Immagini della pagina
PDF
ePub
[blocks in formation]

fuit. nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipfius loci ac stagni praefidio fatis creditum foret; nec ulla armatorum ftatio aut cuftodia oppofita, intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde periculum ostendebatur. Ubi urbem fine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo curfu. poterant, ad eam portam, circa quam omne contractum certamen erat. in quod adeo intenti omnium non animi folum fuere, fed etiam oculi auresque pugnantium fpectantiumque et adhortantium pu. gnantes, ut nemo ante ab tergo fenferit captam urbem, quam tela in averfos inciderunt, et utrinque ancipitem hoftem habebant. tunc, turbatis defenforibus metu, et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta: et mox caedendo confractis, ne iter impedire. tur, foribus, armati impetum fecerunt. Magna multitudo et muros transfcendebat, fed hi paffim ad caedem oppidanorum verfi. illa, quae portam ingressa erat, justa acies, cum ducibus, cum ordinibus, media urbe in fo rum proceffit. Inde cum duobus itineribus fugientes videret hoftes, alios ad tumulum in orientem verfum, qui tenebatur quingentorum militum praefidio, alios in arcem, in quam et ipfe Mago cum omnibus fere armatis, qui muris pulfi fuerant, refugerat; partim copiarum ad tumulum expugnandum mittit, partim ipfe ad arcem ducit. et tumulus primo impetu eft captus, et Mago, arcem n conatus defendere, cum omnia hostium plena videret, neque fpem ullam effe, fe arcemque et praefidium dedidit. Quoad dedita arx eft, caedes tota urbe paffim factae; nec ulli puberum, qui obvius fuit, parcebatur. tum, figno dato, caedibus finis factus. ad praedam victores verfi, quae ingens omnis generis fuit.

XLVII. Liberorum capitum virile fexus ad decem millia capta. inde, qui cives Novae Carthaginis erant, dimifit: urbemque et fua omnia, quae reliqua eis bellum fecerat, reftituit. Opifices ad duo millia hominum erant, eos publicos fore populi Romani edixit, cum fpe propinqua libertatis, fi ad minifteria belli enise operam navallent. Ceteram multitudinem incolarum juvenum, ac validorum fervorum, in claffem ad fupplementum

re

[ocr errors]
[blocks in formation]

remigum dedit. et auxerat navibus octo captivis claffem. Extra hanc multitudinem Hispanorum obfides erant: quorum perinde, ac fi fociorum liberi effent, cura habita. Captus et apparatus ingens belli; catapultae maxi. mae formae centum viginti, minores ducentae octoginta et una: balliftae majores viginti tres, minores quinquaginta duae fcorpionum majorum minorumque, et armorum telorumque, ingens numerus: figna militaria feptuaginta quatuor. Et auri argentique relata ad im. peratorem magna vis: paterae aureae fuerunt ducentae feptuaginta fex, libras ferme omnes pondo: argenti facti fignatique decem et octo millia et trecenta pondo: vasorum argenteorum magnus numerus. Haec omnia C. Flaminio quaeftori appenfa annumerataque funt, tritici qua draginta millia modiûm, hordei ducenta feptuaginta. Naves onerariae fexaginta tres in portu expugnatae ca ptaeque quaedam cum fuis oneribus, frumento, armis, aere praeterea, ferroque, et linteis, et fparto, et navali alia materia ad claffem aedificandam: ut minimum omnium, inter tantas opes belli captas, Carthago ipfa fuerit.

XLVIII. Eo die Scipio, C. Laelio cum fociis navalibus urbem cuftodire juffo, ipfe in caftra legiones reduxit: feffosque milites omnibus uno die belli operibus (quippe qui et acie dimicaffent, et capienda urbe tantum laboris periculique,adiffent, et capta, cum iis, qui in arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnaffent) curare corpora juffit. Poftero die, militibus navalibusque fociis convocatis, primum Diis immortalibus laudesque et grates egit, qui fe non urbis folum opulen tiffimae omnium in Hispania uno die compotem feciffent, fed ante eo congeffiffent omnis paene Africae atque Hispaniae opes: ut neque hoftibus quidquam relinqueretur, et fibi ac fuis omnia fupereffent. Militum deinde virtutem collaudavit, quod eos non eruptio hoftium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non ca. ftellum in alto tumulo fitum, non munitiffima arx deterruiffet, quo minus transfcenderent omnia perrumperentque. Itaque, quanquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae decus ejus, qui primus muX 3

rum

[blocks in formation]

.

afcendiffet. profiteretur, qui fe dignum eo duceret dono. Duo profeffi funt: Q. Trebellius centurio legionis quartae, et Sex, Digitius focius navalis. nec ipfi tam in-ter fe acriter contendebant, quam ftudia excitaverant uterque fui corporis hominum. Socris C. Laelius praefectus claffis; legionariis M. Sempronius Tuditanus aderat. Ea contentio cum prope feditionem veniret, Scipio tres recuperatores cum fe daturum pronuntiasset, qui cognita caufa teftibusque auditis, judicarent, uter prior in oppidum transfcendiffet; C. Laelio et M. Sempronio advocatis partis utriusque P. Cornelium Caudinum de medio adjecit; eosque tres recuperatores confidere, et caufam cognofcere juffit. Cum res eo majore ageretur certamine, quod amoti tantae dignitatis non. tam advocati, quam moderatores ftudiorum fuerant; C. Laelius, relicto confilio, ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet, rem fine modo ac modeftia agi: ac prope effe, ut manus inter fe conferant. Ceterum, etiamfi vis abfit, nihilominus, deteftabili exemplo rem agi; quippe ubi fraude ac perjurio decus petatur virtutis. Stare hinc legionarios milites, hinc clafficos, per omnes Deos paratos jurare, magis quae velint, quam quae fciant, vera effe, et obftringere perjurio non fe folum fuumque caput, fed figna militaria, et aquilas, facramentique re ligionem. Haec fe ad eum de fententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre. Scipio, collaudato Laelio, ad con. cionem advocavit, pronuntiavitque, Se fatis compertum habere, Q Trebellium et Sex. Digitium pariter in ma. rum efcendiffe: feque eos ambos, virtutis caufa, coronis muralibus donare. Tum reliquos, prout cuique meri. tum virtusque erat, donavit. ante omnes C. Laelium praefectum claffis et omni genere laudis fibimet ipfe ac quavit, et corona aurea ac triginta bubus donavit.

[ocr errors]

XLIX. Tum obfides civitatum Hispaniae vocari juffit: quorum quantus numerus fuerit, piget fcribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi feptingentos viginti quinque fuiffe inveniam. Aeque et alia inter auctores discrepant. Praefidium Punicum alius decem, alius feptem, alius haud plus quam duûm millium

[blocks in formation]

fuiffe fcribit. Capta alibi decem millia capitum, alibi fupra quinque et viginti invenias. Scorpiones majores minoresque ad fexaginta eaptos fcripferim, fi auctorem Graecum fequar Silenum: i Valerium Antiatem, majorum fcorpionum fex millia,

nullus mentiendi modus eftinorum tredecim: adeo

Né de ducibus quidem

convenit. plerique Laelium praefuiffe claffi; funt, qui M. Junium Silanum dicant. Arinem praefuiffe Punico praefidio deditumque Romanis, Antias Valerius; Mago-) nem alii fcriptores tradunt. Non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti, et redactae pecuniae, convenit. Si aliquibus affentiri neceffe eft, media fimillima veris funt. Ceterum Scipio, vocatis obfidibus, primum univerfos bonum animum habere juffit. Veniffe eos in populi Romani poteftatem, qui beneficio, quam metu, obligare homines malit; exterasque gentes fide ac focietate junctas habere, quam trifti fubjectas fervitio. Deinde, acceptis nominibus civitatum, recenfuit captivos, quot cujusque populi effent: et nuntios domum mifit, ut ad fuos quisque recipiendos veniret. Si quarum forte civitatum legati aderant, eis praefentibus fuos reftituit: ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio quaeftori attribuit. Inter haec

media turba obfidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit, obteftarique coepit, ut curam cultumque feminarum impenfius cuftodibus com. mendaret. cum Scipio, nihil profecto defuturum, diceret: tum rurfus mulier, Haud magni ifta facimus, inquit. quid enim huic fortunae non fatis eft? Alia me curia, aetatem harum intuentem, (nam ipfa jam extra periculum injuriae muliebris fum) ftimulat. Aetate et forma florentes circa erant Indibilis filiae, aliaeque nobilitate. pari, quae omnes eam pro parente colebant. Tum Scipio, Meae populique Romani difciplinae caufa facerem, inquit, ne quid, quod fanctum usquam effet, apud nos violaretur. nunc, ut id curem impenfius, veftra quoque virtus dignitasque facit: quae ne in malis qui. dem oblitae decoris matronalis eftis. Spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique haud fecus ve

X 4

recun

[blocks in formation]

recunde ac modelte, quam hofpitum conjuges ac matres, juffit.

[ocr errors]

L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo, adeo eximia forma, ut, quacunque ince. debat, converteret omnium oculos. Scipio, perconta. tus patriam parentesque, inter cetera accepit, defponfam eam principi Celtiberorum adolefcenti: Allucio nomen erat. Extemplo igitur parentibus fponfoque ab domo accitis, cum interim audiret, deperire eum fponfae amore ubi primum venit, accuratiore eum fermone, quam parentes, alloquitur. Juvenis, inquit, jubenem appello, quo minor fit fermonis enter nos h verecundia. Ego, cum fponfa tua capta a militibus noftris ad me ducta effet, audiremque, eam tibi cordi elle, et forma faceret fidem, quia ipfe, fi frui liceret ludo aetatis, (praefertim recto et legitimo amore) et non respublica animum noftrum occupaffet, veniam mihi dari fponfam impenfius amanti vellem: tuo, cujus poffum, amori faveo. Fuit fponfa tua apud me eadem, que apud foceros tuos parentesque fuos, verecundia: fervata tibi eft, ut inviolatum er dignum me reque dari tibi donum poffet. Hanc mercedem unam pro eo munere pacifcor: amicus populo Romano fis. et, fi me virum bonum credia effe, quales patrem patruumque meum jam ante hae gentes norant, fcias multos noftri fimiles in civitate Romana effe; nec ullum in terris populum hodie dici poffe, quem minus tibi hoftem tuisque effe velis, aut amicum malis. AdoJefcens, fimul pudore et gaudio perfufus, dextram Scipionis tenens, Deos omnes invocare ad gratiam illi pro fe referendam, quoniam fibi nequaquam fatis facul tatis, pro fuo animo atque illius erga fe merito, effet. Parentes inde cognatique virginis appellati. qui, quo. niam gratis fibi redderetur virgo, ad quam redimendam fatis magnum attuliffent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab le donum acciperet, coeperunt: haud minorem ejus rei apud fe gratiam futuram effe, affirmantes, quam redditae inviolatae foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum fe pollicitus, poni ante pedes juffit: vocatoque ad fe Allucio, Super dorem, in.

« IndietroContinua »