Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Saepibus in nostris parvam te roscida mala (dux ego vester eram) vidi cum matre lègentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus; iam fragiles poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Nunc scio quid sit Amor. Duris in cotibus illum aut Tmaros aut Rhodope aut extremi Garamantes nec generis nostri puerum nec sanguinis edunt. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Saevus Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus; crudelis tu quoque, mater: crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer; crudelis tu quoque, mater. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Nunc et oves ultro fugiat lupus, aurea durae mala ferant quercus, narcisso floreat alnus, pinguia corticibus sudent electra myricae, certent et cycnis ululae, sit Tityrus Orpheus, Orpheus in silvis, inter delphinas Arion. Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus. Omnia vel medium fiat mare. Vivite, silvae: praeceps aërii specula de montis in undas deferar; extremum hoc munus morientis habeto. Desine Maenalios, iam desine, tibia, versus.' Haec Damon: vos, quae responderit Alphesiboeus, dicite, Pierides; non omnia possumus omnes. 40 45 50 55 60 A. 'Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta, verbenasque adole pingues et mascula tura, 65 coniugis ut magicis sanos avertere sacris experiar sensus; nihil hic nisi carmina desunt. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Carmina vel caelo possunt deducere Lunam; carminibus Circe socios mutavit Ulixi; 70 frigidus in pratis cantando rumpitur anguis. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Terna tibi haec primum triplici diversa colore licia circumdo, terque haec altaria circum effigiem duco; numero deus impare gaudet. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. necte, Amarylli, modo et "Veneris" dic "vincula necto." Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 90 Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui: quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando; debent haec pignora Daphnim. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Has herbas atque haec Ponto mihi lecta venena ipse dedit Moeris; nascuntur plurima Ponto; his ego saepe lupum fieri et se condere silvis Moerim, saepe animas imis excire sepulcris atque satas alio vidi traducere messes. 35 95 Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. 100 Fer cineres, Amarylli, foras rivoque fluenti transque caput iace, nec respexeris. His ego Daphnim aggrediar; nihil ille deos, nil carmina curat. Ducite ab urbe domum, mea carmina, ducite Daphnim. Aspice: corripuit tremulis altaria flammis sponte sua, dum ferre moror, cinis ipse. Bonum sit! Nescio quid certe est, et Hylax in limine latrat. Credimus? an, qui amant, ipsi sibi somnia fingunt? Parcite, ab urbe venit, iam parcite, carmina, Daphnis.' 105 ECLOGA IX. LYCIDAS. MOERIS. L. Quo te, Moeri, pedes? an, quo via ducit, in urbem? M. O Lycida, vivi pervenimus, advena nostri, quod numquam veriti sumus, ut possessor agelli diceret haec mea sunt; veteres migrate coloni.' Nunc victi tristes, quoniam Fors omnia versat, hos illi (quod nec vertat bene) mittimus haedos. L. Certe equidem audieram, qua se subducere colles incipiunt mollique iugum demittere clivo, usque ad aquam et veteres iam fracta cacumina fagos omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. M. Audieras: et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. Quod nisi me quacumque novas incidere lites ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, 5 ΙΟ 15 nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis paene simul tecum solatia rapta, Menalca? Quis caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis spargeret, aut viridi fontes induceret umbra? 20 Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras: Tityre, dum redeo (brevis est via) pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto.' 25 M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: 'Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, sic cytiso pastae distendant ubera vaccae: incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt 30 vatem pastores; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. 35 M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. 'Huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem astrum, quo segetes gauderent frugibus et quo 40 45 duceret apricis in collibus uva colorem. Insere, Daphni, piros; carpent tua poma nepotes.' 50 M. Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina; vox quoque Moerim iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores. 55 Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, M. Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus: carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus. 60 65 ECLOGA X. GALLUS. EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborum. dum tenera attondent simae virgulta capellae. pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem Stant et oves circum, nostri nec paenitet illas: nec te paeniteat pecoris, divine poeta; et formosus oves ad flumina pavit Adonis. Venit et upilio, tardi venere subulci, uvidus hiberna venit de glande Menalcas, Omnes 'unde amor iste' rogant 'tibi'? Venit Apollo: 20 florentes ferulas et grandia lilia quassans. 25 Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. 'Ecquis erit modus?' inquit. 'Amor non talia curat: nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' 30 Tristis at ille Tamen cantabitis, Arcades,' inquit, 'montibus haec vestris, soli cantare periti |