Ab urbe condita libri

Copertina anteriore
B.G. Teubner, 1876
0 Recensioni
Google non verifica le recensioni, ma controlla e rimuove i contenuti falsi quando vengono identificati

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Altre edizioni - Visualizza tutto

Parole e frasi comuni

Brani popolari

Pagina 265 - ... et animus suus cuique ante aut post pugnandi ordinem dabat ; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus pugnae animus ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
Pagina 5 - Et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis ludi quoque scaenici, nova res bellicoso populo - nam circi modo spectaculum fuerat -, inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur; ceterum parva quoque, ut ferme principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant.
Pagina 263 - Trasimenus subit : via tantum interest perangusta, velut ad id ipsum de industria relicto spatio : deinde paulo latior patescit campus ; inde colles assurgunt.
Pagina 288 - audivi, milites, eum primum esse virum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui bene monenti oboediat; qui nee ipse consulere nee 9 alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.
Pagina 28 - Quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus, precatus deinde, si divus, si diva esset, qui sibi praepetem misisset, volens propitius adesset.
Pagina 94 - ... angustiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda aut. si ire porro pergas, per alium saltum, artiorem inpeditioremque, evadendum.
Pagina 235 - ... inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent.
Pagina 269 - Si res publica populi Romani Quiritium ad quinquennium proximum sicut velim eam salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi est, quaeque duella cum Gallis sunt...
Pagina 101 - Samnitibus. Dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet, quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
Pagina 311 - Delphos ad oraculum missus est sciscitatum, quibus 20 precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria facta ; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo 25 consaeptum, jam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inhutum.

Informazioni bibliografiche