Immagini della pagina
PDF
ePub

Haiserliches Lyceum zu Strassburg.

PROGRAMM,

womit zu der

ÖFFENTLICHEN PRÜFUNG

am 11. August

ehrerbietigst einladet

Dr. G. BENGUEREL,

Director.

Inhalt: Eine Abhandlung über Valerius Maximus. Vom Oberl. Dr. Blaum.
Schulnachrichten. Vom Director.

1876. Programm-Nr. 408.

Strassburg,

Buchdruckerei R. Schultz und Comp. (Berger-Levrault's Nachfolger).
1876.

QUAESTIONUM VALERIANARUM

SPECIMEN

SCRIPSIT

Dr. RUDOLF BLAUM.

Beilage zum Programm des Kaiserl. Lyceums zu Strassburg i. E.

ARGENTORATI, TYPIS SCHULTZIIS.

MDCCCLXXVI.

Sv7.63

Constantius fund.

PARS I.

DE VALERII MAXIMI DICENDI GENERE.

Quam sit necessarium iis qui veterum scriptorum libris critice tractandis operam dant bene novisse cuiusque aevi dicendi genus, cum nemo non videt, tum difficillimum esse in unaquaque re recte diiudicare quae scriptoris ingenio apta sint, quae non sint, omnes facile concedent. Qua in re quomodo vel doctissimi sermonisque Latini peritissimi viri interdum a recta via aberraverint, licet uno mihi demonstrare exemplo, in quod equidem, cum Valerii Maximi verba accuratius inspicerem, incidi. Halmius enim, vir doctissimus, et de Valerii Maximi exemplorum emendatione perquam meritus, ubi illa mendosa 1. III, 2, 7: «defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus magistratuum, quos gesserant.... consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae vitae retinerent et plebi ad fortius sustinendos casus suos.....» emendare conatur cum alia tum haec dicit: «fortius aliquid sustinere, neque bona est locutio nec a melioribus libris prodita. » At fugit virum doctum Valerii ipsius 1. VII, 5 in.: «Campi quoque repraesentata condicio ambitiosam ingredientis viam ad fortius sustinendos parum prosperos comitiorum eventus utiliter instruxerit, ..... » ubi nihil eadem locutio offendit.

Qua de causa mihi per aliquantum temporis Valerii libris emendandis studium navanti non inutile videbatur ante omnia hoc spectare, ut qui esset proprius illius scriptoris dicendi usus colligerem atque componerem. Quo in opere conficiendo cum occupatus essem, Draegeri liber qui inscribitur: Historische Syntax der lateinischen Sprache, in lucem editus est. Quo in libro cum Valerii quoque dicendi generis ratio sit habita, iam verebar, ne inutilis fuisset opera quam in eandem rem atque vir ille doctissimus contuleram. Diligentius vero perlegenti Draegeri librum, mox mihi persuasi, hoc non ita esse. Nam ut taceam de eis quae quamvis multa (quamquam in tam difficili labore quis est quem non multa fugerint!) Draegerum fugerunt, virum doctum non paucis in locis parum adhibita cura versatum esse inveni. Inprimis hoc mihi errasse videtur ille vir, quod exempla sua ex antiquiore Valerii editione (ni fallor e Torreniana) transcripsit, quae e Kempfiana vel Halmiana sumere debebat. Quo factum est, ut decies spuria verba laudans false de Valerii dicendi usu iudicaret: p. 59, lin. 10 sqq., duo laudavit exempla II, 7 ext. 2 et VII, 7, 1, quae cum emendatione indigeant, non ad rem pertinent (vide infra ADN. CRITICAS, p. 46).—: p. 90 lin. 12 mire ex VII 8, 2 transcripsit: vinginti nummum ubi libri tantum non

« IndietroContinua »