Immagini della pagina
PDF
ePub

ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus;

sic dea summisso contra Saturnia vultu:

'Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;

nec tu me aëria solam nunc sede videres

810

digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa

starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri

suasi et pro vita maiora audere probavi,

non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:

815

adiuro Stygii caput implacabile fontis,

una superstitio superis quae reddita divis.

Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
Illud te, nulla fati quod lege tenetur,

820

[ocr errors]

pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
component, cum iam leges et foedera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari,
aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'

Olli subridens hominum rerumque repertor:

Es germana Iovis Saturnique altera proles; irarum tantos volvis sub pectore fluctus.

825

830

Verum age et inceptum frustra summitte furorem: do quod vis, et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiiciam faciamque omnes uno ore Latinos.

835

Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.'
annuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
Interea excedit caelo nubemque relinquit.

His actis aliud Genitor secum ipse volutat,
Iuturnamque parat fratris dimittere ab amis.

840

Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis
apparent, acuuntque metum mortalibus aegris,
si quando letum horrificum morbosque deum rex
molitur, meritas aut bello territat urbes.

845

850

Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
Illa volat celerique ad terram turbine fertur.
Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeres incognita transilit umbras:
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.

855

860

Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
alitis in parvae subitam collecta figuram,
quae quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras,
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Olli membra novus solvit formidine torpor,
arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
infelix crines scindit Iuturna solutos,
unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
'Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
arte morer? talin' possum me opponere monstro?
iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem,
obscenae volucres: alarum verbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit?
quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
conditio? possem tantos finire dolores

nunc certe et misero fratri comes ire

per umbras! immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat

[ocr errors]

865

870

875

880

terra mihi Manesque deam demittat ad imos? Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens, et se fluvio dea condidit alto. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum et saevo sic pectore fatur :

885

'Quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas? Non cursu, saevis certandum est comminus armis.

890

Verte omnes tete in facies et contrahe quidquid
sive animis sive arte vales: opta ardua pennis
astra sequi, clausumque cava te condere terra.
Ille caput quassans Non me tua fervida terrent
dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.'
Nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Vix illud lecti bis sex cervice subirent,
qualia nunc hominum producit corpora tellus:
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
altior insurgens et cursu concitus heros.

895

900

Sed neque currentem se nec cognoscit euntem,
tollentemve manus saxumve immane moventem;
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus,
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
velle videmur, et in mediis conatibus aegri
succidimus, non lingua valet, non corpore notae
sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur:
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat. Tum pectore sensus
vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem,
cunctaturque metu, telumque instare tremescit:
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
nec currus usquam videt aurigamve sororem.
Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
sortitus fortunam oculis, et corpore toto

905

910

915

920

eminus intorquet. Murali concita numquam

tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti

dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens, orasque recludit
loricae et clipei extremos septemplicis orbes.
Per medium stridens transit femur. Incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit
mons circum, et vocem late nemora alta remittunt.
Ille humiles supplex oculos, dextramque precantem
protendens Equidem merui nec deprecor' inquit;
'utere sorte tua. Miseri te si qua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor), Dauni miserere senectae,
et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx :
ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis
Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit ;
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
coeperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis Tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.'
Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra,
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

925

930

935

940

945

950

TABLE SHOWING THE EVIDENCE OF UNCIAL MSS. AVAILABLE FOR

ANY PORTION OF THE TEXT OF VIRGIL (From Ribbeck's Prolegomena V, pp. 454–456).

[A, Augustean' fragment, or 'Berlin Palimpsest'; F, 'Vatican'; G, St. Gall. Palimpsest'; M, Medicean'; P, Palatine'; R, Roman'; V, 'Verona Palimpsest.' For further particulars of these MSS. see Introduction, pp. xxii, xxiii.]

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]
« IndietroContinua »