Immagini della pagina
PDF
ePub

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

HISTORIÆ NATURALIS

LIBRI XXXVII

CUM SELECTIS COMMENTARIIS J. HARDUINI AC RECENTIORUM INTERPRETUM
NOVISQUE ADNOTATIONIBUS

PARS TERTIA CONTINENS ZOOLOGIAM,

GEORGII CUVIER

NOTIS ET EXCURSIBUS ILLUSTRATAM,

CURANTE

Jo. B. FR. STEPH. AJASSON DE GRANDSAGNE.

[merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[graphic][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed]
[ocr errors][merged small]

QUIDQUID ad libros priores, lector studiose, illustrandos colla

tum est diligentiæ atque impensarum, præstitum quoque in his facile perspicies qui Animalium historiam, vel, ut technici proprie magis dicunt, Zoologiam exhibent. Neque ergo monendus es multa. Necesse est tamen nostri in hac parte laboris ratio tibi aç tenor innotescat.

1o Harduini, Salmasii, Pintiani, Gelenii, Dalecampii notas repræsentat tibi pars pagellarum nostrarum inferior; horum quidem, Salmasii scilicet ac cæterorum, nec omnes, nec totas; Harduini vero fere omnes et integras. Nam si gallico editori nonnulla desunt, quæ Plinii commentatorem decent, laudandus est tamen ob fidelitatem in codicum scriptura aut firmanda, aut reducenda, et textus castimoniam felicissime ac cautissime emendati. Quæ dos admodum paucos commendat, etiam si ingenio sagaci plures notentur atque improba patientia. Hinc V. D. nobis admirationem movit in Regia Bibliotheca excutientibus vim librorum calamo exaratorum. Id tamen sæpe displicuit, quod in nummis explicandis copiosus usque ad nauseam Harduinus, ex initiali qualibet littera semper elicit integram vocem ut vel nolentes cogat lepidi hominis meminisse qui happuqnemdam Proto-Præsidem (Petrum Pontium), epigraphen videns P. P. P. P. interpretabatur: Pauvres Plaideurs, Prenez Patience,

usque

2o E Rezzonico, quem quidem nullus commentariis huc inseruit, notarum apices decerpsimus: quibus nonnunquam Ægidii Menagii schediasmata immixta sunt, quæ manu propria vir in re litteraria non ignobilis, exemplaris cujusdam olim sui marginibus adscripsit.

3o Ad descriptiones animalium subjecit notas vir, quo vivente Aristotelem nec antiquitati recens ætas, nec Græciæ Francia invidet, nobilissimus D.D. Georgius* CUVIER, quem Europa principem et ducem in scientiis naturalibus agnoscit; cujus ingenio et humanitati gratias eo effusius rependi par est, quod miserrimus pater

[ocr errors]

Falso in primi voluminis Præfat. p. 11, pro Georg, operæ habent Carol.

filiæ suæ interitu nuper oppressus, quem dudum animo intelligens, maxime tamen exhorrescebat ac deprecabatur, insanabili orbitatis vulnere afflictum erexerit animum, et tandem compresso utcumque fletu inter condolentium lacrymas, Plinium nostrum auxilio suo non fraudaverit, necessario sane et in primis notabili. Nam Plinius, levis in scribendo, et rerum minus observator sedulus quam narrator nimis credulus, si non ea omittit quæ ab antecedentibus prolata sunt, sæpius certe eadem sub diversis nominibus crepat, atque, ut aiunt, revolvitur bis in idem. Nomenclaturam et synonymias felicissime excutit vir clarus; nec raro intra brevis notæ angustias illa congessit, quæ in volumen non sordidum poterant excrescere, et quæ gallice ab ipso scripta nos fideles discipuli latinitate donavimus.

4° Ad calcem librorum, ne plus æquo luxuriantium notarum moles exuberaret, eas quæ paginam totam denuo invasuræ videbantur, Excursuum vice, diatribas remisimus, quarum multæ tum a pristinis editoribus, tum a doctissimo CUVIER manarunt; cæterarum nos auctores exstitimus.

AJASSON DE GRANDSAGNE.

« IndietroContinua »