutet unser: zuerst, anfangs. Sed primo gravari coepit, post exoratus magnum pecuniam poposcit. Cic. Cluent. 25. Das Adjectiv primus geht immer auf das Subject.

2) ipso terrore et strepitu; gerade dadurch, ohne dass etwas anderes hinzukommt, durch den blossen Schrecken u Lärm.

3) quum se insinuaverint; jedesmal wenn; der Conjunctiv bei wiederholten Handlungen. Liv. I, 38. Fetialis ubi id dixisset, hastam in fines hostium emittebat. Es geschahe jedesmal, wenn der Fall vorkam, der im

et per temonem percurrere et in jugo insistere et inde se in currus citissime recipere consuerint.

CAP. XXXIV. Quibus rebus, perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit: namque ejus adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum et ad committendum proelium alienum esse tempus arbitratus, suo se loco continuit, et brevi tempore intermisso, in castra legiones reduxit. Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui, discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuncios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad castra venerunt.

CAP. XXV. Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent; tamen nactus equites circiter triginta, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio, diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos tanto spatio secuti, quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt; deinde, omnibus longe lateque adflictis incensisque, se in castra receperunt.

CAP. XXXVI. Eodem die legati, ab hostibus missi ad Caesarem de pace, venerunt. His Caesar numerum obsidum, quem antea imperaverat, duplicavit eosque in continentem adduci jussit, quod, propinqua die aequinoctii, infirmis navibus, hiemi navigationem subjiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem nactus, paullo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt: sed ex his onerariae duae eosdem quos reliquae portus capere non potuerunt, et paullo infra delatae sunt.

Hauptsatze angegeben. Gewöhnlicher ist jedoch in diesen Fällen der Indicativ. Zumpt §. 568.

4) brevi moderari; im Augenblick, leicht anhalten.

CAP. XXXIV. 1) qui erant in agris reliqui; S. C. XXXII.

2) Tempestates, quae

u. s. w. Zumpt §. 558.

[ocr errors]

continerent, die Stürme waren so heftig, dass

CAP. XXXV. 1) omnibus longe lateque adflictis incensisque; nachdem sie Alles weit und breit verheert und niedergebrannt hatten; adfligere, eigentlich zu Boden schlagen.

CAP. XXXVI. 1) propinqua die aequinoctii; da die Zeit der Nachtgleiche (hier im Herbst) nahe war; propinqua das Fem., weil ein bestimmter Termin, der 14. September, gedacht wird; infirmis navibus über beide Ablat. abs. s. Zumpt 645.

2) portus capere; S. oben C. XXVI, 6. nach Westen.

Paullo infra, etwas mehr

CAP. XXXVII. Quibus ex navibus quum essent expositi milites circiter CCC, atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti, primo non ita magno suorum numero circumsteterunt, ac si sese interfici nollent, arma ponere jusserunt. Quum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI convenerunt. Qua re nunciata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis quatuor fortissime pugnaverunt, et paucis vulneribus acceptis, complures ex iis occiderunt. Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abjectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.

CAP. XXXVIII. Caesar postero die T. Labienum Legatum cum iis legionibus, quas ex Britannia reduxerat, in Morinos, qui rebellionem fecerant, misit. Qui quum propter siccitates paludum, quo se reciperent, non haberent, quo perfugio superiore anno fuerant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Q. Titurius et L. Cotta, Legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His rebus gestis, ex literis Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.

CAP. XXXVII. 1) Orbe facto; orbem facere, orbem colligere, in orbem coire, einen Kreis schliessen, wie heut zu Tage ein Viereck.

2) amplius horis quatuor; S. III, XXXVIII, 3. Der Ablativ der Zeitdauer, wie nicht selten.

CAP. XXXVIII. 1) ex titeris; In Folge der Berichte, welche Caesar eingeschickt hatte; literae, hat einen allgemeineren Begriff, das Schreiben, als epistola, Brief, im Gegensatz anderer Schriftgattungen; literae, vorzugsweise öffentliche Schreiben; ein kleineres Schreiben, Billt, heisst codicilli; supplicatio; S. II, XXXV, 3.

C. JULII CAESARIS

COMMENTARII

DE BELLO GALLICO.

LIBER QUINTUS.

Apparatus navium; iter Caesaris in Illyricum; pacatio Pirustarum cap. 1. Adventus Caesaris in Galliam. Contentiones Trevirorum compositae. Dumnorix interfectus. Iter in Britanniam 2-8. Britanni fugati 9. Classis Caesaris tempestate adflicta et reparata 10. 11. Britanniae et incolarum descriptio 12— 14. Cassivellaunus Britannorum dux post varios casus subactus. Transitus Caesaris per Tamesin. Trinobantium et complurium civitatum deditio 15 22. Reditus Caesaris in Galliam 23. Exercitus Roman. propter frumenti inopiam latius distributus. Tasgetius interfectus 24. 25. Ambiorigis et Cativolci defectio. Castra Q. Titurii Sabini Legati oppugnata. Romanorum calamitas, relictis castris 26-35. Sabini et Cottae mors. Legionis oppressio 36-38. Hiberna Q. Ciceronis ab Eburonibus, adjunctis Nerviis, oppugnata. Constantia Q. Ciceronis 39-43. Egregia virtus T. Pulfionis et L. Vareni 44. Obsidio Caesaris adventu soluta. Belgae victi 45–52. Receptus Indutiomari in Treviros, omissa oppugnatione T. Labieni. Hiberna Caesaris. Motus paene in tota Gallia, inprimis in Senonibus 53. 54. Motus in Treviris. Germanorum sollicitatio. Cingetorix hostis judicatus 55. 56. Munita castra Labieni 57. Interfectus Indutiomarus; Gallia quietior 58.

Lucio Domitio, Appio Claudio Consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, Legatis

CAP. I. 1) Lucio Domitio, Appio Claudio Consulibus; im Jahre 54 v. Chr. 700 nach Erb, der Stadt.

« IndietroContinua »