Immagini della pagina
PDF
ePub

QVAESTIONVM CATVLLIANARVM

LIBER I

DE VITA CATVLLI

DE PERSONIS CATVLLIANIS

DE TEMPORIBVS CARMINVM CATVLLIANORVM

I

CATVllI librum qui hodie sibi interpretandum sumpserit, eum difficillimam rem suscepisse nemo negare potest. etenim grammatici temporis et nostri et proxime praeteriti etiam si multis aliis Latinorum poetis enarrandis operam strenuam et laudabilem nauauerunt, Catullum tamen aut omnino non aut parum curare uoluere. olim quidem multorum hominum eorumque sollertium ingenia Catulli exercebat interpretatio : quin inter grammaticorum principes fuerunt qui poetam Veronensem commentariis inlustrarent, e quorum numero et Antonium Muretum et Achillem Statium et Isaacum Vossium et Iosephum Scaligerum, omnium principum principem, honoris caussa nomino. sed postea haec studia misere languescebant, cuius rei enarrationes et Antonii Vulpii anno MDCCXXXVII et Friderici Guilielmi Doeringii annis MDCCLXXXVIII ac MDCCLXXXXII editae, post quem Catullum totum nemo explicauit, etsi multi explicare in animo habuere, luculento sunt documento. uerum enim

[ocr errors]

uero uel doctissimos illos homines, quibus interpretatio Catulli plurimum debet, non plus effecisse quam ut multis rebus singulis bene inuentis commentario pleno praeluderent, concedere non dubitabit qui ad officia ea quae hodie interpretandi arte nostro potissimum saeculo uirorum egregiorum studiis eximie exculta ab interpretibus praestanda efflagitantur, animum aduertere et commentarios eos quibus aliis quibusdam poetis Latinis recte et plene intellegendis praeclare prouisum est, respicere et conparare uoluerit. unde quanta sint quibus aegre caremus ad Catullum totum intellegendum sua quisque sponte conprehendet. quam ob rem quo periculosius est ad Catulli interpretationem adgredi , eo enixius ego, qui duram hanc prouinciam magis propter ueterem quendam poetae Veronensis amorem quam uiribus subtiliter ponderatis in me suscepi, meam qualemcumque operam beniuolentiae intellegentium iudicum commendandam esse uideo, quos rogatos uolo ut cum uenia legant. simul uero disquisitiones aliquot singula quaedam Catulliana inlustrantes maximo opere laudare grato animo iubemur, quibus exemplaris instar nostra memoria significatum est quanam uia de Catullo interpretando hodie bene merituris eundum sit : inter quas ea quae Mauricius Hauptius et in quaestionibus Catullianis et in obseruationibus criticis, quarum alteras anno MDCCCXXXVII alteras anno MDcccxxxxı edidit, ad Catullum explicandum contulit, non dubito quin primum facile sibi uindicent locum. qui uir egregius quod librum, quo de uita et carminibus Catulli se expositurum esse abhinc uiginti annos obseruationum criticarum p. 24 indicauerat, nondum edere uoluit nemo me sin

« IndietroContinua »